Obrazy na stronie
PDF
ePub

fideique obedientiam, sanctitatem, etc. Ac proinde electio est fons omnis salutaris boui: unde fides, sanctitas, et reliqua dona salvifica, ipsa denique vita æterna, ut fructus et effectus ejus profluunt, secundum illud Apostoli: Elegit nos (non quia eramus, sed) ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus in charitate. Ephes. i. 4.

X.

Caussa vero hujus gratuitæ electionis, est solum Dei beneplacitum, non in eo consistens, quod certas qualitates seu actiones humanas, ex omnibus possibilibus, in salutis conditionem elegit; sed in eo, quod certas quasdam personas ex communi peccatorum multitudine sibi in peculium adscivit, sicut scriptum est: Nondum natis pueris, cum neque boni quippiam fecissent neque mali, etc., dictum est (nempe Rebecca), Major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui. Rom. ix. 11, 12, 13. Et, Crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Act. xiii. 48.

XI.

Atque ut Deus ipse est sapientissimus, immutabilis, omniscius, et omnipotens: ita electio ab ipso facta nec interrumpi, nec mutari, revocari, aut abrumpi, nec electi abjici, nec numerus eorum minui potest.

XII.

De hac æterna et immutabili sui ad salutem electione, electi sno tempore, variis licet gradibus et dispari mensura, certiores redduntur, non quidem arcana et profunditates Dei curiose scrutando; sed fructus electionis infallibiles, in verbo Dei designatos, ut sunt vera in Christum fides, filialis Dei timor, dolor de peccatis secundum Deum, esuries et sitis justitiæ, etc., in sese cum spirituali gaudio et sancta voluptate observando.

XIII.

Ex hujus electionis sensu et certitudine, filii Dei majorem indies sese coram Deo humiliandi, abyssum misericordiarum ejus adorandi, seipsos purificandi, et eum, qui ipsos prior tantopere dilexit, vicissim ardenter diligendi, materiam desumunt: tantum abest, ut hac electionis doctrina atque ejus meditatione in mandatorum divinorum observatione segniores, aut carnaliter securi, reddantur. Quod iis justo Dei

judicio solet accidere, qui de electionis gratia, vel temere præsumentes, vel otiose et proterve fabulantes, in viis electorum ambulare nolunt.

XIV.

Ut autem hæc de divina electione doctrina sapientissimo Dei consilio per prophetas, Christum ipsum, atque Apostolos, sub Veteri æque atque sub Novo Testamento, est prædicata, et sacrarum deinde literarum monumentis commendata: ita et hodie in Ecclesia Dei, cui ea peculiariter est destinata, cum spiritu discretionis, religiose et sancte, suo loco et tempore, missa omni curiosa viarum altissimi scrutatione, est proponenda, idque ad sanctissimi nominis divini gloriam, et vividum populi ipsius solatium.

XV.

Cæterum æternam et gratuitam hanc electionis nostri gratiam eo vel maxime illustrat, nobisque commendat Scriptura Sacra, quod porro testatur non omnes homines esse electos, sed quosdam non electos, sive in æterna Dei electione præteritos, quos scilicet Deus ex liberrimo, justissimo, irreprehensibili, et immutabili beneplacito decrevit in communi miseria, in quam se sua culpa præcipitarunt, relinquere, nec salvifica fide et conversionis gratia donare, sed in viis suis, et sub justo judicio relictos, tandem non tantum propter infidelitatem, sed etiam cætera omnia peccata, ad declarationem justitiæ suæ damnare, et æternum punire. Atque hoc est decretum reprobationis, quod Deum neutiquam peccati authorem (quod cogitatu blasphemum est) sed tremendum, irreprehensibilem, et justum judicem ac vindicem constituit.

XVI.

