Obrazy na stronie
PDF
ePub

vivus 1), in evidenti res erat, dominum Christum in coena non pani tropico, sed sensuali benedixisse, sensualem panem fregisse, de pane sensuali dixisse: manducate ex hoc, hoc enim, i. e. haec res, i. e. hic panis sensualis est corpus meum. In evidenti res est, non tropice, sed proprie proponi panem, ubi dicit sacerdos: offerimus tibi panem sanctum, quia praemittit: de tuis donis ac datis, quod necessario accipitur: de numerositate creaturae tuae multiplicis, vel de creatura panis et vini. Quod ut ostendat beatus Ambrosius, se velle ita accipi, apponit demonstrativum pronomen et dicit: offerimus tibi hostiam sanctam rationalem, hostiam incruentam, hostiam hunc panem sanctum, secundum apostolum, qui dicit: quicunque manducaverit panem hunc, tanquam dicat: non tibi offertur sacrificium panis mensae communis, sed sacrosanctus hic panis altaris. Non dis÷ sentit etiam Humbertus tuus a canone mensalis orationis, dicens: panis et vinum, quae ponuntur

') sed quod ita tam tu, quam susceptas tuus Pascasius Corbeiensis monachus elabi contenditis, nihil pertinet ad ea, quae tueri suscepistis. Agebatur enim contra te, pa

nem

esse in mensa dominica post consecrationem non tropicum, sed sensualem; tu ad intensa consistis inepte, panem esse in mensa dominica, sed tropicum, quia ibi esse confirmas portiunculam carnis Christi, quae dicatur tropice panis, qui de coelo descendit. Sed ita ad intensa consistendum non fuit tibi, cum ad contradictionem esse eiusdem pernoveris de eodem; et alia longe propositio est: corpus Christi vocatur panis, alia: panis altaris vocatur aut est corpus Christi, quanquam Ann. cod.

in altari, sunt Christi corpus et sanguis; quae enim ponuntur in altari, proprie dicuntur, non tropice, panis et vinum. Quod ergo dicis: quando scriptura (54) corpus Christi panem vocat, ut ita diceres, suscepta minime patiebantur tua. Susceperas enim, tueri, quae ita se habent, verba Humberti: consentio, panem et vinum, quae ponuntur in altari, non solum sacramenta, sed etiam verum Christi esse corpus et sanguinem. Qui dicit: ponuntur in altari, afferri etiam ad altare, ut in eo ponantur, nulla ratione negabit. Quando autem afferuntur ad altare vel ponuntur in altari, adhuc sunt, ut ait beatus Augustinus contra Faustum, alimenta refectionis, nondum sacramenta religionis, (h)ac per hoc,,nondum corpus Christi et sanguis existentia, non tropica, sed propria sunt locutione pendenda. Dicens ergo Humbertus ille tuus, panem, qui ponitur in altari, post consecrationem esse corpus Christi, panem propria locutione, corpus Christi tropica accipiendum esse constituit, et illud quidem recte, quia ex auctoritate scriptuDicit enim beatus Ciprianus: quando dominus vocat corpus suum panem de multorum granorum adunatione congestum, populum indicat de gentibus adunatum, et quando sanguinem suum appellat vinum de botris atque acinis expressum in unumque coactum, gregem, item numerum significat. Quod ad hoc inserui, quia nullus in hoc loco beatum Ciprianum panem propria locutione posuisse dubitabit, quanquam hoc non de Christi corpore, nato de virgine, quod propria locutione,

rarum.

