Obrazy na stronie
PDF
ePub

gotia, pro virili, prosequenda (modo hoc fiat expensis Universitatis) paratos se præstent.

Quoniam vero ad computandas rationes ViceCancellarii, Procuratorum, et aliorum, novos quotannis Delegatos pro arbitrio Procuratorum designari, haud e re Academiæ esse, usu compertum est; decretum est, quod, in posterum, stati Delegati per Vice-Cancellarium et Procuratores, cum consensu Domus Convocationis, nominandi sint, qui singulas rationes Universitati reddendas accipient, præterquam de quibus speciali decreto aliter cautum fuerit.

Quorum si major pars in Universitate præsens non fuerit, (quoties rationes quæcunque Universitati reddendæ fuerint,) Procuratores, vel eorum alter, cum consensu Vice-Cancellarii, totidem in locum absentium ad præsens subrogabunt, quot ad majorem partem explendam sufecerint.

Quod si quos e statis hisce Delegatis fatis concedere, vel alias Universitate excedere contingat; alii continuo in ipsorum locum, eadem auctoritate, subrogentur.

Hi autem Delegati, quamprimum nominati fuerint, in ipsa Convocatione (si præsentes fuerint) alioqui coram Vice-Cancellario, exigente Seniore Procuratore, singuli juramentum præstabunt in hæc verba:

"Tu jurabis, quod audies strictum et fidelem " computum, de omnibus et singulis computan"dis per (&c.-) nec allocabis nisi quæ allo"canda sunt; sepositis dolo, fraude, amore, et "invidia. Ita Deus te adjuvet, et hæc Sacro"sancta Christi Evangelia.'

§. 8. De Degradatione.

CUM nonnulla sint delicta, quæ, contra Statuta hujus Universitatis admissa, Graduum aprivatione plectuntur; alia vero, quæ (licet alibi commissa) tamen propter infame supplicii (quo vindicantur) genus, detrahi prius insignia Academica, et delinquentes exauctorari postulant; ne stigmata, delinquentium personis merito inurenda, simul Graduum Academicorum dignitati labeculam aspergant; unde aliqua ad ipsam Universitatem redundet infamia:

Statutum igitur est, quod, quoties hujusmodi se tulerit occasio, si delinquens intra Universitatem præsens fuerit, Vice-Cancellarius (indicta prius Convocatione) ipsum, habitu Gradui competente indutum, in Domo Convocationis sistendum curet; ubi ipsum Vice-Cancellarius gravi ac severa oratione increpabit, simulque atrocitatem criminis sui ei ob oculos ponet; deinde, ipsius mandato, e Bedellis inferioribus unus singula Gradus sui insignia, primo pileum, mox caputium, deinde capam, postremo togam detrahet; ac eum in modum, cunctis insignibus Academicis exutum et nudatum, e Domo Convocationis proturbabit.

Quod si intra Universitatem præsens non fuerit, Vice-Cancellarius (indicta itidem Convocatione) ibidem delinquentis crimen, et pœnam degradationis per Statuta (aut alias ex decreto superioris Curiæ, vel ex congruo) irrogandam declarabit. Deinde, Doctorum, Magistrorum Regentium et non Regentium assensu rogato, instrumentum publicum a Registrario palam recitari faciet, in quo nomen, Gradus, et crimen a Tit. IX. Sect. VII. Tit. XXI. §. 14 et 19.

delinquentis exponantur; et ipse, de consensu Doctorum et Magistrorum Regentium et non Regentium, Gradu omni Academico exutus et exauctoratus pronuncietur et declaretur. Mox idem instrumentum, sigillo officii sui munitum, valvis magnæ Scholarum portæ appendendum curabit.

TITULUS XI.

De Congregationibus et Convocationibus Statuta generalia.

§. 1. Congregationibus alii necessario, alii libere, intersunt: Convocationibus singuli, rite moniti, tenentur per Fidem interesse.

