Obrazy na stronie
PDF
ePub

philippo autem fratre eius. tetrarca yturee et traconitidis regionis et lisania abiline tetrarcha. sub principibus sacerdotum anna et caypha: factum est uerbum domini super iohannem zacharie filium in deserto. Et uenit in omnem 5 regionem iordanis predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum: sicut scriptum est in libro sermonum ysaye prophete. Uox clamantis in deserto. parate uiam domini rectas facite semitas eius. Omnis uallis implebitur : et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt praua in 10 directa. et aspera in uias planas. Et uidcbit omnis caro: salutare dei.

15

20

25

30

35

(Offertorium.) Exulta satis filia syon predica filia ierusalem. ecce rex tuus uenit tibi sanctus et saluator.

SAcrif

(Secreta.)

Acrificiis presentibus quesumus domine placatus intende. ut et deuotioni nostre proficiant et saluti. Per. (Communio.) Exultauit ut gigas ad currendam uiam: a summo celo egressio eius. et occursus eius usque ad summum eius.

Q

(Post communio.)

Uesumus domine deus noster. ut sacrosancta misteria que pro reparationis nostre munimine contulisti. et presens nobis remedium esse facias et futurum. Per.

(DOMINICA IIII. DE ADUENTU.

Statio ad sanctos xij apostolos.
Introitus.)

Orate celi desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et
germinet saluatorem.

(Ps.) Et iustitia oriatur simul ego dominus creaui eum. (V) Gloria patri.

(Oratio.)

EXcita quesumus domine potentiam tuam et ueni: et

magna nobis uirtute succurre: ut per auxilium gratie tue quod nostra peccata prepediunt. indulgentia tue propitiationis acceleret. Qui uiuis.

(Ad corinthios) [1 Cor. iv. 1-5]. FRatres. Sic nos existimet homo: ut ministros cristi et

dispensatores ministeriorum dei hic iam queritur inter dispensatores. ut fidelis quis inueniatur. Michi/ autem [fo. 56. pro minimo est ut a uobis iudicer. aut ab humano die: sed 40 neque me ipsum iudico. Nichil enim michi conscius sum:

sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem me iudicat dominus est. Itaque nolite ante tempus iudicare. quo adusque ueniat dominus. qui et illuminabit abscondita tenebrarum. et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique 5 a deo.

(Graduale.) Prope est dominus omnibus inuocantibus eum omnibus qui inuocant eum in ueritate. (V.) Laudem domini loquetur os meum. et benedicat omnis caro nomen sanctum eius. alleluia. (V.) Ueni domine et noli tardare relaxa facinora plebi tue 10 ysrael.

15

20

Euangelium. Anno quinto decimo Require in sabbato precedenti. [p. 12.]

(Offertorium.) Aue maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus uentris tui.

SAcrif

(Secreta.)

Acrificiis presentibus quesumus domine placatus intende : ut et deuotioni nostre proficiant et saluti. Per.

(Communio.) Ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitur nomen eius emanuel.

(Post communio.)

Umptis muneribus quesumus domine ut cum frequentatione misterii crescat nostre salutis effectus.

Per.

Notandum quod si uigilia natiuitatis domini uenerit in dominica. totum officium misse fit de uigilia cum commemora- › 25 tione dominice. Item si festum natiuitatis domini uenerit in dominica quatuor tempora celebrantur in penultima ebdomada. quia tunc sabbato proximo ante natiuitatem agitur officium de uigilia.

30

(IN UIGILIA NATIUITATIS DOMINI

Statio ad sanctam mariam maiorem

Introitus.)

HOdie scietis quia ueniet dominus et saluabit nos et mane uidebitis gloriam eius.

(Ps.) Domini est terra et plenitudo eius. orbis terrarum et universi 35 qui habitant in eo. (V.) Gloria patri.

(Oratio.)

DEus qui nos redemptionis nostre annua expectatione letificas. presta. ut unigenitum tuum quem redemptorem. leti suscipimus. uenientem quoque iudicem securi uideamus. 40 dominum nostrum iesum cristum filium tuum. Qui tecum. Hec oratio tantum dicitur. nisi uigilia uenerit in dominica.

FRatres.

(Ad romanos) [Rom. i. 1–6].

Paulus seruus iesu cristi uocatus apostolus.

segregatus in euangelium dei quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo: qui factus est 5 ei ex semine dauid. secundum carnnem† Qui predestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum iesu cristi domini nostri. Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius. in quibus estis et uos 10 uocati iesu christi domini nostri.

(Graduale.) Hodie scietis quia ueniet dominus. et saluabit nos. et mane uidebitis gloriam eius. (V.) Qui regis ysrael intende qui deducis uelut ouem ioseph. qui sedes super cherubim. appare coram effraym beniamin et manasse. alleluia. (V.) Crastina die delebitur 15 iniquitas terre. et regnabit super nos saluator mundi.

Sed non dicitur alleluia nisi uigilia uenerit in dominica.

Cum

(Secundum matheum) [Mat. i. 18-21].

