Obrazy na stronie
PDF
ePub

amicitia, timore et spe, neque indigno cuivis testimonium perhibebis, neque digno denegabis, et quod in Schedula Candidatorum ordinanda classem unicuique secundum merita sua assignabis, et neque indignum aliquem admittes, neque dignum repudiabis. Resp. Juro.

Item tu jurabis, quod nullo modo revelabis suffragium quod vel ipse tuleris, vel alius quivis Examinator tulerit, in judicio de Candidatorum meritis pronunciando. Resp. Juro.

§. 2. De EXAMINATIONIBUS habendis, et de Candidatorum admissione.

EXAMINATIONIBUS habendis assignentur Terminus Michaelis et Terminus Paschatis, a secundo scilicet die mensis Novembris, et a die Veneris Dominicam secundam post Festum Paschatis proxime sequente, respective inchoandis. Quod si forte initium alicujus EXAMINATIONIS in diem Festum inciderit, inchoatio ejusdem in, diem immediate sequentem differatur.

Qui autem in alterutro horum Terminorum examen subituri sunt, nomina sua vel per se, vel per Tutores suos, coram Procuratore Seniore profiteantur, in Registro peculiari penes Procuratorem Seniorem asservato, et in Terminos hosce rite distributo, inserenda: quo etiam tempore, tenebitur unusquisque Candidatus Schedulam chirographo suo munitam rerum et librorum in quibus sese examinandum profitetur, Procuratoris in manus tradere; hac tamen lege, nequis serius quam sexto die ante EXAMINATIONEM inchoandam Procuratorem de his rebus adeat.

Proviso semper, quod nemini examen suum cedat pro forma, qui se examinandum sistet ante in

choatum a tempore Matriculationis suæ quartum annuma; exceptis iis quibus indulget Academia, ut integro triennio in studiis Academicis completo ad Gradum promoveanturb. Hisce omnibus licebit post inchoatum tertium annum, a tempore Matriculationis suæ computandum, examen subire.

Nemo autem ad examen subeundum admittatur, nisi qui Quæstionibus Magistrorum Scholarum in Parviso pro forma responderit.

Nemo etiam ad examen subeundum admittatur, nisi qui uno die ad minimum EXAMINATIONI Publicæ per integrum tempus interfuerit: proviso tamen, quod Candidati honorem aliquem in Disciplinis Mathematicis et Physicis ambituri, Examinationi in Schola Mathematices interfuerint necesse sit. Et quo unumquemque huic Statuto satisfecisse liquido appareat, Examinationis cui interfuerit dies in registro quodam peculiari notetur; et Testimonium ei perhibeatur ab uno Examinatorum sub hac forma:

A. B. Examinationi Publicæ in Literis Humanioribus per integrum tempus interfuit. (die mensis et anni) Ita testor C. D. Examinator Publicus.

Vel,

E. F. Examinationi Publice in Disciplinis Mathematicis et Physicis per integrum tempus interfuit.

(die mensis et anni) Ita testor G. H. Examinator in Disciplinis Math. et Phys.

Quod quidem Testimonium, atque insuper Testimonium RESPONSIONIS suæ in Parviso sub Chirographo duorum e Magistris Scholarum, a Vide Tit. VI. Sect. VII. b Vide Tit. VI. Sect. I. §. I.

quilibet Candidatus per se vel per Tutorem suum coram Seniore Procuratore teneatur exhibere, eo ipso tempore quo et nomen suum inter Candidatos profitetur; neque licebit Procuratori, Testimoniis istis non exhibitis, aliquem in Candidatorum numerum referre.

Procurator autem Senior, ubi tandem, modo supra præscripto, de iis omnibus, qui sese Candidatos in Termino aliquo profiteri velint, certior factus fuerit, tenetur statim nomina eorum in Schedulam referre, serie Alphabetica; deinde Schedulam istam Chirographo suo munitam et typis mandatam sub hoc titulo [Nomina Examinandorum Termino A. D. ] ad Vice- '

Cancellarium, ad singulos Collegiorum et Aularum Præfectos, ad Procuratorem Juniorem, ad singulos Examinatores, et ad cujuslibet Collegii vel Aulæ Refectorium tam publicum quam privatum Magistrorum deferri, et ostiis etiam Bibliothecæ Bodleianæ, Scholæ Metaphysices, et Apodyterii Venerabilis Domus Convocationis affigi, curabit: quæ omnia ita agenda sunt, ut quatuor dies integri inter Schedulam hanc publici juris factam et EXAMINATIONEM inchoandam interjiciantur.

