Obrazy na stronie
PDF
ePub

Collegium vel Aulam admissus fuerit, et intra quindenam post talem admissionem in matriculam Universitatis fuerit relatus.

2 Quotquot autem in Matriculam Universitatis redigendi accedunt, si decimum sextum suæ ætatis annum attigerint, Articulis Fidei et Religionis subscribant; et de agnoscendo Primatu Regiæ Majestatis, corporale juramentum præstent. Qua subscriptione peracta, singulis Vice-Cancellarius exemplar Statutorum in manus tradat, eosque sequentem in modum admoneat. Scito te [vel, si plures fuerint, Scitote vos] in Matriculam Universitatis hodie relatum [vel relatos] esse, sub hac conditione, nempe ut omnia Statuta hoc libro comprehensa pro virili observes [vel observetis].

3 Quod si infra decimum sextum et supra duodecimum ætatis annum extiterint, Articulis Fidei et Religionis duntaxat subscribent, et in matriculam redigentur.

4

Quod si duodecimum non excesserint, in matriculam duntaxat referentur; utrique tamen postmodo, ubi ad maturam ætatem pervenerint, qua cætera requisita præstare possint, tum demum ea præstare teneantur, sub pœna non sistentium se matriculandos.

Sect. 3. De officio Præfectorum circa Scholares Matriculandos.

Decretum est, quod omnes et singuli Præfecti sive Magistri Collegiorum aut Aularum, (sive quocunque alio titulo ac nomine cognoscantur, aut censeantur,) aut, ipsis absentibus, eorum Deputati, teneantur et obligentur, infra quindenam a tempore quo aliquis Scholarium sive Studentium in suum Collegium sive Aulam

2

fuerit admissus, eundem Scholarem sive Studentem coram Cancellario vel ejus Commissario qui pro tempore fuerit, personaliter sistendum curare, ut in Matriculam Universitatis nomen ejus debite referatur.

Una cum Matriculando accedat ipsius Tutor, qui de conditione matriculandi (utrum scilicet Nobilis, Equitis, Doctoris, Armigeri, Clerici, Generosi, an Plebeii filius sit) Vice-Cancellarium certiorem faciat.

Sect. 4. De Laicis ad Privilegia Universitatis admittendis.

Statutum est, quod quilibet Laicus ad privilegia Universitatis admittendus curet se in Matriculam Universitatis referendum; et tempore admissionis suæ juramentum præstet de Statutis, Privilegiis, et Consuetudinibus Universitatis, quatenus ad ipsum pertineant, observandis; et insuper juret, quod nunquam aliquam Causam suam coram Majore, Ballivis, aut aliis Civitatis Oxoniensis Officiariis attemptabit, nec coram eorum aliquo, tanquam suo Judice, respondebit, quamdiu in Universitatis obsequio permanserit.

Sect. 5. De Officiis in Universitate et Civitate "simul non gerendis.

Statutum est, ne quispiam Officiarius, vel ejus Deputatus, vel Minister Universitatis Officio quovis in Civitate Oxoniensi simul fungatur. Et quod, cum primum innotuerit hujusmodi Officiarium, Deputatum, vel Ministrum tale munus in Civitate Oxoniensi obtinuisse,

aut serio ambiisse, e vestigio hujusmodi Officiarius Officio suo Academico privetur.

Sect. 6. De Feudis Matriculandorum, et de eorum distributione.

Ordinatum est, quod quilibet Scholaris sive studens, aut quivis alius cujuscunque ætatis aut conditionis, tempore Matriculationis, certam pecuniæ summam nomine Matriculationis juxta sanguinis et conditionis suæ qualitatem, persolvat; prout exprimitur in Tabula pensili, palam ac publice, in Apodyterio Domui Congregationis vicino, proponenda; et fiat distributio juxta ordinationes in Venerabili Domo Convocationis jam editas, vel edendas.

TITULUS III.

De Scholaribus in Collegia et Aulas compellendis.