Um esset desponsata mater iesu maria ioseph: antequam/ conuenirent inuenta est in utero habens de [fo. 6. 20 spiritu sancto. Ioseph autem uir eius ouin esset iustus et nollet eam traducere uoluit occulte dimittere eam. Нес autem eo cogitante. ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens. Ioseph fili dauid. noli timere accipere mariam coniugem tuam. Quod enim in ca natum est. de spiritu sancto 25 est Pariet autem filium et uocabis nomen eius iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum.

30

(Offertorium.) Tollite portas principes uestras et eleuamini porte eternales et introibit rex glorie.

DA

(Secreta.)

A nobis quesumus omnipotens deus ut sicut adoranda filii tui natalitia preuenimus: sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. Per.

(Communio.) Reuelabitur gloria domini et uidebit omnis caro salutare dei nostri.

35

(Post communio.)

DA
A nobis quesumus domine unigeniti filii tui recensita
natiuitate respirare. cuius celesti misterio pascimur et
potamur. Per eundem.

[ocr errors]

10

IN NATIUITATE DOMINI. IN PRIMA MISSA.

(In natiuitate domini in prima missa.1)
Statio ad sanctam mariam maiorem.

Introitus.)

5 Dominus dixit ad me filius meus es tu : ego hodie genui te.

15

(Ps.) Quare fremuerunt gentes: et populi meditati sunt inania. (V) Gloria patri et filio et spiritui sancto.

DE

(Oratio.)

Eus qui hanc sacratissimam noctem ueri luminis fecisti illustratione clarescere. da quesumus: ut cuius lucis misteria in terra cognouimus eius quoque gaudiis in celo perfruamur. qui tecum.

(Ad titum) [Tit. ii. 11–15].

CArissime: Apparuit gratia dei saluatoris nostri omnibus

hominibus erudiens nos: ut abnegantes impietatem et secularia desideria. sobrie. et iuste et pie uiuamus in hoc seculo. Expectantes beatam spem. et aduentum glorie magni dei. et saluatoris nostri iesu cristi. Qui dedit semetipsum pro nobis. ut nos redimeret ab omni iniquitate. et mundaret 20 sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum. hec loquere et exortare. In christo iesu domino nostro.

(Graduale.) Tecum principium in die uirtutis tue in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. (V.) Dixit dominus domino meo sede a dextris meis: Donec ponam inimicos tuos 25 scabellum pedum tuorum. alleluia. (V.) Dominus dixit ad me filius meus es tu. ego hodie genui te.

(Secundum lucam) [Luc. ii. 1–14].

IN N illo tempore. Exiit edictum a cesare augusto ut describeretur uniuersus orbis. Hec autem descriptio. prima 30 facta est a preside syrie cyrino. Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam ciuitatem. Ascendit autem et ioseph a galilea de ciuitate nazareth in iudeam ciuitatem dauid que uocatur bethleem eo quod esset de domo et familia dauid: ut profiteretur cum maria desponsata sibi uxore pregnante. 35 Factum est autem cum essent ibi. impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum. et pannis eum innoluit† : et reclinauit eum in presepio. quia non erat ei [fo. 6b. locus in diuersorio. Et pastores erant in regione eadem:

1 In 74. In natiuitate Domini in prima missa appears twice; once printed in black, and once written in red.

uigilantes et custodientes uigilias noctis supra gregem suam. Et ecce angelus domini stetit iuxta illos et claritas dei circumfulsit illos: et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus. Nolite timere. Ecce enim euangelizo uobis. 5 gaudium magnum quod erit omni populo. quia natus est nobis hodie saiuator. qui est christus dominus in ciuitate dauid. Et hoc uobis signum. Inuenietis infantem pannis inuolutum. et positum in presepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militie celestis exercitus: laudantium et 10 dicentium. Gloria in altissimis deo: et in terra pax hominibus bone uoluntatis.

15

20

Et dicitur credo.

(Offertorium.) Letentur celi et exultet terra ante faciem domini quoniam uenit.

(Secreta.)

ACcepta sit tibi domine quesumus hodierne festiuitatis

oblatio. ut tua gratia largiente. per hec sacrosancta misteria. in illius inueniamur forma. in quo tecum est nostra substantia. Qui tecum.

Prefatio. Eterne deus. quia per incarnati uerbi.

Et dicitur quottidie usque ad epyphaniam.

Infra actionem. Comunicantes. et noctem sacratissimam celebrantes. Et dicitur usque ad octauam natiuitatis tantum inclusiue. In hac missa tantum dicitur noctem. 25 deinceps uero dicitur [diem].

30

35

(Communio.) In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te.

(Post communio.)

DA nobis quesumus domine deus noster ut qui natiuitatem

domini nostri iesu christi. misteriis nos frequentare gaudemus dignis conuersationibus ad eius mereamur peruenire consortium. Qui te[cum.]

L

IN SECUNDA MISSA.

(Statio ad sanctam anastasiam.

Introitus.)

Ux fulgebit hodie super nos quia natus est nobis dominus. et uocabitur admirabilis deus. princeps pacis pater futuri seculi. cuius regni non erit finis.

(Ps.) Dominus regnauit decorem induit. induit dominus forti

40 tudinem et precinxit se uirtute. (V.) Gloria patri.

ROMAN.

C

« PoprzedniaDalej »