Obrazy na stronie
PDF
ePub

Universitatis ad minimum ante meridiem diei præcedentis affigenda. Formula vero Schedulæ hæc esto:

RESPONSIONES in Parviso in diem-prorogantur.

A.B.

C. D.

Hora autem decima matutina in RESPONSIONIBUS uniuscujusque diei incipiendis semper servetur. Excepto quod in die aliquo festo RESPONSIONES non incipiantur nisi post concionem publice coram Universitate habitam.

RESPONDENTES vero juxta ordinem Schedulæ Procuratoriæ a Magistris Scholarum nominatim ad respondendum citentur. Qui citatus non adfuerit, nisi ex causa rationabili per Vice-Cancellarium approbanda, omni loco in RESPONSIONIBUS istius Termini privetur; neque ad respondendum in alio Termino admittatur, nisi iterum coram Procuratore Juniore nomen suum professus fuerit; et citetur proximus, sub eadem lege, et sic deinceps. Quod si Vice-Cancellarius causam aliquam absentiæ ratam habuerit, extremus tamen locus in Schedula isti RESPONDENTI assignetur. Proviso semper, quod non plures quam Octo eodem die ad respondendum admittentur.

Quæstiones autem in quibus exercendi sunt RESPONDENTES ad LITERAS HUMANIORES, ad RUDIMENTA LOGICES, et EUCLIDIS ELEMENTA GEOMETRIÆ spectent. Per LITERAS vero HUMANIORES, quod ad has RESPONSIONES attinet, intelligimus Linguas Græcam et Romanam. Adhibentor igitur semper bini ad minimum Scriptores melioris ævi et notæ, (hoc est, unus ad minimum in utraque lingua,) quorum Interpretatio ad accuratam Grammatices normam exigatur.

Magistris Scholarum insuper explorandum incumbit, qua quisque polleat facultate animi sui sensa lingua Latina explicandi: id quod explorare poterunt, porrecto aliquo libro, lingua vernacula conscripto, e quo RESPONDENS oblatum quemcunque locum lingua Latina reddat; aut alio quocunque demum modo, prout ipsis commodius visum fuerit.

Cæterum quod ad LOGICEN et GEOMETRIAM attinet, Magistris Scholarum liberum esto vel in utraque Scientia, vel in una tantum, Quæstiones suas proponere.

Proviso semper, quod, in omni hoc negotio, licebit aut Latino aut Anglicano idiomate uti, prout Magistris Scholarum magis expedire videbitur.

Unoquoque autem die, ubi visum fuerit Magistris Scholarum nullum alium RESPONDENTEM isto die citare, palam declarabit Magister Scholarum Senior diem RESPONSIONIBUS Continuandis destinatum. Et post finitas RESPONSIONES uniuscujusque diei alii omnes Schola excedant præter ipsos Magistros Scholarum, qui de RESPONDENTIBUS inter se judicium ferent, ac quemcumque dignum invenerint ei Testimonium perhibebunt sub his verbis :

A. B. [die mensis et anni] Quæstionibus Magistrorum Scholarum in Parviso pro forma respondit.

[blocks in formation]

Quod si forte contingat aliquem hujusmodi Testimonio indignum reperiri, licebit tamen illi in sequenti aliquo Termino, modo intra novem

menses, nomen suum coram Juniore Procuratore iterum profiteri, et sic deinceps.

§. 4. De Officio ac Cura Vice-Cancellarii et Procuratorum circa RESPONSIONES in Par

viso.

QUO Statutum hoc in futurum sancte et inviolabiliter observetur, Ordinatum est, quod in singulis Terminis ad RESPONSIONES in Parviso destinatis Vice-Cancellarius saltem semel, Procuratores vero, singuli bis ad minimum, Exercitiis hisce intersint, exploraturi utrum omnia rite et secundum Statuta peragantur.

Statutum est etiam, quod Scholaris unusquisque, cum inter RESPONDENTES refertur a Procuratore Juniore, persolvet quindecim Solidos; et quod hæ pecuniæ, finito anno, a Procuratore ad Vice-Cancellarium deferantur.

Volumus insuper, quod Registrum peculiare penes Magistros Scholarum in Schola Metaphysices adservetur, in quo eorum omnium qui Testimonium obtinuerint nomina unoquoque die inserantur; ita ut, si de ista re quæstio aliquando oriatur, ad Registrum hoc perpetuo possit appellari.

Quoniam vero usu venit, ut dies et horas negotiis Academicis a Statutis destinatas mutare interdum commodius reperiatur, fas sit Venerabili Domui Congregationis, ex causa rationabili per Vice-Cancellarium approbata, diem aliquem aut horam hoc Statuto præscriptam pro RESPONSIONIBUS habendis mutare. Proviso tamen, quod Vice-Cancellarius ante triduum Academiam certiorem faciat, si quando hujusmodi rem ad Venerabilem Domum Congregationis referendam censuerit.

§. 5. De tempore intra quod habendi sunt Sophiste Generales.

STATUTUM est, quod Scholares in facultate Artium, qui Quæstionibus Magistrorum Scholarum in Parviso responderunt, post duos demum annos in universitate completos, et non antea, Sophistæ Generales, intermissa eos creandi formula, habeantur.

SECTIO II.

De Tempore et Exercitiis requisitis ad Gradum Magistri in Artibus.

§. 1. Quot anni, in audiendis publicis Lectoribus ponendi, requirantur ad Gradum Magistri in Artibus.

A TEMPORE admissionis ad Gradum Baccalaurei, tenentur singuli in audiendis publicis Lecturis sibi destinatis duodecim Terminos ponere; nec ante completum illud tempus, Gratiam suam petere cuiquam fas esto.

Quod si quis Exercitia ad Gradum Magistralem requisita præstiterit, et reliquum temporis spatium in bonarum literarum studio posuerit in alia quacunque Academia, licebit ei tempus id omne imputari, ac si in hac ipsa Academia fuisset insumptum: Constet id modo, ac testatum sit sub Sigillo Academiæ, in qua se studuisse profitetur, aut alioqui Testimonio fide digno.

SECTIO III.

De Tempore et Exercitiis requisitis ad Gradus in Musica capessendos.

§. I. Quot anni ponendi sint in studio vel praxi Musices, pro Grądu Baccalaureatus in Musica.

STATUTUM est, quod, qui Musicæ dat operam, antequam Gradum Baccalaurei in illa Facultate consequatur, septem annos in studio vel praxi Musices ponat, et id ipsum sub chirographis hominum fide dignorum testatum afferat.

§. 2. De Exercitiis pro Gradu Baccalaurei in Musica præstandis.

STATUTUM est, quod, qui ad Baccalaureatum in Musica promoveri cupit, priusquam pro gratia sua supplicet, unum canticum quinque partium componat, quod in Schola Musica (alio quovis die, quam illo qui ordinario ad praxin Musicam designatus est) publice, tam vocibus quam instrumentis Musicis, exhibeat; sed prius valvis utriusque magnæ portæ Scholarum, ante tres dies, affixo programmate, diem et horam futuri speciminis significet.

§. 3. Quot anni ponendi sint in studio vel praxi Musica, pro Gradu Doctoris in Mu

sica.

STATUTUM est, quod Baccalaureus Musicæ, priusquam ad Doctoratum promoveatur, quinque annos, post susceptum Gradum, in studio vel praxi Musicæ ponat; et id ipsum sub

« PoprzedniaDalej »