Sect. 1. Ne quis Scholaris in domibus privatis victitet, aut hospitetur.

CUM ad eruditionem et ingenuam Disciplinam promovendam plurimum conducat, ut Scholares non solum sub publico sed etiam sub privato regimine contineantur; Statutum est, quod omnes Scholares, cujuscunque conditionis, in Collegio suo vel Aula victum sumere ac pernoctare teneantur, nec ullo modo, (nisi ex gravi aliqua et perurgenti causa per Cancellarium aut ejus Vice-Cancellarium approbanda,) in Domo

2

privata cujusquam (sive Privilegiati, sive non) hospitentur aut victitent: sub pœna quod si quis in hoc deliquerit, pro eo tempore quo sic deliquerit, Universitatis Privilegiis non fruatur, et, crescente contumacia, a Cancellario, aut Vice-Cancellario banniatur. Proviso semper, quod causa allegata, per Præfectum Domus, vel, eo absente, per ejus Deputatum, in Schedula aliqua Chirographo suo munita, Vice-Cancellario significetur. Quod si Vice-Cancellarius causam istam ratam habuerit, licentiam pro certo aliquo tempore, non autem indefinite, concedat; quo etiam in casu hanc licentiam, Chirographo suo munitam, una cum Schedula ad se delata, in Registro aliquo peculiari penes ipsum adservando inserendam curabit; quod Registrum in singulis Congregationibus, præsto esse, ac demum, finito anno, ad succedentem Vice-Cancellarium transmitti oportet.

Quicunque vero aliter Scholarem in domo sua commorari, victitare, vel pernoctare permiserit, et, admonitus a Vice-Cancellario, in delicto perseveraverit, si Privilegiatus fuerit, Privilegiis Universitatis privetur: si Oppidanus, commercio cum Privilegiatis ei interdicatur. 3 Proviso tamen, quod liceat Scholaribus in domibus quibusvis et tenementis, Collegiis vel Aulis annexis vel annectendis, in quibus oppidani familiam non alunt, hospitari: dummodo in annectendis servetur hæc cautio; ut ita sitæ sint, ut ad eas nullus pateat ingressus, nisi per commune Ostium Collegii, vel Aulæ. Cujus rei arbitrium et cura penes Cancellarium seu ViceCancellarium esto.

Sect. 2. Quales Tutores Scholaribus præficiendi

sunt.

Statutum est, quod Scholares in quolibet Collegio vel Aula, statim a primo eorum ad Academiam adventu, singuli suos Tutores habeant, donec ad gradum aliquem promoti fuerint; vel saltem quatuor annos (ut in Jure Civili vel in Medicina studentes) in Academia compleverint.

2 Et quod nullus pro Tutore se gerat, nisi qui sit in aliqua facultate graduatus, Vir Probitate et Eruditione perspecta, Religione sincerus, judicio Præfecti Collegii sive Aulæ (in qua degit) comprobatus; vel, si circa hoc controversia oriatur, judicio Vice-Cancellarii approbandus.

3

Proviso insuper, quod, si per probationes legitimas innotescat Vice-Cancellario, cuiquam minus idoneo Tutoris munus fuisse demandatum, liceat Vice-Cancellario eidem Tutoris officio omnino interdicere.

4 Tutor vero Scholares tutelæ et regimini suo commissos probis moribus imbuat, et in probatis authoribus instituat; et maxime in rudimentis religionis et doctrinæ Articulis in Synodo Londini anno 1562 editis: ac pro virili suo disciplinæ in Ecclesia Anglicana publice receptæ eos conformes præstabit. Quod si quis in aliquo prædictorum deliquerit, arbitrio Cancellarii vel Vice-Cancellarii coerceatur.

Tutoris etiam muneri incumbit, quoad ea 5 quæ ipsius oculis quotidie sese ingerere necesse est, Pupillos suos intra modum a Statutis præscriptum continere.

« PoprzedniaDalej »