Obrazy na stronie
PDF
ePub

5

(Oratio.)

EXcita domine corda nostra ad preparandas unigeniti tui

uias. ut per eius aduentum purificatis tibi mentibus seruire mereamur. Qui tecum.

FRatres.

(Ad Romanos) [Rom. xv. 4-13].

Quecunque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Deus autem patientie et solatii. det uobis id ipsum in alterutrum secundum yhesum christum sapere. ut 10 unanimes uno ore honorificetis deum et patrem domini nostri yhesu christi propter quod suscipite inuicem sicut et christus suscepit uos in honorem dei. Dico enim christum yhesum ministrum fuisse circoncisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. Gentes autem super 15 misericordiam honorare deum. Sicut scriptum est. Propterea confitebor tibi in gentibus. et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit letamini gentes cum plebe eius. Et iterum laudate omnes gentes dominum et magnificate eum omnes populi. Et rursum ysayas ait. Erit radix yesse: et qui exurget regere 20 gentes. in eum gentes sperabunt. Deus autem spei repleat uos omni gaudio et pace in credendo: ut abundetis in spe : et uirtute spiritus sancti.

:

(Graduale.) Ex syon species decoris eius. deus noster manifeste ueniet. (V.) Congregate illi sanctos eius qui ordinauerunt testamen25 tum eius super sacrificia. alleluia. (V.) Letatus sum in his que dicta sunt michi in domum domini ibimus.

(Secundum matheum) [Mat. xi. 2–10].

N illo tempore.

IN

Cum audisset iohannes in uinculis opera christi. mittens duos de discipulis suis. ait illi. Tu es qui 30 uenturus es: an alium expectamus? an alium expectamus? Et respondens iesus. ait illis. Euntes renunciate iohanni: que audistis et uidistis. Ceci uident. claudi ambulant: leprosi mundantur. Surdi audiunt. mortui resurgunt pauperes euangelizantur. Et beatus est. qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem 35 abeuntibus. cepit iesus dicere ad turbas de iohanne. Quid existis in desertum uidere? Arundinem uento agitatam Sed quid existis uidere? hominem mollibus [fo. 2. uestitum? Ecce qui mollibus uestiuntur: in domibus regum sunt. Sed quid existis uidere? prophetam. Etiam dico 40 uobis et plus quam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est. Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam. qui preparabit uiam tuam ante te.

5

10

15

20

(Offertorium.) Deus tu conuertens uiuificabis nos et plebs tua letabitur in te. ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

(Secreta.)

Placare quesumus domine humilitatis nostre precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum: tuis nobis succurre presidiis. Per.

(Communio.) Ierusalem surge et sta in excelso et uide iocunditatem que ueniet tibi a deo tuo.

(Post communio.)

REpleti cibo spiritalis alimonie supplices te domine deprecamur: ut huius participatione misterii. doceas nos terrena despicere. et amare celestia. per.

GA

(DOMINICA TERTIA DE ADUENTU

Statio ad sanctum petrum.

Introitus.)

Audete in domino semper. iterum dico gaudete. modestia uestra nota sit omnibus hominibus dominus prope est. nichil solliciti sitis sed in omni oratione petitiones uestre inotescant apud deum. (Ps.) Et pax dei que exuperat omnem sensum, custodiat corda uestra et intelligentias uestras. () Gloria patri.

(Oratio.)

AUrem tuam quesumus domine precibus nostris accomoda.

et mentis nostre tenebras gratia tue uisitationis illustra.

25 Qui uiuis.

(Ad phylippenses) [Phil. iv. 4–7].

FRatres. gaudete in domino semper. iterum dico gaudete.

Modestia uestra nota sit omnibus hominibus. dominus enim prope est. Nichil solliciti sitis: sed in omni oratione et 30 obsecratione cum gratiarum actione. petitiones uestre inotescant apud deum. Et pax dei que exuperat omnem sensum : custodiat corda uestra et intelligentias uestras. In christo iesu domino nostro.

(Graduale.) Qui sedes domine super cherubim excita potentiam 35 tuam et ueni. (V.) Qui regis israel intende qui deducis uelut ouem ioseph. alleluia. (V.) Excita domine potentiam tuam et ueni. ut

saluos facias nos.

IN

(Secundum Iohannem) [Ioan. i. 19–28].

N illo tempore: Miserunt iudei ab ierosolimis sacerdotes et leuitas ad iohannem. ut interrogarent eum. Tu quis es? Et confessus est : et non negauit. Et confessus est: quia non 5 sum ego christus. Et interrogauerunt eum. Quid ergo? helyas es tu? et dixit. non sum. propheta es tu? Et respondit. non. Dixerunt ergo ei. Quis es. ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de te ipso? ait. Ego uox clamantis in deserto: dirigite uiam domini. sicut dixit ysaias 10 propheta. Et qui missi fuerant. erant ex phariseis. Et interogauerunt eum: et dixerunt ei. Quid ergo baptizas si tu non es christus neque helyas neque propheta? Respondit eis iohannes dicens. Ego baptizo in aqua. medius autem uestrum stetit quem uos nescitis. Ipse est qui post me 15 uenturus est. qui ante me factus est. cuius ego non sum dignus ut soluam eius corrigiam calciamenti. Hec in [fo. 26. betania facta sunt trans iordanem. ubi erat iohannes baptizans. (Offertorium.) Benedixisti domine terram tuam auertisti captiuitatem iacob. remisisti iniquitatem plebi tue.

20

DE

(Secreta.)

