Obrazy na stronie
PDF
ePub

cium constitutum est, sicut in oculis videndi; quo- A manifestius est mentem esse, que per oculos ea quæ rum præcipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem præferentes, ab ea parte qua videndum fuit, membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tanquam in speculo refulgentes, ad sensum intimum penetrarent. Per eas igitur membranas sensus ille, qui dicitur mens, ea quæ sunt foris transpicit. Ne forte existimes, aut imaginum incursione nos cernere (nt philosophi dixerunt) quoniam videndi officium in eo debet esse quod videt, non in eo quod videtur aut intentione acris, cum acie aut effusione radiorum, quoniam, si ita esset, radium quem oculis advertimus, videremus, donec intentus aer cum acie, aut effusi radii ad id quod videndum esset pervenirent.

sunt opposita, transpiciat, quasi per fenestras lucente vitro, aut speculari lapide obductas. Et idcirco mens, et voluntas ex oculis sæpe dignoscitur. Quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. Si enim mens (inquit) per oculos videt, erutis et effossis oculis magis videret; quoniam evulsæ cum postibus fores plus inferunt luminis, quam si fuerint obducta. Nimirum ipsi, vel potius Epicuro, qui eum docuit, effossi oculi erant, ne viderent, effossos orbes, et ruptas oculorum fibras, et fluentem per venas sanguinem, et crescentes ex vulneribus carnes, et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte auribus oculos similes nasci volebat; ut non tam oculis, quam foB raminibus cerneremus: quo nihil ad speciem fœdius, ad usum inutilius fieri potest. Quantulum enim videre possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cavernarum rimulas attenderet; ut VARIORUM NOTÆ.

Cum autem videamus eodem momento temporis, plerumque vero aliud agentes, nihilominus tamen universa quæ contra sunt posita intueamur, verius et

de Divin., 32: Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum. BUN.—Quorum præcipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, etc. Quam sublilitatem miratur, et cæteris longa ac præclara disputatione admirandam præbet Galen. lib. x, c. 6; Basil., ubi supra. IsÆUS.

Membranis perlucentibus texit. Cic. I de Natura deorum. IsÆUS.

Ut imagines rerum contra positarum tanquam in speculo refulgentes, ad sensum intimum penetrarent, ete. Nobilem illam atque arduam quæstionem tangit de modo ac ratione videndi, in qua variarum sectarum principes philosophi desudarunt, aliis per intus susceptionem, rursusque aliis per materialium et corporearum, aliis per spiritalium et immaterialium rerum influxum, aut effluxum, visionem fieri asserentibus. Qua de re Plato videndus in Timæo, ubi de oculis, Arist. 11, de Anim. tex. 66 et seqq., et lib. de Sens. et Sensil. cap. 2: Lucr. Iv; Plutarch. de Placit. lib. iv, cap. 45; Gell. lib. v, cap. 16; Macrob. m Saturn. cap. 14; Galen. lib. x, cap. 12 et de Placit.; Hippoc. et Platon. lib. vn, cap. 9 et seqq.; Aven-Rois Collig. lib. I, cap. 38. Quid LacFantius sentiat, haud satis perspicuum. Supra positis quidem verbis videtur asserere, imagines rerum penetrare ad sensum intimum, id est, recipi inte rius, quod non Aristotelem solum docuisse, verum etiam Platonem gravissimi viri probaverunt, Leoniens in proloquiis comment. ad lib. de Sens. et Sensil. et ad 2 ejusdem lib. Scalig. de Subtilit. ad Car dan. Exercitat. 325, cap. 5, alii. Isus.

Sensus ille, qui dicitur mens, etc. Juxta illud vulgatum Heracliti, de quo meminit Aristoteles Probleinatis Section. 11, Problemat. 35: Mens videt, mens andit. Sed melius dixisset, anima, sive animus, ut Cic. 1 Tuscul. nam longe aliter accipi mentem et animam, quam putet Lactantius, dixi supra, lib. vn Institut. cap. 12. ISÆUS.

Que foris sunt, transpicit. Lips. 2, perspicit. Niil muto. Imitatur Lucretii, lib. 4, v. 272-279; foris.... transpiciuntur. Bun.

Imaginum incursione nos cernere. Sic legimus in omnibus editis et mss., præter 1 Colbert. cui est incursiones; mss. 2 Bonon., 2 Reg., Tax., 2 Colbert., Baluz., Clarom., concursiones.

