Obrazy na stronie
PDF
ePub

peccatis uestris. Si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato uestro. Dicebant ergo ei. Tu quis es? Dixit eis iesus. Principium qui et loquor uobis. Multa quidem habeo de uobis loqui et iudicare sed qui misit me 5 uerax est. Et ego que audiui ab eo hec loquor in mundo. Et non cognouerunt: quia patrem eius dicebat deum. Dixit ergo eis iesus. Cum exaltaueritis filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum. et a me ipso facio nichil. sed sicut docuit me pater. hec loquor. Et qui me misit mecum est. 10 Et non reliquit me solum. quia ego que placita sunt ei. facio

15

20

semper.

(Offertorium.) Benedicam dominum qui michi tribuit intellectum. prouidebam deum in conspectu meo semper. quoniam a dextris est michi ne commouear.

(Secreta.)

HEc hostia domine placationis et laudis: tua nos propitiatione dignos efficiat. Per.

(Communio.) Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in uniuersa terra.

(Post communio.)

HEc nos communio domine purget a crimine: et celestis

remedii faciat esse consortes.

Super populum.
(Oratio.)

Per.

25 A Desto supplicationibus nostris omnipotens deus : et quibus

30

fiduciam sperande pietatis indulges: consuete misericordie. tribue benignus effectum.

TIbi

Per.

FERIA TERTIA.

(Statio ad sanctam sabinam.

Introitus.)

'Ibi dixit cor meum. quesiui uultum tuum uultum tuum domine requiram. ne auertas faciem tuam a me.

(Ps.) Dominus illuminatio mea et salus mea. (V.) Gloria.

(Oratio.)

35 perfice quesumus domine benignus in nobis obseruantie sancte subsidium: ut que te auctore facienda cognouimus. te operante impleamus. Per.

40

(lectio libri regum) [III. Reg. xvii. 8–16].

N diebus illis. Factus est sermo domini ad helyam/ [fo. 28, thesbitem dicens. Surge et uade in sareptam sydoni

orum et manebis ibi. precepi enim ibi mulieri uidue: ut pascat te. Surrexit et abiit in sareptam. Cumque uenisset ad portam ciuitatis: apparuit ei mulier uidua colligens ligna. Et uocauit eam dixitque ei. Da michi paululum aque in 5 uase: ut bibam. Cumque illa pergeret ut afferret: clamauit post tergum eius dicens. Affer michi obsecro et buceilam panis in manu tua. Que respondit. Uiuit dominus deus tuus. quia non habeo panem. nisi quantum pugillus capere potest farine in ydria et paululum olei in lechito. En colligo 10 duo ligna ut ingrediar et faciam illud michi et filio meo ut comedamus et moriamur. Ad quam helyas ait. Noli timere. Sed uade et fac sicut dixisti. Uerumtamen michi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem paruulum. et affer ad me tibi autem et filio tuo facies postea. Hec autem dicit 15 dominus deus israel ydria farine non deficiet. nec lechitus olei minuetur: usque in diem in qua dominus daturus est pluuiam super faciem terre. Que abiit et fecit iuxta uerbum helye. Et comedit ipse et illa et domus eius. Ex illa die ydria farine non defecit. et lechitus olei non est imminutus. iuxta 20 uerbum domini quod locutus est in manu helye.

(Graduale.) Iacta cogitatum tuum in domino. et ipse te enutriet. (V.) Dum clamarem ad dominum exaudiuit uocem meam. ab his qui appropinquant michi.

(Secundum matheum) [Mat. xxiii. 1–12].

25 JN IN N illo tempore. Locutus est iesus ad turbas et ad discipulos suos dicens. Super cathedram moysi: sederunt scribe et phariseyt. Omnia ergo quecunque dixerint uobis. seruate et facite. secundum uero opera eorum nolite facere Dicunt enim et non faciunt. Alligant enim onera grauia 30 et importabilia. et imponunt in humeros hominum digito autem suo nolunt ea mouere. Omnia uero opera sua faciunt : ut uideantur ab hominibus. Dilatant enim philateria† sua : et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis. et salutationes in 35 foro. et uocari ab hominibus rabi. Uos autem nolite uocari rabi. Unus est enim magister uester. Omnes autem uos fratres estis. Et patrem nolite uocare uobis super terram: Unus est enim pater uester. qui in celis est. Nec uocemini magistri. quia magister uester unus est christus. Qui maior 40 est uestrum erit minister uester. Qui autem se exaltauerit humiliabitur: et qui se humiliauerit exaltabitur.

(Offertorium.) Miserere michi domine secundum magnam misericordiam tuam. dele domine iniquitatem meam.

5

Sanctifi

(Secreta.)

Anctificationem tuam nobis domine his misteriis placatus operare. que nos et a terrenis purget uiciis. et ad celestia dona perducat. Per.

(Communio.) Narrabo omnia mirabilia tua. domine letabor et exultabo/ in te. psalam nomini tuo altissime.

(Post communio.)

[fo. 286.

́T sacris domine reddamur digni muneribus. fac nos quesumus. tuis semper obedire mandatis: Per.

UT

10

15

20

Super populum.
(Oratio.)

PRopitiare domine supplicationibus nostris : et animarum nostrarum medere langoribus: ut remissione percepta. in tua semper benedictione letemur. Per.

FERIA QUARTA.
(Statio ad sanctam ceciliam.

Introitus.)

NF. derelinquas me domine deus meus, ne discedas a me. intende

in adiutorium meum domine uirtus salutis mee.

(Ps.) Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. (V.) Gloria patri et filio.

