Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quorum est, pacem Domini Regis et Universitatis in eisdem vicis (si qua tulerit occasio) custodire; munditiæ vicorum, et ne quid incommodi aut detrimenti, ex communibus nocumentis, sordibus, et fimis illic congestis oriatur, prospicere: eosque, quorum interest, hujus rei admonere; et negligentes sive non curantes, modis quibus poterint, ad remedium adhibendum

cogere.

Juniores Scholares, in iisdem vicis otiose, et absque habitu sibi competente, obambulantes, aut commorantes, aut immodeste se gerentes, aut debitam reverentiam senioribus non exhibentes, corripere et increpare, eosque, ut ad Aulas et Collegia sua se recipiant, cogere.

Recusantes autem et inobedientes, tum ViceCancellario et Procuratoribus denunciare, tum a Gradibus Scholasticis impedire et prohibere, secundum Statuta prius posita, et non aliter.

TITULUS XIX.

De Feodis ad Universitatem, Officiarios, et Servientes pertinentibus.

QUONIAM varia ac multiplicia Feoda, pro diversa personarum et Graduum conditione, multis nominibus exigenda veniunt; quæ omnibus nota et perspecta esse illorum interest, tum quibus, tum a quibus debentur, (horum siquidem ignoratio, et hos fraudi magis opportunos, et illos iniquis suspicionibus magis obnoxios reddit ;) statutum est, quod Feoda ad Universitatem, officia

[ocr errors]

rios, et servientes quoscunque spectantia, severe ac diligenter examinata, et in tabulas pensiles redacta, in Apodyterio Domui Congregationis vicino, palam omnibus spectanda et legenda proponantur; nec ultra Feoda illic præstituta, quisquam a quovis, Feodi nomine, quicquam exigere præsumat, sub pœna pro arbitrio Cancellarii irroganda. Sed nec Feoda sibi debita quisquam per se et immediate a quovis recipiat, sed Bedellorum opera et ministerio in colligendis Feodis sibi debitis utatur.

Illud ante omnia cavendum districte præcipimus, ne Feoda expressa in tabulis Archetypis (sigillo Honoratissimi Cancellarii Gulielmi Archiepiscopi Cantuar, signatis, et una cum authentico Statutorum exemplari in chartarum ac munimentorum abaco repositis) quovis prætextu aut colore posthac augeantur seu amplificentur; neve quis de amplificandis Feodis hisce, aut eorum quocunque, supplicationem ullam in Domo Convocationis proponere præsumat, sub pœna bannitionis ipso facto incurrendæ, nisi prius Cancellarius Præfectorum arbitrio rem permiserit, iique in conventu ipsorum ordinario, supplicationis æquitate rite pensata, dignam censuerint quæ ad venerabilem Domum Convocationis referatur.

Supplementum ad Statutum Tit. XIX.

COLLECTIS, denique, vel Procuratorum vel Bedellorum opera, omnibus Feodis, ad Universitatem spectantibus, in Cista quidem Academica reponantur ea, quæ hactenus Bedellorum et Clerici sive Editui Universitatis propria sunt habita,

et, eorum vice, posthac annuatim percipiant Bedelli Superiores integram quisque summam Ducentarum et Quinquaginta Librarum, et Bedelli Inferiores integram quisque summam Centum Librarum, Clericus autem sive Edituus Universitatis integram Centum et viginti Librarum summam, a Vice-Cancellario post finitum quemque Terminum æqualibus portionibus dinumerandam.-Proviso tamen, quod hæc ratio Bedellorum remunerandorum, non nisi post vacationem officii per Bedellos anno 1823 existentes, prout respective contigerit, effectum habeat.

TITULUS XX.

De Bonis et Locis publicis Universitatis. §. 6. De Platearum Regimine. QUONIAM indecorum juxta et insalubre est, plateas aut angiportus intra præcinctum Universitatis (illas præcipue, quæ ad loca publica ducunt, et vulgo pedibus hominum teruntur) neglectas jacere, fimo ac sordibus oppletas; alibi, omnino non stratas; alibi, extrito et comminuto pavimento salebrosas; Statutum est, quod deinceps, singuli præ foribus suis pavimentum lapidibus sterni et complanari curabunt. Si quis autem a Vice-Cancellario monitus, intra tempus præstitutum sternendum non curaverit, pœna esto pro arbitrio Vice-Cancellarii: quod si in contumacia sua perstiterit, si privilegiatus, pri

vilegio, si oppidanus, commercio cum privilegiatis, ipsi interdicatur.

Item, quod nemo sordes, retrimenta, vel rudera, imbris tempore in plateam projiciat, pluviæ beneficio pro fimigerulo usurus; sub pœna 20s. legitime super hoc convicto, toties quoties, per Vice-Cancellarium infligenda.

Item, quod nemo præ foribus suis fimetum aut sterquilinium congerat; sed intra domesticos parietes contineat quicquid sordium aut fimi egerendum habet, quoad fimigerulus (vulgo scavenger dictus) cum plaustro fimum omnem avecturus accesserit, sub mulcta 3s. 4d. toties quoties, irroganda.

Quem in finem statutum est, quod Universitas ad hoc fimigeruli munus, semper honestæ conditionis aliquem sub sigillo suo deputatum habeat, qui juxta conditiones, et pacta conventa inter ipsum et Universitatem, hoc munus sedulo exequetur, et pactam mercedem, pro rata cujusque domus, recipiet.

Quod si quis pro rata ad hunc usum contribuere recusaverit, præter mulctam arbitrio ViceCancellarii irrogandam; si privilegiatus fuerit, privilegio; si oppidanus, commercio cum privilegiatis, ipsi interdicatur.

Insuper ne tempore hiberno, cum illunes fuerint noctes, cæci in tenebris palpare necesse habeant, quos urbem vesperi obambulare cogunt aliquando negotia; statutum est, quod deinceps, singulis annis, a festo Omnium Sanctorum usque ad festum Purificationis B. Virginis, ab hora sexta vespertina usque ad nonam, lucerne præ foribus singulorum Collegiorum ac Aularum, necnon privatarum ædium, suspendentur, sub

pœna 1s. omittentibus, toties quoties, per ViceCancellarium infligenda.

TITULUS XXI.

De Judiciis.

§. 1. De Jurisdictione Universitatis tuenda.

CUM non solum juxta privilegia, a Serenissimis Regibus inclyti hujus Regni, et Prælatis (Studiosorum tranquillitati gratiose consulentibus) concessa et indulta; verum etiam secundum diuturnam consuetudinem, quæ memoriam hominum excedit, potestas cognoscendi ac terminandi omnes causas, Scholares aliasque personas privilegiatas quoquo modo concernentes, (exceptis causis liberi tenementi, mahemii, feloniæ, et proditionis,) ad Cancellarii Universitatis jurisdictionem spectet et pertineat; Statutum est, quod nullus Scholaris vel persona privilegiata, de quacunque causa in Universitate terminabili, quempiam in Curia aliqua extra Universitatem (nisi ordine appellationis servato) conveniat nec cujusquam alterius Curiæ jurisdictioni ultro se submittat; sed alibi impeditus, Cancellarium vel Vice-Cancellarium, quamprimum poterit, de lite sibi intentata certiorem faciat ; et modis quibus poterit, privilegiorum Universitatis hac in parte conservationem solicite curet; sub poena, quod, si quis Scholaris vel persona privilegiata secus fecerit, ut perturbator pacis incarceretur et mulctetur;

« PoprzedniaDalej »