Obrazy na stronie
PDF
ePub

ondersocht zyn, eer wy 't|mus alios cum impopopia coming devoid of grace, selve met volle verseeckering- animi nostri docere.'

that must be more parhe onses ghemoets souden

ticularly determined out connen leeren.

of the Holy Scripture, before we ourselves can teach it with the full persuasion of our minds.

Dese puncten alsoo voorge- Hos igitur articulos ita These Articles, thus set dragen ende geleert, houden propositos et traditos censent forth and taught, the Resy Remonstranten den woorde Remonstrantes divino Verbo monstrants deem agreeaGodts gelyckformich te we- conformos, ædificationi ido- ble to the Word of God, sen, stichtelyck, ende in dese neos, et in hoc quidem argu- tending to edification, and, materie ghenoechsaem ter sa- mento sufficientes ad salu- as regards this argument, licheit, sonder dat het van tem; ita ut necessarium non sufficient for salvation, so noode zy, oft oock stichte- sit, aut ædificationi serviens, that it is not necessary or lyck, hooger te climmen, ofte vel altius conscendere vel in- edifying to rise higher or lager te dalen. ferius subsidere.

to descend deeper.

· The here quoted places, or loca probantia, are not like the others in the former articles, written in the text, but in the margin.

CANONES SYNODI DORDRECHTANA.

THE CANONS OF THE SYNOD OF DORT. A.D. 1618 AND 1619.

[We give first the full Latin text of the Acts of the Synod of Dort (Dordrecht) on the five controverted heads of doctrine, viz., the Preface, the Articles of Faith, the Errors Rejected, the Names of Subscribers, the Conclusion, the Sentence against the Remonstrants, and the Approval of the States-General, but distinguishing the several parts by different type. They were officially published May 6, 1619, and often since in Latin, Dutch, German, and English. The original is given in the Corpus et Syntagma Confess. ed. II. 1654, in the Oxford Sylloge Confess. (pp. 397-454), in Niemeyer's Collectio (pp. 690–728); the German in Beck's and Böckel's Collections. To the Latin text we append the English abridgment, as adopted by the Reformed Dutch Church in America.]

JUDICIUM SYNODI NATIONALIS REFORMATARUM ECCLESIARUM BELGICARUM, Habitæ Dordrechti Anno MDCXVIII. et MDCXIX. Cui plu-,

rimi insignes Theologi Reformatarum Ecclesiarum Magnæ Britanniæ, Germania, Galliæ, interfuerunt, de Quinque Doctrinæ Capitibus in Ecclesiis Belgicis Controversis : promulgatum VI. Maii MDCXIX.

PRÆFATIO.

IN NOMINE DOMINI ET SERVATORIS NOSTRI JESU CHRISTI.

AMEN.

Inter plurima, quæ Dominus et Servator noster Jesus Christus militanti suæ Ecclesiæ in hac ærumnosa peregrinatione dedit solatia, merito celebratur illud, quod ei ad Patrem suum in cæleste sanctuarium abiturus reliquit : Ego, inquiens, sum vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Hujus suavissimæ promissionis veritas elucet in omnium temporum Ecclesia, quæ quum non solum aperta inimicorum violentia, et hæreticorum impietate, sed etiam operta seductorum astutia inde ab initio fuerit oppugnata, sane, si unquam salutari promissæ suæ præsentiæ præsidio eam destituisset Dominus, pridem aut vi tyrannorum fuisset oppressa, aut fraude impostorum in exitium seducta. Sed bonus ille Pastor, qui gregem suum, pro quo animam suam posuit, constantissime diligit, perseculorum rabiem tempestive semper, et exserta sæpe dextera, miraculose repressit, et seductorum vias tortuosas, ac consilia fraudulenta detexit atque dissipavit, utroque se in Ecclesia sua præsentissimum esse demonstrans. Hujus rei illustre documentum exstat in historiis piorum imperatorum, regum, et principum, quos Filius Dei in subsidium Ecclesiæ suæ toties excitavit, sancto domus suæ zelo accendit, eorumque opera, non tantum tyrannorum furores compescuit, sed etiam Ecclesiæ cum falsis doctoribus religionem varie adulterantibus conflictanti, sanctarum synodorum remedia procuravit, in quibus fideles Christi servi conjunctis precibus, consiliis, et laboribus pro Ecclesia et veritate Dei fortiter steterunt, Satanæ ministris, licet in angelos lucis se transformantibus, intrepide se opposuerunt, errorum et discordiæ semina sustulerunt, Ecclesiam in religionis puræ concordia conservarunt, et sincerum Dei cultum ad posteritatem illibatum transmiserunt.