Qui vivam in Christum fidem, seu certam cordis fiduciam, pacem conscientiæ, studium filialis obedientiæ, gloriationem in Deo per Christum in se nondum efficaciter sentiunt, mediis tamen, per quæ Deus ista se in nobis operaturum promisit, utuntur, ii ad reprobationis mentionem non consternari, nec se reprobis accensere, sed in usu mediorum diligenter pergere, ac horam uberioris gratiæ ardenter desiderare et reverenter humiliterque expectare debent. Multo autem minus doctrina de reprobatione terreri debent ii, qui cum serio ad Deum converti, ei unice placere, et e corpore mortis eripi desiderant, in via tamen

pietatis et fidei eo usque, quo volunt, pervenire nondum possunt, siquidem linum fumigans se non extincturum, et arundinem quassatam se non fracturum, promisit misericors Deus. Iis autem hæc doctrina merito terrori est, qui Dei et Servatoris Jesu Christi obliti, mundi curis et carnis voluptatibus se totos manciparunt, quamdiu ad Deum serio non convertuntur.

XVII.

Quandoquidem de voluntate Dei ex verbo ipsius nobis est judicandum, quod testatur liberos fidelium esse sanctos, non quidem natura, sed beneficio fœderis gratuiti, in quo illi cum parentibus comprehenduntur, pii parentes de electione et salute suorum liberorum, quos Deus in infantia ex hac vita evocat, dubitare non debent.

XVIII.

Adversus hanc gratuita electionis gratiam, et justæ reprobationis severitatem, obmurmuranti opponimus hoc apostolicum: O homo! tu quis es qui ex adverso responsas Deo? Rom. ix. 20. Et illud Servatoris nostri, An non licet mihi quod volo facere in meis? Matt. xx. 15. Nos vero hæc mysteria religiose adorantes, cum Apostolo exclamamus: O profunditatem divitiarum tum sapientiæ tum cognitionis Dei! Quam imperscrutabilia sunt Dei judicia, et ejus viæ impervestigabiles! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut quis fuit ei a consiliis? Aut quis prior dedit ei ut reddatur ei? Nam ex eo, et per eum, et in eum sunt omnia. Ipsi sit gloria in sæcula. Amen. Rom. xi. 33-36.

REJECTIO ERRORUM,

Quibus Ecclesia Belgicæ sunt aliquamdiu perturbatæ. Exposita doctrina Orthodoxa de Electione et Reprobatione, Synodus rejicit Errores eorum :

I.

Qui docent, 'Voluntatem Dei de servandis credituris, et in fide fideique obedientia perseveraturis, esse totum et integrum electionis ad salutem decretum; nec quicquam aliud de hoc decreto in verbo Dei esse revelatum.' Hi enim simplicioribus imponunt, et Scripturæ sacræ manifeste contradicunt, testanti Deum non tantum servare velle credituros, sed etiam certos quosdam homines ab æterno elegisse, quos præ aliis in tempore fide in Christum et perseverantia donaret; sicut scriptum est, Manifestum feci nomen tuum hominibus, quos dedisti

Act.

mihi. Johan. xvii. 6. Item, Crediderunt quotquot ordinati erant ad vitam æternam. xiii. 48. Et, Elegit nos ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti, etc. Ephes. 1. 4.

II.

Qui docent, Electionem Dei ad vitam æternam esse multiplicem; aliam generalem et indefinitam, aliam singularem et definitam; et hanc rursum vel incompletam, revocabilem, non peremptoriam, sive conditionatam: vel completam, irrevocabilem, peremptoriam, seu absolutam.' Item, 'Aliam electionem esse ad fidem, aliam ad salutem; ita ut electio ad fidem justificantem absque electione peremptoria ad salutem esse possit.' Hoc enim est humani cerebri commentum extra Scripturas excogitatum, doctrinam de electione corrumpens, et auream hanc salutis catenam dissolvens: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit: et quos vocavit, eos etiam justificavit : quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

III.