Ut philosophi dixerunt. Mss. 2 Colb., Em., Brun. ac edit. Betul., Cellar., disserunt. Cæteri ut in textu. Aut intentione aeris, cum acie. etc. Hxc opinio radios non evocat: sed a pupillæ radiis vicinum aerem

C

D

in res visas impingi, atque ita ipsius aeris adjumento,
ac quasi fultura vectioneque, putat fieri visionem;
verberatum quippe aerem illum, qui pupillam con-
tingit, aspelli ad objectum, in quo fiat basis metæ,
cujus fastigium sit in ipsa pupilla: quod commentum
non modo inane ostendit Lactantii ratio, sed etiam,
quia nihilo pejus videmus, cum retro cedimus, at
regrediendo impulsio illa fieri non potest, sed dun-
taxat stando, aut procedendo. Aer præterea sub
videntur. Isæus.
aquas non penetrabit, quarum in fundo res posite

Aut effusione radiorum. Cujus opinionis fuere optici omnes, et plerique philosophorum usque ad Aristotelem, quos deinde secutum Galenum castigat AvenRois, et cum veterum quolibet conferendus Julius Cæsar Scalig. de Subtilit. Exercit. 298, c. 16. Isæus.

Radium quem oculis advertimus, videremus. Ita 3 Reg., 2 Colbert. vet. edd. Rom. Tridin. Florent. Gæteri typis excusi et mss. (præter 1 Bonon. antiq. cui est oculos) habent, tardius quam oculis advertimus videremus. At lectio nostra sensum multo clariorem habet.

Mentem esse, quæ per oculos ea, etc. Salvian. de Provid. lib. II, cap. 7: Sciens fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum. Alii oculos animi portas dixere; Origines Adamantius, Physiognom. lib. 1, cap. 1; Cicero de Orat., animi indices vocat. GATAKER.

Quasi per fenestras. Sic Cic. 1 Tusculanar, Ut facile, inquit, intelligi possit animum, et audire, et videre, non eas partes, quæ quasi fenestræ sunt, etc. ISÆUS.

Lucente vitro. Mss. 2 Bonon. et 4 alii, perlucente. Sic etiam Heumannus amat scribere, verum cæteri habent lucente.

Speculari lapide. Lapis hic pellucidus in tenuissimas bracteas scissus fenestris indebatur. De hoc plena manu Pitiscus in Lex. Ant. Rom. T. 2. f. 826. BUN.

Lucretius. Hujus hi sunt versus.
Præterea si pro foribus sunt lumina nostra,
Jam magis exemptis oculis, debere videtur
Cernere res animus, sublatis postibus ipsis.

Nasci volebat. Sic a me ex omnibus mss. et ed. Rom. aliisque antiquioribus est emendatum. In 14 vulgatis est volebant.

Ad usum. Ita restitui ex mss. 2 Bonon., 5 Reg., 6 Colb., 3 Oxon. et 9 aliis, ed. Rom. 1470 et Cellar

nimis propius admoveas, duplex videbitur; certum est enim intervallum, ac spatium, quo acies oculorum coït. Item si retrorsum avoces animum, quasi ad cogitandum, et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur, tunc singuli videre incipiunt separatim.

si quis velit transpicere per cicutam, non plus pro- A sanis accidit, sed et sanis, ac sobriis. Nam si aliquid fecto cernat, quam cicuta ipsius capacitas comprehendat. Itaque ad videndum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut visus in latum spargeretur, et quæ in primori facie adhærerent, ut libere possent omnia contueri. Ergo ineffabilis divinæ providentiæ virtus fecit duos simillimos orbes, eosque ita devinxit, ut non in totum converti, sed moveri tamen ac flecti cum modo possent. Orbes autem ipsos humoris puri ac liquidi plenos esse voluit, in quorum media parte scintillæ luminum conclusæ tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris ac subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur, Per eos igitur orbes seipsam mens intendit ut videat, miraque ratione in unum miscetur et conjungitur amborum luminum visus.

CAPUT IX.

De sensibus eorumque vi.