Simili beneficio fidelis noster Servator Ecclesiæ Belgicæ, annos aliquam multos afflictissime, gratiosam suam præsentiam hoc tempore testatus est. Hanc enim Ecclesiam a Romani antichristi tyrannide et horribili papatus idololatria potenti Dei manu vindicatam, in belli diuturni periculis toties miraculose custoditam, et in veræ doctrinæ atque disciplinæ concordia ad Dei sui laudem, admirabile reipub. incrementum, totiusque reformati orbis gaudium efflorescentem, JACOBUS ARMINIUS ejusque sectatores, nomen Remonstrantium præ se ferentes, variis, tam veteribus, quam novis erroribus, primum tecte, deinde aperte tentarunt, et scandalosis dissensionibus ac schismatibus pertinaciter turbatam, in tantum discrimen adduxerunt, ut florentissimæ Ecclesiar, nisi Servatoris nostri miseratio opportune intervenisset, horribili dissidiorum et schismatum incendio tandem conflagrassent. Benedictus autem sit in sæcula Do minus, qui postquam ad momentum faciem suam a nobis (qui multis modis iram et indignationem ejus provocaveramus) abscondisset, universo orbi testatum fecit, se fæderis sui non oblivisci, et suspiria suorum non spernere. Cum enim vix ulla remedii spes humanitus appareret, illustrissimis et præpotentibus Belgii fæderati ordinibus generalibus hanc mentem inspiravit, ut consilio et directione illustrissimi et fortissimi principis Arausicani legitimis mediis, quæ ipsorum apostolorum, et quæ eos secutæ Ecclesiæ Christiance exemplis longo temporum decursu sunt comprobata, et magno cum fructu in Ecclesia etiam Belgica antehac usurpata, sævientibus hisce malis obviam ire decreverint, synodumque ex omnibus, quibus præsunt, provinciis, authoritate sua, Dordrechtum convocarint, erpetitis ad eam et favore serenissimi ac potentissimi Magnae Britanniæ regis Jacobi, et illustrissimorum principum, comitum, et rerumpublicarum, impetratis plurimis gravissimis theologis, ut communi tot Reformatæ Ecclesiæ theologorum judicio, ista ARMINII ejusque sectatorum dogmata accurate, et ex solo Dei verbo, dijudicarentur, vera doctrina stabiliretur, et falsa rejiceretur, Ecclesiisque Belgicis concordia, pax et tranquillitas, divina benedictione, restitueretur. Hoc est illud Dei beneficium, in quo exultant Ecclesiæ Belgicæ, et fidelis Servatoris sui miserationes humiliter agnoscunt, ac grate prædicant.

Hæc igitur veneranda Synodus (prævia per summi magistratus authoritatem in omnibus Belgicis Ecclesiis, ad iræ Dei deprecationem et gratiosi auxilii implorationem, precum et jejunii indictione et celebratione) in nomine Domini Dordrechti congregata, divini Numinis et salutis Ecclesiæ accensa amore, et post invocatum Dei nomen, sancto juramento obstricta, se solam Scripturam sacram pro judicii norma habituram, et in caussæ hujus cognitione et judicio, bona integraque conscientia versaturam esse, koc egit sedulo magnaque patientia, ut præcipuos horum dogmatum patronos, coram se citatos, induceret ad sententiam suam de Quinque notis doctrinæ Capitibus, sententiæque rationes, plenius exponendas. Sed cum Synodi judicium repudiarent, atque ad interrogatoria, co, quo æquum erat, modo pondere detrectarent, neque Synodi monitiones, nec generosorum atque amplissimorum ordinum generalium Delegatorum mandata, imo ne ipsorum quidem illustrissimorum et præpotentum DD. ordinum generalium imperia, quicquam apud illos proficerent, aliam viam eorundem Dominorum jussu, et ex consuetudine jam olim in synodis antiquis recepta, ingredi coacta fuit; atque ex scriptis, confessionibus, ac declarationibus, partim antea editis, partim etiam huic Synodo exhibitis, examen illorum quinque dogmatum institutum est. Quod cum jam per singularem Dei gratiam, marima diligentia, fide, ac conscientia, omnium et singulorum consensu absolutum sit, Synodus hæc ad Dei gloriam, et ut veritatis salutaris integritati, conscientiarum tranquillitati, et paci ac saluti Ecclesiæ Belgicæ consulatur, sequens judicium, quo ęt vera verboque Dei consentanen de prædictis Quinque Doctrinæ Capitibus sententia exponitur, et falsa verboque Dei dissentanea rejicitur, statuit promulgandum.

