Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small]

AD USUM CONGREGATIONIS

SANCTI MAURI,

ORDINIS SANCTI BENEDICTI, IN GALLIA.

PARS AUTUMNALIS,

QUOD

PAX

PARISIIS,
Ex Typographia PH.-D. PIERRES, Chriftianiffimi Regis
Proto-Typographi , nec-non Congregationis S. Mauri

Typographi Ordinarii.

M. DCC. LXXXVII.
Cum Privilegio Regis, & Licentiâ Superiorum.

MONIT U M.

TEMO nescit quantùm, à primoribus Ecclefiæ divini cultûs inftituendi munus obtigit, ut sua conftaret publicis Officüs puritas & integritas; eaque accederet etiam concinnitas, quæ ad Cleri, plebisque pietatem alendam, erudiendam fidem, fervorem accendendum maximè conduceret.

Hujusce spiritûs, in Ecclesiâ perenniter vigentis, nunquàm immemor Congregatio sancti Mauri, exquifitiorem Officiorum formam jamdudum expetebat. Hujus votis & mandato, nunc tandem Breviarium novum ad normam San-Vitoniani expressum fiftimus.

Quænam verò peculiaria huic nostro inserta fint, paucis est indicandum.

Amica, inquit S. Cyprianus , & familiaris est oratio Deum de suo rogare. Ideo ex puris Scripturarum fontibus haufta omnia cùm fint à nobis, uberrimo fluxu decurrunt: verùm ut ab illâ, quam Tertullianus

appellat Cadem Scripturarum , abstineremus , cautio maxima fuit ne in prolixis Responsoriis, alia præter eam adhiberetur utriusque Testamenti connexio, quæ {pontè sese obtulit, neque per vim fuit accersenda, aut à genuino fenfu, verborum quafi lufibus , detorguenda.

Lectiones è facris Codicibus excerptas ita dispofuimus, ut per anni curriculum ad Vigilias, præcipua Librorum veteris Testamenti partes legantur, & Novum ferè integrum, in tertio præfertim No&urno, ex Regulæ præscripto, servatâ communi huc-usque, in Officiis, Librorum annuâ partitione, recitetur. Qua in re id folum proprium nobis ac fingulare eft, quòd intra Quadragesimam Librum Job legendum ftatuimus; neque immeritò: quippè, ut testantur sancti Pas kes, atque inprimis S. Gregorius magnus, quem secu

[ocr errors]

sunt præstantissimi Scripturæ Interpretes, Christi pao tientis, imo & Ecclesiæ typus fuit Job, & Propheta.

Ut Fidei depositum , apertis quibus veluti fcriniis continetur , recitantium oculis & mentibus jugiter obversetur, Lectionibus è facra Scriptura depromptis, congruentes è sanctis Patribus, in fecundo Nocturno Lectiones; & unoquoque privato aut feriali die, tertiam apposuimus; quo fit ut collatâ divinorum eloquiorum & Ecclesiasticæ Traditionis autoritate , Religionis probetur veritas, fanctitas effulgeat , neceflitafque demonftretur; quatenùs nimirùm per angustos operis terminos licet. Nempè ex copioso purioris aquæ flumine rivulus emanans, ad ipfum fontem fitientes recurrere compellit.

Singulis quibusque diebus ad Primam , unum affic ximus è Canonibus authenticis, quibus publicâ & intemeratâ Conciliorum fanctione firmatur, quod privatim à sanctis Doctoribus traditum eft.

Sanctorum quas vocant Legendas, non temerè ac fine delectu congeffimus : fed quas severioris criticæ leges probant , & quibus pietas ad æmulandum provocatur, eas tantum adhibemus.

Eadem in secernendis ad usus nostros tum veteribus, tum novis Hymnis cura nobis fuit, ut quos sublimitas fensûs, styli nitor, teneriorefque in Deum affectus ciendi vis potissimè commendant, cæteris anteponeremus. Doxologias verò, ne totidem verbis in Hymnis ejusdem rythmi semper repetitæ minus afficerent , variare , atque

ornare pro virili stu. duimus.

Non defunt exquisitiffimæ Precum formulæ, feu Collectæ, ex priscis ac melioris notæ Sacramentariis selectæ. In his maximè elucet percelebre illud S. Apostolicæ Romanæ Sedis effatum : LEGEM ÇREDENDI LEX STATUAT SUPPLICANDI.

Regulæ sancti Patris noftri Benedicti consonat omnis omnino, ut par eft, Officii nostri Ratio; Triduo tamen ante Pascha excepto ,

à pervetusta Romanæ Ecclefiæ, Congregationis noftræ, totiusque

in quo

« PoprzedniaDalej »