Et hæc Schedula Procuratoria, modo et forma præscriptis publicata, pro licentia, monitione, et notificatione generali, tam ab ipsis Examinatoribus, quam a Candidatis, habenda et accipienda est.

Insuper ad Examinatorem in Literis Humanioribus Seniorem Schedulas rerum et librorum, in quibus unusquisque Candidatus sese examinandum profitetur, Procurator Senior eodem tempore deferri curabit.

§. 3. De Materie, Loco, Forma et Modo

EXAMINATIONIS.

Instituatur EXAMINATIO in RUDIMENTIS RELIGIONIS, in LITERIS HUMANIORIBUS, et in MATHEMATICARUM SCIENTIARUM et PHYSICES ELEMENTIS.

Præ cæteris omnibus primum sibi locum vindicant RELIGIONIS RUDIMENTA. Meminerint Examinatores, et hanc sibi sanctam habeant juramenti sui interpretationem, defectum in hac re nullis aliis quibuscunque Candidatorum meritis compensari posse, ita ut qui in gravissima hac materie Examinatoribus non satisfecerit, nullum omnino Testimonium obtineat.

Adhibentor semper S. S. Evangelia Græca, e quibus locus aliquis Candidato interpretandus proponatur, et Quæstiones ex ista interpretatione oriundæ, necnon ex Historia tam Veteris quam Novi Testamenti, excutiantur.

Adhibentor etiam Doctrinæ Articuli in Synodo Londini anno 1562 editi; in quibus, juxta Academiæ Statuta, a Tutoribus instituendi sunt omnes qui illorum tutelæ committuntur. De ipsis Dogmatibus breves sunto et dilucidæ Quæstiones; deinde ad locos S. S. Scripturæ provocetur, ex quibus Dogmati isti de quo agitur fides præcipue adstruenda sit.

Porro et Evidentiæ quas vocant, sive argumenta quibus innititur Religionis tam Naturalis quam Revelatæ veritas, ab hac EXAMINATIONE nequaquam alienæ censendæ sunt.

Per LITERAS vero HUMANIORES intelligimus,

c Vide Tit. III. §. 2.

non tantum Linguas Græcam et Latinam, sed et Historias Græcam et Romanam, eas videlicet quæ antiquæ habentur, Rhetoricam quoque et Poeticam, Moralem insuper et Politicam Scientias, quatenus a Scriptoribus veteribus derivanda sint, quas tamen aliquando, prout expedire videbitur, ex neotericorum scriptis illustrari permittimus. Dialecticam itidem hisce Literis adnumeramus; atque in eadem profectum laudabilem ad Classem primam, secundam, aut tertiam in Literis Humanioribus consequendam aliquid momenti habere volumus.

Adhibentor igitur tres ad minimum Scriptores Græci et Romani, melioris ævi et notæ.

Examinatoribus insuper explorandum incumbit, qua quisque polleat facultate animi sui sensa lingua Latina explicandi. Id quod explorare poterunt, porrecto aliquo libro, lingua vernacula conscripto, e quo oblatum quemcunque locum lingua Latina reddere Candidatus quisque tenetur; aut alio quocunque demum modo, quo sibi commodius satisfacturos Examinatores probabile sit.

Cæterum quod ad LITERAS HUMANIORES et MATHEMATICARUM SCIENTIARUM et PHYSICES ELEMENTA attinet, Examinatoribus liberum esto quemlibet Candidatum vel in hisce universis, vel in aliqua parte horum, (prout ipsis satius visum fuerit,) examinare; modo ut tres isti Scriptores Græci et Romani semper adhibeantur. Proviso insuper, quoad Candidatos omnes Classem primam, secundam, aut tertiam, vel in Literis Humanioribus vel in Disciplinis Mathematicis et Physicis ambientes, ut Dialecticæ ratio nunquam non habeatur. Quod ad cæteros attinet, Examinatoribus liberum esto Candida

« PoprzedniaDalej »