SENTENTIA, DE Divina PRÆDESTINATIONE, ET ANNEXIS EI CAPITIBUS,

Quam Synodus Dordrechtana Verbo Dei consentaneam, atque in

Ecclesiis' Reformatis hactenus receptam esse, judicat, quibusdam Articulis exposita.

PRIMUM DOCTRINÆ CAPUT, DE DIVINA PRÆDESTINATIONE.

ARTICULUS PRIMUS.

Cum omnes homines in Adamo peccaverint, et rei sint facti maledictionis et mortis æternæ, Deus nemini fecisset injuriam, si universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac propter pec

VOL. III.-NN

catum damnare voluisset, juxta illa Apostoli, Totus mundus est obnoxius condemnationi Dei. Rom. iii. 19. Omnes peccaverunt et destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors est. Rom. vi. 23.

II. Verum in hoc manifestata est charitas Dei, quod Filium suum unigenitum in mundum misit, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.

III.

Ut autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer lætissimi hujus nuntii præcones mittit, ad quos vult, et quando vult, quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum crucifixum vocantur. Quomodo enim credent in eum, de quo non audierint ? quomodo autem audient absque prædicante? quomodo prædicabunt, nisi fuerint missi? Rom. x. 14, 15.

IV. Qui huic Evangelio non credunt, super eos manet ira Dei. Qui vero illud recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac viva fide amplectuntur, illi per ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita æterna donantur.

V. Incredulitatis istius, ut et omnium aliorum peccatorum, caussa seu culpa neutiquam est in Deo, sed in homine. Fides autem in Jesum Christum et salus per ipsum, est gratuitum Dei donum, sicut scriptum est: Gratia "salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est. Ephes. ii. 8. Item: Gratis datum est vobis in Christum credere. Phil. i. 29.

VI. Quod autem aliqui in tempore fide a Deo donantur, aliqui non donantur, id ab æterno ipsius decreto provenit; Omnia enim opera sua novit ab æterno : Actor. xv. 18; Ephes. i. 11; secundum quod decretum electorum corda, quantumvis dura, gratiose emollit, et ad credendum inflectit, non electos autem justo judicio suæ malitiæ et duritiæ relinqnit. Atque hic potissimum sese nobis aperit profunda, misericors pariter et justa hominum æqualiter perditorum discretio; sive decre

tum illud electionis et reprobationis in verbo Dei revelatum. Quod ut perversi, impuri, et parum stabiles in suum detorquent exitium, ita sanctis et religiosis animabus ineffabile præstat solatium.

VII. Est autem electio immutabile Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta ex universo genere humano, ex primæva integritate in peccatum et exitium sua culpa prolapso, secundum liberrimum voluntatis suæ beneplacitum, ex mera gratia, certam quorundam hominum multitudinem, aliis nec meliorum, nec digniorum, sed in communi miseria cum aliis jacentinm, ad salutem elegit in Christo, quem etiam ab æterno Mediatorem et omnium electorum caput, salutisque fundamentum constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus communionem per verbum et Spirituin suum efficaciter vocare ac trahere; seu vera et ipsum fide donare, justificare, sanctificare, et potenter in Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad demonstrationem suæ misericordiæ, et laudem divitiarum gloriosæ suæ gratiæ, sicut scriptum est: Elegit nos Deus in Christo, ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus, cum charitate ; qui prædestinavit nos quos adoptaret in filios, per Jesum Christum, in sese, pro beneplacito voluntatis suæ, ad laudem gloriosæ suæ gratiæ, qua nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. i. 4,5,6. Et alibi: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit ; et quos vocavit, eos etiam justificavit; quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

VIII.

Hæc electio non est multiplex, sed una et eadem omnium salvandorum in Vetere et Novo Testamento, quandoquidem Scriptura unicum prædicat beneplacitum, propositum, et consilium voluntatis Dei, quo nos ab æterno elegit et ad gratiam et ad gloriam; et ad salutem et ad viam salutis, quam præparavit ut in ea ambulemus.

IX.

Eadem hæc electio facta est non ex prævisa fide, fideique obedientia, sanctitate, ant alia aliqua bona qualitate et dispositione, tanquain caussa sen conditione in homine eligendo prærequisita, sed ad fidem,

« PoprzedniaDalej »