Opera Omnia Ex Optimis Codicibus Et Editionibus Cum Varietate Lectionum Selectis Omnium Notis Et Indice Rerum Ac Verborum Universo Recensuit N. L. Artaud

Przednia okładka
colligebat N. E. Lemaire., 1824

Z wnętrza książki

Wybrane strony

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 284 - Inconcussa dabit purae sacraria menti. «Tu licet extremos late dominere per Indos, Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent : Si metuis, si prava cupis, si duceris ira, Servitii patiere jugum; tolerabis iniquas, Interius leges. Tune omnia jure tenebis, Quum poteris rex esse tui : proclivior usus In pejora datur, suadetque licentia luxum, lllecebrisque effrena f'avet.
Strona 99 - Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem, Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Strona 390 - Postquam jura ferox in se communia Caesar Transtulit; et lapsi mores; desuetaque priscis Artibus, in gremium pacis servile recessi.
Strona 288 - Fit populus , née ferre negat , quum viderit ipsum Auctorem parère sibi. Componitur orbis Régis ad exemplum : née sic inflectere sensus Humanos edicta valent , ut vita regentis. Mobile mutatur semper cum principe vulgus.
Strona 336 - Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit moenibus et tales uxorius obtulit arces. intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus: quae placuit, fruitur ramis; quae victa, recedit. vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim felix arbor amat...
Strona 642 - Quod non ante fretis exercitus adstitit ultor, Ordine quam prisco censeret bella senatus.
Strona 149 - Oceani praetentus aquis, ubi fertur Ulysses, Sanguine libato, populum movisse silentem. Illic umbrarum tenui stridore volantum Flebilis auditur questus ; simulacra coloni Pallida defunctasque vident migrare figuras.
Strona 421 - Te bellante, mori? Decernet Honorius inde, Hinc Gildon? Prius astra Chaos miscebit Averno. Vindictam mandasse sat est. Plus nominis horror, Quam tuus ensis, aget : minuit praesentia famam. Qui stetit, aequatur campo, collataque nescit Majestatem acies.
Strona 140 - Injustos crevisse queror : tolluntur in altum, Ut lapsu graviore ruant. Vos pandite vati, Pierides, quo tanta lues eruperit ortu. Invidiae quondam stimulis incanduit atrox 25 Alecto, placidas late cum cerneret urbes.
Strona 625 - Turba , nec armorum cultu diversior unquam Confluxit populus : totam pater undique secum Moverat Auroram ; mixtis hic Colchus Iberis, Hic mitra velatus Arabs, hic crine decoro Armenius, hic picta Saces, fucataque Medus, Hic gemmata niger tentoria fixerat Indus...

Informacje bibliograficzne