The works of Horace: translated literally into English prose; for the use of those who are desirous of acquiring or recovering a competent knowledge of the Latin language, Tom 2

Przednia okładka
Joseph Whetham, 1836
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Popularne fragmenty

Strona 398 - Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, 255 Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.
Strona 396 - Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, 220 Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate jocum tentavit, eo quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex.
Strona 382 - Alternis aptum sermonibus, et populares Vincentem strepitus, et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus Divos, puerosque Deorum, Et pugilem victorem, et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina referre.
Strona 238 - Inter spem curamque, timores inter et iras, Omnem crede diem tibi diluxisse supremum : Grata superveniet quae non sperabitur hora. Me pinguem et nitidum bene curata cute vises Cum ridere voles Epicuri de grege porcum.
Strona 326 - Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.
Strona 404 - Munus et officium, nil scribens ipse, docebo ; Unde parentur opes ; quid alat formetque poetam ; Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo ferat error. Scribendi recte, sapere est et principium et fons : Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae : 310 Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Strona 38 - Cum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus ; Donee verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque invenere : dehinc absistere bello, Oppida coeperunt muñiré, et poneré leges, Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Strona 40 - Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae, Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant.
Strona 249 - Nil est jucundum, vivas in amore jocisque. Vive, vale. Si quid novisti rectius istis, Candidus imperti ; si non, his utere mecum.
Strona 228 - Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit, adversis rerum immersabilis undis. Sirenum voces et Circae pocula nosti; Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis, et excors 25• Vixisset canis immundus vel amica luto sus.

Informacje bibliograficzne