STATUTUM est, quod singuli Doctores, et Magistri necessario Regentes (quotquot intra ambitum Academiæ commorantur) statim a cessatione pulsationis solennis campanæ ad Congregationem accedent; cui a principio ad finem intersint, nec, nisi venia a Cancellario aut ViceCancellario impetrata, discedant: Regentes vero ad placitum, quoties specialiter requisiti fuerint, aut alias, pro arbitrio suo, intersint.

Si quis ex necessario Regentibus vel venire neglexerit, vel secus quam oportet discesserit, pro prima vice uno solido, pro secunda duobus, pro tertia tribus solidis per Cancellarium vel Vice-Cancellarium mulctetur. Et si, debita præcedente monitione, ulterius in negligentia perseveraverit, a Domo Congregationis penitus excludatur.

Ad magnam vero Convocationem singuli Doc

tores et Magistri, Regentes et non Regentes, debite præmoniti, venire; ibique, dum negotia ad Universitatem spectantia tractantur, permanere, (nisi justam absentiæ causam, a Vice-Cancellario requisiti, ipsi approbaverint,) noverint se fide data Universitati obligari.

§. 2. De Ordine sedendi in Convocatione et Congregatione.

STATUIT Universitas et decrevit, quod in omnibus Congregationibus et Convocationibus, Cancellarius vel Vice-Cancellarius, in Cathedra, locum teneat principalem in medio. Deinceps, ex utraque parte Cancellarii vel Vice-Cancellarii, sedeant primo Doctores in S. Theologia : deinde, ex utraque parte Theologorum, ad dextram, Doctores in Medicina, ad sinistram Doctores Juris Civilis: salva tamen consuetudine, quæ hodie inter Juristas et Medicos obtinet, quod qui senior est (id est, prius præsentatus ad eundem Gradum) in sua Facultate, præ juniore in altera loci seu dignitatis prærogativam vendicet ac obtineat. Cui etiam consuetudini ne quicquam eo nomine derogatum volumus, si forte in hisce Statutis vel Rubricis, inter nominandas ex ordine ambas Facultates, unam alteri sæpius præponi vel prænominari contigerit. Juxta vero Cancellarium vel Vice-Cancellarium, utrinque paulo inferius, locum consuetum habeant Procuratores; et ad latera utriusque Domus Magistri Facultatis Artium, absque anterioris loci, vendicatione præterquam quod Collegiorum et Aularum Præfectis, si qui sunt Magistri Artium duntaxat, et non Doctores, præ aliis Magistris locus superior concedatur,

§. 3. In Domo Congregationis et Convocationis Latino Idiomate utendum. Loquendi Modus, et Vices servandæ. A Contumeliis abstinendum.

STATUTUM est, quod quilibet, verba facturus in Domo Congregationis et Convocationis, Latino utatur eloquio, nisi (negotio sic requirente) Cancellarius lingua vernacula utendi libertatem permiserit. Quodque omnes, dum alii loquuntur, silentium præstent; nec quisquam de loco ad locum migret; aut loquendi vices seniori loquuturo præripiat; aut sæpius de eadem materia interstrepat; sed simul atque sententiam suam protulerit, aliorum judicio ponderandam relinquat. Quodque a dicacitate, præsertim opprobriis, omnique indecenti verbo aut facto, penitus abstineant; sub poena, quod, si quis in præmissis deliquerit, a Domo Congregationis vel Convocationis judicio Cancellarii vel ViceCancellarii et Procuratorum, pro illo die, vel (si majori parti Domus videbitur) pro longiore tempore, excludatur: et insuper, obnoxius esto pœnis sancitis in Statuto de a Contumeliis compescendis.

TITULUS XIII.

De Hebdomadali et Ordinario Conventu Præfectorum Collegiorum et Aularum.

QUO melius ea, quæ ad regimen et tranquillitatem Universitatis pertinent, expediantur et

a Tit. XV.

L

« PoprzedniaDalej »