Qui docent, 'Dei beneplacitum ac propositum, cujus Scriptura meminit in doctrina electionis, non consistere in eo, quod Deus certos quosdam homines præ aliis elegerit, sed in eo, quod Deus ex omnibus possibilibus conditionibus (inter quas etiam sunt opera legis) sive ex omnium rerum ordine actum fidei, in sese ignobilem, et obedientiam fidei imperfectam, in salutis conditionem elegerit; eamque gratiose pro perfecta obedientia reputare, et vitæ æternæ præmio dignam censere voluerit.' Hoc enim errore pernicioso beneplacitum Dei et meritum Christi enervatur, et homines inutilibus quæstionibus a veritate justificationis gratuitæ, et simplicitate Scripturarum avocantur; illudque Apostoli falsi arguitur; Deus nos vocavit vocatione sancta; non ex operibus, sed ex suo proposito et gratia, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæculorum. 2 Tim. i. 9.

IV.

Qui docent, In electione ad fidem hanc conditionem prærequiri, ut homo lumine naturæ recte utatur, sit probus, parvus, humilis, et ad vitam æternam dispositus, quasi ab ipsis electio aliquatenus pendeat.' Pelagium enim sapiunt, et minime obscure falsi insimulant Apostolum scribentem: Versati sumus olim in cupiditatibus carnis nostræ, facientes quæ carni et cogitationibus libebant, eramusque natura filii iræ, ut et reliqui. Sed Deus, qui dives est misericordia, propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam nos cum in offensis mortui essemus, una vivificavit cum Christo, cujus gratia estis servati, unaque suscitavit, unaque collocavit in cælis in Christo Jesu; ut ostenderet in seculis supervenientibus supereminentes illas opes suæ gratiæ, pro sua erga nos benignitate in Christo Jesu. Gratia enim estis servati per fidem (et hoc non ex vobis, Dei donum est), non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ephes. ii. 3-9. V.

[ocr errors]

Qui docent, Electionem singularium personarum ad salutem, incompletam et non peremptoriam, factam esse ex prævisa fide, resipiscentia, sanctitate et pictate inchoata, aut aliquamdiu continuata: completam vero et peremptoriam ex prævisæ fidei, resipiscentiæ, sanctitatis, et pietatis finali perseverantia: et hanc esse gratiosam et evangelicam dignitatem, propter quam qui eligitur dignior sit illo qui non eligitur: ac proinde fidem, fidei obedientiam, sanctitatem, pietatem, et perseverantiam non esse fructus sive effectus electionis immutabilis ad gloriam, sed conditiones, et caussas sine quibus non, in eligendis complete prærequisitas, et prævisas, tanquam præstitas.' Id quod toti Scripturæ repugnat, quæ hæc et alia dicta passim auribus et cordibus nostris ingerit: Electio non est ex operibus, sed ex vocante. Rom. ix. 11. Credebant quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act. xiii. 48. Elegit nos in semetipso ut sancti essemus. Ephes. i. 4. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Johan. xv. 16. Si ex gratia, non ex operibus. Rom. xi. 6. In hoc est charitas, non quod nos di lexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos, et misit Filium suum. 1 Johan. iv. 10.

Vi.

Qui docent, 'Non omnem electionem ad salutem immutabilem esse, sed quosdam electos, nullo Dei decreto obstante, perire posse et æternum perire.' Quo crasso errore et DEUM mutabilem faciunt, et consolationem piorum de electionis suæ constantia subvertunt, et Scripturis sacris contradicunt docentibus, Electos non posse seduci: Matt. xxiv. 24. CHRISTUM datos sibi a Patre non perdere: Johan. vi. 39. DEUM quos prædestinavit, vocavit et justificavit, eos etiam glorificare. Rom. viii. 30.

VII.