sed de populo, Christi, qui est ipse Christi corpus, sed tropica locutione dicitur, scripserit. Beatus autem Augustinus in evangelio Iohannis de corpore, nato de virgine, quod non tropice, sed proprie: corpus dicatur, satis illi tuo Humberto non dissen- (55) tit, panis, qui in altari ponitur, qui propria locutione panis dicitur, quod etiam post consecrationem corpus Christi appelletur, dicens': dominus noster Iehsus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum rediguntur ex multis, nam panis ex multis granis conficitur, vinum ex multis acinis confluit; ubi panem, qui proprie panis appelletur, corpus etiam Christi, sed tropical locutione, quantum ad eam propositionem, quae enuntiat: panis altaris post consecrationem est corpus Christi, nulla falsitate dissimulat appellari. Nec dissimulare, ut dixi, poterit quivis, dominum in coena sensuali pani benedixisse, panem sensualem fregisse, manducandum discipulis tradidisse; tu autem, qui proposita ab Humberto tractare susceperas, dicis: cum scriptura corpus Christi panem vocat, quasi Huinbertus ille non proposuerit, non corpus Christi panem vocari, sed panem, qui ponitur in altari, post consecrationem vocari et esse corpus Christi, quasi non longe aliud afferat enuntiatio, quae subiectum terminum habet panem consecratum in altari, praedicatum corpus Christi, ita constituta: panis consecratus est corpus Christi, quam illa, quae ita enuntiat: corpus Christi est panis, subiectum terminum habens corpus Christi, quod illa alia praedicatum habebat, prae

dicatum panis, quod illa alia subiectum habebat; tantumque abest, ut idem sint enuntiatio, quae dicit: panis in altari consecratus est corpus Christi, et illa, quae enuntiat: corpus Christi est panis, ut panis, qui consecratus in altari factus est corpus Christi, nunquam fuerit corpus Christi ante consecrationem altaris, corpus autem Christi, quod in coelo (56) sedet ad dexteram patris, nulla consecratione instituatur esse panis semperque obtinuerit corpus illud, postquam conceptum est in utero virginis, suae privilegio dignitatis, non cuiusque solempnitate consecrationis, ut vero quisque potuerit de eo praedicare, sed tropica locutione, id, quod est panis, ita enuntiando: corpus Christi est panis, qui de coelo descendit. Quod ergo scripsit Humbertus ille tuus: panis et vinum, quae ponuntur in altari, id ipsum beatus Augustinus in evangelio et propria similiter locutione eas res posuit, dicens: dominus noster Iehsus Christus in eis rebus corpus et sanguinem suum commendavit, quae ad unum rediguntur ex multis; nam panis ex multis granis conficitur, vinum ex multis confluit acinis. Tu, quod nichil ad Humberti dicta, nichil ad id pertinet, quod contra me agendum suscepisti, quando, inquis, scriptura corpus Christi panem appellat, mistica locutione agit, et causas ponis, seu quia ex pane conficitur 1). Hoc tu, qui tantam in scripto tuo peritiam tibi attribuere non gravaris, non satis

1) Quae ibi desunt, in nota videntur addita fuisse, cuius exstinctae vestigia in margine inveniuntur. Ann. edd.

diligenter secundum scripturas expendere videris; non enim ex autenticis scripturis facile producturus es locum, ubi ponatur, confici corpus Christi, nisi in quo accipiendum sit id, quod dicatur corpus Christi pro eo, quod est sacramentum corporis Christi, secundum quod apostolus, quicunque, inquit, manducaverit panem hunc et biberit calicem (pro eo, quod est: vinum), reus est corporis et sanguinis domini, et in sequentibus: sic de pane illo edat et de calice bibat; qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus domini (pro eo, quod est: sacramentum corporis domini). Unde beatus (57) Augustinus, apostolicum illud tractans, non diiudicans, inquit, i. e. non discernens `a ceteris cibis cibum hunc veneratione singulariter huic debita; et consequenter, contemptum enim solum, inquit, non vult cibus iste, sicut nec manna fastidium. Neque fallitur veritas aut fallit, ubi dicit: qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; item: qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; item: qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo; ut, quem inducit apostolus reum corporis et sanguinis, quia indigne manducavit panem hunc et bibit calicem domini, intelligi oporteat, non manducasse et bibisse vel secundum exteriorem, quod fieri nefas est, vel secundum interiorem manducationem carnem et sanguinem domini, sed tantum sacramenta carnis et sanguinis.

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »