Obrazy na stronie
PDF
ePub

menti, et Admissionis formula, mutatis mutandis, adhibenda est, cum aliquis nondum Graduatus Terminorum apud aliam Academiam rationem sibi apud nos Oxonienses imputandam velit.

Cautum tamen est, quod nullus in S. Theologia, Medicina, vel Jure Civili Doctor incorporetur, nisi de expresso consensu Vice-Cancellarii, Professoris, et trium insuper Doctorum in eadem Facultate, et Procuratorum; vel majoris partis eorundem.

§. 2. Conditiones incorporandi Alumnos Academiæ Oxoniensis, vel Cantabrigiensis, apud exteras Academias Gradus capessentes.

CUM nonnulli aliquando, post aliquod tem

pus in Academiis domesticis bonarum literarum studio insumptum, ad exteras Academias se conferant, ubi (nec temporis nec exercitiorum ratione habita) ad Gradus supremos promoventur ; deinde huc reversi, se ad eosdem Gradus admitti postulant; unde indirecte omnis ordo et disciplina Universitatis violatur:

Placuit Universitati decernere et statuere, ne quis in posterum (qui aliquando hujus Academiæ, aut Cantabrigiensis, alumnus fuit, et in Academia quacunque extera Gradum aliquem suscepit,) ad eundem Gradum in hac nostra Universitate admittatur, nisi completo tempore, quod (juxta Statuta hujus Universitatis, vel suæ Ĉantabrigiensis) ad hujusmodi Gradum capessendum requiritur: et, tum demum, de expresso consensu Vice-Cancellarii, Professoris, et trium insuper Doctorum in eadem Facultate, et Procuratorum; vel majoris partis eorundem.

I

§. 3. Quo Loco et Statu incorporati esse debent.

STATUTUM est, quod quilibet, incorporationis beneficium nactus, eodem habeatur loco et statu, quibus in aliqua alia Universitate gaudebat: ita tamen, quod (utcunque prius ad Gradum aliquem alibi sit admissus) nihilominus junior habeatur iis omnibus, qui ad eundem Gradum Oxoniæ sunt admissi eodem anno, id est, intra idem temporis spatium, inter duo deinceps Comitia, interjectum.

SECTIO IX.

De Licentiis concedendis.

§. 1. De Qualitate eorum, qui ad concionandum per universam Angliam licentiandi sunt. CUM de consuetudine antiqua, penes Universitatem Oxoniensem potestas fuerit concedendi licentias concionandi per universam Angliam, eamque potestatem per Congregationem Magistrorum Regentium exercere consueverit; ad præcavendum abusus, qui circa hujusmodi licentiationem contingere possunt; statutum est et decretum, quod nemini in posterum pro hujusmodi Gratia supplicare permittatur, qui non sit Magister Artium, Baccalaureus Juris, vel S. Theologiæ Baccalaureus; quorum quilibet septem annos in studio S. Theologiæ in Universitate posuerit, et semel saltem in Disputatione Theologica (in Theologica Schola vel in Comitiis) publice responderit: et quatuor conciones laudabiles coram

Universitate habuerit, sive in Ecclesia B. Mariæ Virginis, sive in alia aliqua Ecclesia Collegiata, sive in Templo S. Petri ad Orientem.

§. 2. Formula petendi Licentiam ad concionandum per universam Angliam.

STATUTUM est, quod Gratiæ pro licentiatione ad concionandum, prout aliæ Gratiæ in Venerabili Domo Congregationis, proponentur sub hujusmodi formula:

Supplicat A. B. Magister Facultatis Artium e Colleg. M. quatenus septem annos in studio Sacræ Theologiæ in Universitate posuerit, in Schola Theologica (vel in Comitiis) responderit, quatuor conciones coram Universitate habuerit; ut hæc ei sufficiant, quo admittatur ad annunciandum Dei verbum per universam Angliam.

Quæ Gratia, cum concessa fuerit eodem modo quo aliæ, a Procuratore pronunciabitur, et postea, Literæ Testimoniales de eadem fient; quibus, authoritate et decreto ejusdem Congregationis, sigillum publicum Universitatis appendetur.