Euotionis nostre tibi quesumus domine hostia iugiter immoletur. que et sacri peragat instituta misterii: et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. Per.

(Communio.) Dicite pusilanimes confortamini et nolite timere. 25 ecce deus noster ueniet et saluabit nos.

30

35

(Post communio.)

Mploramus domine clementiam tuam: ut hec diuina subsidia a uitiis expiatos ad festa uentura nos preparent.

Per.

(FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.

Statio ad sanctam mariam maiorem.

Introitus.)

ROrate celi desuper et nubes pluant iustum. aperiatur terra et

germinet saluatorem.

(Ps.) Et iusticia oriatur simul ego dominus creaui eum. (V.) Gloria patri.

Quandocumque una prophetia uel plures dicuntur ante epistolam ad orationem cuiuslibet prophetie absolute dicit sacerdos. oremus. et diaconus si in officio diaconatus seruiat. 40 Flectamus genua Leuate. Alioquin ipse sacerdos excepto quod in sabbato sancto ad orationem post prophetiam. Nabu

chodonosor. et in uigilia pentecostes. et in quattuor temporibus pentecostes non dicitur. Flectamus genua leuate. excepto etiam quod ad orationem que proximo sequitur ultimam prophetiam dicitur. Dominus uobiscum. sine flectamus genua. Qua oratione 5 finita fiunt debite commemorationes. leguntur autem prophetie sine titulo tribus diebus tantum scilicet in parasceue. Sabbato sancto, et sabbato in uigilia pentecostes.

ΙΟ

15

Oremus. Flectamus genua. Leuate.

(Oratio.)

PResta quesumus omnipotens deus. ut redemptionis nostre uentura sollemnitas et presentis nobis uite subsidia conferat et eterne beatitudinis premia largiatur.

IN

(lectio ysaye prophete) [Isa. ii. 2-5].

Per

N diebus illis. Dixit ysayas propheta. Erit in nouissimis diebus preparatus mons domus domini in uertice montium et eleuabitur super colles et fluent ad cum omnes gentes. et ibunt populi multi. et dicent. uenite ascendamus ad montem domini. et ad domum dei iacob. et docebit nos uias suas et ambulabinius in semitis eius : quia de syon exibit lex. 20 et uerbum domini de ierusalem. Et iudicabit gentes: et arguet populos multos. Et conflabunt gladios suos in uomeres et lanceas suas in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium: nec exercebuntur ultra ad prelium. Domus iacob uenite et ambulemus in lumine domini dei nostri.

25

(Graduale.) Tollite portas principes uestras et eleuamini porte eternales. et introibit rex glorie. (V.) Quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto eius. innocens manibus et mundo corde.

Hic dicitur. (V.) Dominus. uobiscum sine. † flectamus 30 genua. Leuate.

35

FE

(Oratio.)

:

Estina quesumus domine ne tardaueris et auxilium nobis superne uirtutis impende ut aduentus tui consolationibus subleuentur. qui in tua pietate/ confidunt. Qui uiuis. [fo. 3.

(lectio ysaye prophete) [Isa. vii. 10-15].

IN N diebus illis. Locutus est dominus ad achaz dicens Pete tibi signum a domino deo tuo in profundum inferni siue in excelsum supra. Et dixit achaz Non petam. et non temptabo dominum. Et dixit. Et dixit. Audite ergo domus dauid. 40 Nunquid parum uobis est molestos esse hominibus: quia molesti estis et deo meo: propter hoc dabit dominus ipse

uobis signum. Ecce uirgo concipiet et pariet filium: et uocabitur nomen eius emanuel. Butirum et mel comedet ut sciat reprobare malum. et eligere bonum.

(Graduale.) Prope est dominus omnibus inuocantibus eum 5 omnibus qui inuocant eum in ueritate. (V.) Laudem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum eius.

(Secundum lucam) [Luc. i. 26–38].

IN N illo tempore: Missus est angelus gabriel a deo in ciuitatem galilee cui nomen nazareth ad uirginem desponsatam To uiro cui nomen erat ioseph de domo dauid. et nomen uirginis maria. Et ingressus angelus ad eam dixit. Aue gratia plena dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus. Que cum audisset turbata est in sermone eius : et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei. Ne timeas maria: inuenisti 15 enim gratiam apud deum Ecce concipies in utero: et paries filium et uocabis nomen eius iesum. Hic erit magnus et filius altissimi uocabitur. et dabit illi dominus deus sedem dauid patris eius et regnabit in domo iacob in eternum : et regni cius non erit finis. Dixit autem maria ad angelum. 20 Quomodo fiet istud: quoniam uirum non cognosco.

Et

respondens angelus dixit ei. Spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei. Et ecce helysabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua. Et 25 hic mensis est sextus illi que uocatur stirilis. quia non erit impossibile apud deum omne uerbum. Dixit autem maria. Ecce ancilla domini. fiat michi secundum uerbum tuum.

30

(Offertorium.) Confortamini et iam nolite timere. ecce enim deus noster retribuet iudicium. ipse ueniet ut saluos nos faciat.

(Secreta.)

ACcepta tibi sint quesumus domine nostra ieiunia: que

expiando nos tua gratia dignos efficiant: et ad sempiterna promissa perducant. Per.

(Communio.) Ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitur 35 nomen eius hemanuel.

SAL

(Post communio.)

Alutaris tui domine munere satiati. supplices deprecamur: ut cuius letamur gustu. renouemur effectu. Per dominum.

« PoprzedniaDalej »