Qui docent, Electionis immutabilis ad gloriam nullum in hac vita esse fructum, nullum sensum, nullam certitudinem, nisi ex conditione mutabili et contingente.' Præterquam enim quod absurdum sit ponere certitudinem incertam, adversantur hæc experientia sanctorum, qui cum Apostolo ex sensu electionis sui exultant, Deique hoc beneficium celebrant, qui gaudent cum discipulis, secundum Christi admonitionem, quod nomina sua scripta sunt in cœlis: Luc. x. 20; qui sensum denique electionis ignitis tentationum diabolicarum telis opponunt, quærentes, Quis intentabit crimina adversus electos Dei? Rom. viii. 33.

VIII.

Qui docent, Deum neminem ex mera justa sua voluntate decrevisse in lapsu Adæ et in communi peccati et damnationis statu relinquere, aut in gratiæ ad fidem et conversionem necessariæ communicatione præterire.' Stat enim illud, Quorum vult, miseretur; quos vult, indurat. Rom. ix. 18. Et illud, Vobis datum est nosse mysteria regni cœlorum, illis autem non est datum. Matt. xiii. 11. Item, Glorifico te, Pater, Domine cœli et terræ, quod hæc occultaveris sapientibus et intelligentibus, et ea detexeris infantibus: etiam, Pater, quia ita placuit tibi. Matt. xi. 25, 26.

IX.

Qui docent, 'Caussam cur Deus ad hanc potius, quam ad aliam gentem Evangelium mittat, non esse merum et solum Dei beneplacitum, sed quod hæc gens melior et dignior sit ea, cui Evangelium non communicatur.' Reclamat enim Moses, populum Israeliticum sic alloquens, En Jehova Dei tui sunt cæli, et cæli cælorum, terra, et quicquid est in ea: Tantum in majores tuos propensus fuit amore Jehova diligendo eos; unde selegit semen eorum post eos, vos inquam, præ omnibus populis, sicut est hodie. Deut. x. 14, 15. Et Christus: Væ tibi Chorazin, væ tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes illæ quæ in vobis factæ sunt, in sacco et cinere olim pœnitentiam egissent. Matt. xi. 21.

Ita nos sentire et judicare, manuum nostrarum subscriptione testamur.
JOHANNES BOGERMANNUS, Pastor Ecclesiæ Leoverdiensis et Synodi Præses.
JACOBUS ROLANDUS, Pastor Ecclesiæ Amstelodamensis et Præsidis Assessor.
HERMANNUS FAUKELIUS, Pastor Ecclesiæ Middelburgensis et Præsidis Assessor.
SEBASTIANUS DAMMAN, Pastor Ecclesiæ Zutphaniensis et Synodi Scriba.
FESTUS HOMMIUS, Pastor Ecclesiæ Leydensis et Synodi Scriba.

GEORGIUS Episcopus LANDAVENSIS.

EX MAGNA BRITANNIA.

JOHANNES DAVENANTIUS, Presbyter; Doctor ac Sacræ Theologiæ publicus Professor in Academia Cantabrigiensi et Collegii Reginalis ibidem Præses.

SAMUEL WARDUS, Presbyter, SS. Theologiæ Doctor, Archidiaconus Fauntonnensis, et Collegii Sidneyani in Academia Cantabrigiensi Profectus.

THOMAS GOADUS, Presbyter, SS. Theologiæ Doctor, Cathedralis Ecclesia Paulina Londinensis Præcentor.

GUALTERUS BALCANQUALLUS, Scoto-Britannus, Presbyter, S. Theologiæ Baccalaureus.

EX ELECTORALI PALATINATU.

ABRAHAMUS SCULTETUS, S. Theologiæ Doctor et Professor in Academia Heydelbergensi.
PAULUS TOSSANUS, S. Theologiæ Doctor, et Consiliarius in Senatu Ecclesiastico inferioris Palatinatus.
HENRICUS ALTINGIUS, S. Theologiæ Doctor et Professor in Academia Heydelbergensi.

« PoprzedniaDalej »