§. 3. Formula Literarum Testimonialium.

· CANCELLARIUS, Magistri, et Scholares Universitatis Oxon. dilecto nobis in Christo A. B., S. Theologiæ Baccalaureo, et Coll. N. intra Universitatem prædictam Socio, salutem in Domino sempiternam. Cum omnia nostra studia, consilia, et actiones ad Dei gloriam et fratrum salutem referri debeant; nos Cancellarius, Magistri, et Scholares Universitatis prædictæ (pro ea opinione quam de scientia tua, vitæque et morum integritate, habemus) liberam tibi, tenore præsentium, concedimus facultatem

et potestatem prædicandi verbum Dei, juxta talentum a Deo tibi concreditum, in quibuscunque Ecclesiis Angliæ, et conventibus publicis Ecclesiasticis ad hoc accommodatis, in perpetuum duraturam; modo nihil interim feceris aut prædicaveris, contra ritus et canones in Ecclesia publice receptos et approbatos; quo in casu, si quid tale admiseris, hanc nostram licentiam statim irritam et cassam esse volumus. Teque serio admonemus, et in Domino obsecramus, ut juxta gratiam a Deo tibi datam, auditores tuos præcipue excites, ut Dei tum præcepta, tum etiam exemplum, in verbo ipsius proposita, vere in omni vita, integritate et pietate exprimere conentur ; adeoque glorificent cœlestem Patrem, honorent Regiam Majestatem, et charitatem inter se colant Christianam. Nos igitur Cancellarius, Magistri, et Scholares antedicti testamur, præfatum A. B. juramentum de primatu Regiæ Majestatis suscepisse, et subscripsisse tam omnibus articulis Fidei et Religionis in Ecclesia Anglicana receptis et approbatis, quam tribus illis articulis comprehensis in canone 36° libri Constitutionum et Canonum Ecclesiasticorum editorum in Synodo Londini cœpta 1603, et Regni Domini nostri Jacobi &c. primo; in quorum omnium majorem fidem et plenius testimonium, sigillum Universitatis Oxon. commune, quo hac in parte utimur, præsentibus apponi fecimus. Datum in Domo`nostræ Congregationis, &c.

§. 4. De Qualitate eorum, qui ad Praxin in Medicina licentiandi sunt.

STATUTUM est, quod Doctor quilibet in Medicina, post inaugurationem seu admissionem

suam, practicare licite poterit in omni medicandi genere. Alius vero nemo in Medicina publice practicare Oxoniæ permittatur, nisi Gradum Baccalaurei in Medicina susceperit, et a Cancellario sive ejus Commissario, et Congregatione Magistrorum Regentium, ad practicandum more consueto admissus fuerit. Chirurgiam vero nullus exerceat, intra præcinctum Universitatis, nisi licentia a Cancellario sive Vice-Cancellario impetrata.

Quod si quis secus præsumserit, non solum ab ulteriore promotione repellatur, et privilegiis Universitatis privetur; sed etiam (si monitus non desistat) sicut perturbator pacis puniatur.

§. 5. Formula petendi Licentiam ad practicandum in Medicina.

PRO qualitate personæ supplicantis, in Gratia exprimantur, quæ ad hujusmodi licentiam necessario requiruntur, sub hac formula: Supplicat, &c. A. B. e Coll. [vel Aula] N., quatenus in hac Universitate Gradum Baccalaurei in Medicina susceperit, et chirographo vel professoris et unius alterius Doctoris in Medicina, vel trium quorumcunque Doctorum in Medicina, in Universitate residentium, approbatus fuerit; et reliqua præstiterit omnia, quæ per Statuta requiruntur; ut hæc sibi sufficiant ad practicandum in eadem Facultate per universam Angliam.

Qua Gratia concessa et pronunciata, prout aliæ solent, Literæ etiam Testimoniales, de eadem fient, et (eodem modo quo testimoniales licentiæ ad prædicandum in Domo Congregationis ratæ habebantur) sigillo publico Universitatis munientur.

« PoprzedniaDalej »