(Oratio.)

populum tuum domine propitius respice: et quos ab escis

carnalibus precipis abstinere: a noxiis quoque uiciis

25 cessare concede. Per.

(lectio libri hester) [Esther xiii. 9–11. 15–17].

IN diebus illis. Orauit hester ad dominum dicens. Domine deus rex omnipotens. in dicione tua cuncta sunt posita. et non est qui possit tue resistere uoluntati. Si decreueris 30 saluare nos: continuo liberabimur. Tu enim domine fecisti celum et terram et quicquid celi ambitu continetur. Tu es dominus omnium. et non est qui resistat maiestati tue Et nunc domine rex regum. deus abraam. miserere populo tuo. quia uolunt nos inimici nostri perdere. et hereditatem tuam 35 delere. Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi. Sed exaudi deprecationem nostram. et propitius esto sorti et funiculo hereditatis tue. Et conuerte luctum nostrum in gaudium ut uiuentes laudemus nomen tuum. et ne claudas ora canentium te domine deus noster.

40

(Graduale.) Saluum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue. (V.) Ad te domine clamaui deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum.

(Secundum matheum) [Mat. xx. 17-28].

IN N illo tempore. Ascendens iesus ierosolimam assumpsit duodecim discipulos suos secreto. et ait illis. Ecce ascendimus ierosolimam: et filius hominis tradetur principibus sacer5 dotum et scribis. et condemnabunt eum morte. Et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. et tertia die resurget. Tunc accessit ad eum mater filiorum zebedei cum filiis suis: adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei. Quid uis? Ait illi. Dic ut sedeant hii duo filii 10 mei. unus ad dexteram tuam. et unus ad sinistram tuam in regno tuo. Respondens autem iesus. Dixit. Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei. Possumus. Ait illis. Calicem quidem meum bibetis. sedere autem ad dexteram meam uel ad sinistram non 15 est meum dare uobis. sed quibus paratum est a patre meo. Et audientes decem. indignati sunt de duobus fratribus. Iesus autem uocauit eos ad se et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem/ exercent in eos. Non ita erit inter uos. Sed [fo. 29. 20 quicunque uoluerit inter uos maior fieri: sit uester minister. Et qui uoluerit inter uos esse primus: erit uester seruus. Sicut filius hominis non uenit ministrari. sed ministrare et dare animam suam: redemptionem pro multis.

(Offertorium.) Ad te domine leuaui animam meam deus meus in 25 te confido non erubescam. neque irrideant me inimici mei. et enim uniuersi qui te expectant non confundentur.

(Secreta.)

HOstias domine quesumus quas tibi offerimus propitius

respice. et per hec sancta commertia. uincula pecca30 torum nostrorum absolue. Per.

(Communio.) Iustus dominus et iustitiam dilexit equitatem uidit uultus eius.

(Post communio.)

35

Sumptis domine sacramentis. ad redemptionis eterne que

sumus proficiamus augumentum. Per.

DEus

Super populum.
(Oratio.)

Eus innocentie restitutor et amator. dirige ad te tuorum corda seruorum: ut spiritus tui feruore concepto: et 40 in fide inueniantur stabiles et in opere efficaces. Per. in

unitate eiusdem.

5

10

15

DE

FERIA QUINTA.

(Statio ad sanctam mariam trans tiberim.

Introitus.)

Eus in adiutorium meum intende domine ad adiuuandum me festina confundantur et reuereantur inimici mei qui querunt animam meam.

(Ps.) Auertantur retrorsum et erubescant qui uolunt michi mala. (V.) Gloria.

(Oratio.)

PResta nobis quesumus domine auxilium gratie tue. ut

ieiuniis et orationibus conuenienter intenti. liberemur ab hostibus mentis et corporis. Per.

(lectio Ieremie prophete) [Ier. xvii. 5–10].

Ec dicit dominus deus: Maledictus homo qui conf.dit in homine. et ponit carnem brachium suum. et a domino recedit cor eius. Erit enim quasi mirice in deserto. et non uidebit cum uenerit bonum. sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili. Benedictus uir qui confidit in domino: et erit dominus fiducia eius. Et 20 erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas. et non timebit cum uenerit estus. Et erit folium eius uiride: et in tempore siccitatis non erit sollicitum. nec aliquando desinet facere fructum. Prauum est cor hominis: et inscrutabile. quis cognoscet illud? 25 Ego dominus scrutans corda: et probans renes: qui do unicuique iuxta uiam suam. et iuxta fructum adinuentionum suarum. Dicit dominus omnipotens.

(Graduale.) Propitius esto peccatis nostris ne quando dicant gentes ubi est deus eorum. (V.) Adiuua nos deus salutaris noster et 30 propter honorem nominis tui domine libera nos.

IN

(Secundum lucam) [Luc. xvi. 19–31].

N illo tempore. Dixit iesus discipulis suis parabolam hanc. Homo quidam erat diues. et induebatur purpura et bysso. et epulabatur quottidie splendide: Et erat quidam 35 mendicus nomine lazarus: qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus. cupiens saturari de micis/ que cadebant de [fo. 296. mensa diuitis. et nemo illi dabat. Sed et canes ueniebant et lingebant ulcera eius. Factum est autem ut moriretur† mendicus et portaretur ab angelis in sinu habrae. Mortuus est 40 autem et diues: et sepultus est in inferno. Eleuans autem oculos suos cum esset in tormentis: uidit abraam a longe. et lazarum in sinu eius. Et ipse clamans dixit. Pater abraam miserere mei. et mitte lazarum ut intingat extremum digiti

« PoprzedniaDalej »