Libet hoc loco illorum reprehendere vanitatem, qui dum volunt ostendere scnsus falsos esse, multa illud colligunt, in quibus oculi fallantur; inter quæ etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia videantur: quasi vero ejus erroris obscura sit causa. Ideo enim fit, quia duo sunt oculi. Sed quomodo id fiat, accipe. Visus oculorum intentione animi constat. Itaque quoniam mens (ut supra dictum est) oculis tanquam fenestris utitur, non tantum hoc ebriis aut in

Si animum rursus intenderis, aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex videbatur. Quid ergo mirum, si mens veneno, ac potentia vini dissoluta, dirigere se non potest ad videndum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum, nervis stupescentibus debiles? aut si vis furoris in cerebrum sæviens concor diam disjungit oculorum? Quod adeo verum est, ut luscis hominibus, si aut insani, aut ebrii fiant, nullo B modo possit accidere, ut aliquid duplex videant. Quare si ratio apparet, cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus; qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quæ illorum novit errorem.

CAPUT X.

De exterioribus hominis membris, eorumque usu.

Sed nos ad Dei opera revertamur. Ut igitur oculi munitiores essent ab injuria, eos ciliorum tegminibus occuluit; unde oculos dictos esse, Varroni placet. Nam et ipsa palpebræ, quibus mobilitas inest, et palpitatio vocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus VARIORUM NOTA.

Recte juxta Thomasium. In 2 rec. el excusis 33, ad C visum. Sequitur ubique, fieri potest. Francius suspicatur legendum fingi potest.

Si quis velit transpicere per ciculam..... cernat. Ex cunctis pene mss. reposui velit, quod melius cohæret cum cernat, quam vellet, quod est omnium editorum ac 2 Reg. et Em. in quorum postremo est cerneret. Cicuta autem, quod juxta Servium est proprie spatium inter cannarum sive fistularum nodos, hic pro fistula ipsa, aut potius fistula foraminibus accipitur. Virgilius enim Ecloga 2 dixerat :

Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula.

Itaque ad videndum membris potius in orbem conglobalis opus fuit, etc. Non tamen in orbem perfectum, quia figura exacte sphærica non congruebat, ut docet Galen. lib. x, cap. 6.

Et quæ in primori facie adhærerent, etc. Quia cernitur per directum, Arist. 11 de Part., cap. 10. Simillimos. At in ms. Bov. similes.

Orbes. Hinc oculi eleganter ita vocantur. Conf. supra et mox. Alia exempla dant Savaro ad Sidon. Apoll. lib. 1, ep. 2, Barthius ad Statii Theb. 1, 53. Pari modo apud Sophoclem OEd. v. 1294, zúzλoz dicuntur oculorum orbes. Vide Spanhem. ad Callima chi Pallad. v. 87. Bun.

Illorum reprehendere vanitatem. Pro illorum, in solo Bononiensi antiquiore codice legitur Archesila.

Sensus esse falsos. Sicut Lucretius lib. IV. Hine illud nonnullorum, sensibus non est habenda fides, de quo Cartesium disserentem vide.

Quod furiosis et ebriis omnia duplicia videantur. Qua de re Aristot. Problem. 11, 17 et 18.

Et. Sic in mss. Bov. et Sangerm. in aliis etiam. Duplex videbitur. Apud Virgilium, Æn. iv, 470. demens Pentheus videt

Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas;

ad quem locum consulatur Taubmannus. BUN.

Tum acies oculi. Reposui tum ex cunctis pene mss. In rec. 2 Reg. et 1 Colb. est cum, sicut et in editis 13. In Marm. tamen.

[ocr errors]

Diducitur. Mss. 2 Bonon. et Brun. deducitur, corrupte. Diducitur. Ven. prima prave, ducitur; Ven. 1493, 97, pejus, dicitur; in Sparkio omittitur hoc verbum vitiose. At rectum, diducitur. Vide not. 1. iv, cap. 5, diduci. Diducere h. 1. idem quod infra, disjungere. BUN.

Tunc singuli. Ita typis mandati et multi mss. In 2 Colbert. et Baluz. tum ; in 2 Bonon. et Tax. et singuli.

Nullo modo. Sic restitui ex vet. ed. Rom, necnon Cellar. omnibusque mss., dempto 1 Reg. rec. in quo, sicut et in 14 vulgatis, est nullo pacto.

Cur oculi fallantur. Ita emendavi ex vetustissimis Regio-Put. 2 Bonon., Cauc., Tax., Pent., Sangerm., edit. Cellar., approbante Francio, faventibus 5 Reg., D 6 Colb., Baluz, Marm., Clarom., Brun. editisque 2 vet. Rom. in quibus est cur oculi falluntur; in 4 Reg. rec. et 14 vulgatis, cur illi falluntur.

Qui aut. Apud Buneman., quia aut. Sic edo ex Reim. et sic Heumanno visum. Editi, qui. Possel esse, quippe qui. BuN.

Sunt. Ita miss. Sangerm. et Bov. alii legunt sint.
Eos. Abest a ms. Anglic.

Occuluit. Solus ms. Bov., operuit.

Unde oculos dictos esse, etc. Sequuntur Varronem reliqui etiam Grammatici, pugnante interim scriptionis et quantitatis ratione. Nam oculus simplici c, primam brevem habet: occulere vero eamdem geminato ce positione producit. BETUL.

Palpitatio, etc. Id est, tremendo, interprete Perotto, qui tamen a palpando id est prætentando nomen ducit. Sunt autem palpebræ tunicæ, quæ legunt oculos. In ordine. Sic mus. Sangerm., sic Virgilius Ecloga 7, Illos referebat in ordine Thyrsis.

vallatæ, septum oculis decentissimum præbent. Qua- A ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris

rum motus assiduus incomprehensibili celeritate con-
currens, et videndi tenorem non impedit, et reficit
obtutum. Acies enim, id est membrana illa perlu-
cens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi
humore assiduo tersa pure niteat, obsolescit. Quid
ipsa superciliorum fastigia pilis brevibus adornata?
nonne, quasi aggeribus, et munimentum oculis, ne
quid superne incidat, et speciem simul præstant? Ex
quorum confinio nasus exoriens, et veluti æquali
porrectus jugo, utramque aciem simul et discernit et
munit. Inferius quoque genarum non indecens tumor,
in similitudinem collium leniter exurgens, ab omni
parte oculos efficit tutiores; provisumque est ab ar-
tifice summo, ut si quis forte vehementior ictus exti-
terit, eminentibus repellatur. Nasi vero pars supe- B
rior usque ad medium solida formata est, inferior
autem cartilagine adhærente mollita, ut ad usum di-
gitorum possit esse tractabilis. In hoc autem, quam-
vis simplici membro, tria sunt officia constituta;
unum ducendi spiritus; alterum capiendi odoris; ter-
tium ut per ejus cavernas purgamenta cerebri de-
fluant : quas ipsas Deus quam mirabili, quam divina

At ms. Bov. legit in ordinem.

speciem non deformaret. Quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret. At id velut pariete per medium ducto intersepsit atque divisit, fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum. Ex quo intelligimus quantum dualis numerus, una et simplici compage solidatus, ad rerum valeat perfectionem.

Nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes vel dextræ, vel sinistræ. Itaque ut pedes duo, et item manus, non tantum ad utilitatem aliquam usumque, vel gradiendi, vel faciendi valent, sed et habitum, decoremque admirabilem conferunt: sic in capite, quod totius divini operis quasi culmen est, et auditus in duas aures, et visus in duas acies, et odoratio in duas nares a summo artifice divisa est: quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est, quamvis sit unum, tamen in duas partes membrana interveniente discretum est. Sed et cor, quod sapientiæ domicilium videtur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes vivi sanguinis continentur, septo intercedente divisi; ut sicut in ipso mundo summa

VARIORUM NOTÆ.

Vallatæ. Cic. de Natura Deorum lib. 1: Munitœque sunt palpebræ tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis, si quid incideret, repelleretur, et somno conniventibus, quum oculis ad cernendum non egeremus, ut tamquam involuti quiescerent. Hic locus apud Nonium Marcel. falso ex ii de Oratore citatur. Hæc desumpta sunt ex Platone, atque similiter loquitur Galenus.

Et obarescere. Cellarius ex Goth. et Lips. ediderat, et arescere; et sic in Reimm. mss. inveni. Parrh., Paris., Junt., Ald., Crat., Erasm., Gymn., Fasit., Gryph., Torn., Bet., Thomas. Isæus, Gall., Spark., præferunt, et obarescere. Putavi, hoc compositum esse genuinum, nec ausus sum priora minus antiqua mss. tot editionibus æque fere antiquis, et ex antiquissimis mss. sumptis præferre.

Superciliorum fastigia..... ne quid..... incidat. Apuleius, lib. 1 Habit. Doctr. Plat., p. 16: Superciliorum sepes præmuniunt oculos, ne desuper proruat, quod teneras visiones mollesque perturbel.

miss. 4 Reg., 4 Colbert., Goth., Em., Cant., Lips.,
Marm., Brun, edit Rom. 1470, in quibus est carti-
lagine adhæret mollita, mendose. Vulgati fere omnes
dividunt molli ita, etiam vitiose; Spark., cartilagini
adhæret molli, ita ut.

C
Ut per ejus cavernas. Ex mss. et multis editis ad-
ditum ejus.

Leniter exurgens. Ita mss. 3 Reg., 2 Bonon., 1 Colbert. aliique, cum cunctis ferme vulgatis. In mss. Regio-Pul., 5 al. Reg., 4 Colbert., 5 aliis, edd. Rom. D 1470, ac Gymnic. legitur leviter; in 1 Colb. lenis ; in Marm. levis. Malo legere leniter cum Cellario aliisque viris doctis, et hoc ex indole latini sermonis, ut apud Plinium, lib. v, epist. 6 Villa in colle imo sita, ita leniter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere non putes, sentias ascendisse. Et Calpurnius Eclog. 7, v. 25,

Et clívos lene jacentes.

Sic et Julius Caesar, lib. 11 de Bell. Gal., lene jugum montis.

Eminentibus. Heumannus putat legendum esse, eminentia.

Usque. Deest in ms. Bov.

Inferior autem cartilagine adhærente mollita, ut, etc. Sic emendavi ex mss. Řegio-Put., 2 al. Reg., 2 Colb., Baluz., Clarom., Sangerm. Et hæc mihi omnium optima videtur lectio. Vide præcedentia. Accedunt alii PATROL. VII,

Quas ipsas Deus. Ita correxi ex ms. 7 Reg., Ultr., Baluz., Brun., ed. Rom. 1470, Graph., Cellar., Walch., optime. Sic idem infra, hiatus, ipse nasi, et ipsa duplicitate. In mss. rec. 1 Colb., Marm., Clarom. et 12 editis quas ipse Deus.

[ocr errors]

Quam mirabili. Sic reposui ex mss. 7. Reg., 5 Colb., Ultr., Baluz., Brun., ed. Rom. 1470, Graph., Cellar., Walch. Et recte, sic infra Auctor noster, quam utilis, quam decens. In scriptis rec. 1 Colb., Clarom., Marm. et 11 vulgatis, tam mirabili.

Si unum ac simplex foramen. Ita_pra:ferunt veterrimi mss. Regio-Put., 2 Bonon. et Tax. ac edd. Thomas., Is., Thys., Gall., eademque locutione mox utitur Lactantius, cum ait: una et simplici compage. Desideratur unum ac, in 24 rec. mss. et in 13 vulgatis.

Ex quo intelligimus. Sic restitui ex vetustioribus editis et ex omnibus mss. præter | Reg., in quo, sicut et in octo impressis, est ex quo intelligitur.

Itaque. Deest in Bov. contra fidem aliorum mss.

In duas partes. Kodius, id est ventriculos nominavit Galen. Κοιλίας δὲ ἔχει ὁ ἐγκέφαλος δύο. Idem fate tur duas secundum quosdam esse, ubi nimirum animi principatus residet. Vesalius certe etiam tertium ventriculum addit figura 5 et 6 lib. vi. Aristoteles in I de Hist. animalium, cap. 16.

Duos tamen intrinsecus sinus. Plinius lib. 1, cap. 37. Prima domicilia intra se animo et sanguine præbet sinuoso specu, et in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino ibi mens habitat, etc. Hipp. in lib. de Corde, hos sinus yaσrépas nominat; Jullius Pollux xóπous appellat. BETUL.

:

Quibus fontes vivi. Ex hoc fonte duæ grandes venæ in priora et terga discurrunt, sparsæque ramorum serie per alias minores, omnia membra vitali sanguine rigant. Plin. Ili rami describuntur a Vesalio prima et secunda 15 capitis figuris lib. m. Betuleius.

2

rerum vel de simplici duplex, vel de duplici simplex, A primit, et transniittit ad ventrem. Itaque Varro a li

et gubernat, et continet totum : ita in corpore de duobus universa compacta, indissociabilem prætenderent unitatem. Oris quoque species, et rictus ex transverso patefactus, quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cujus usus in duobus constat officiis, sumendi victus, et loquendi.

gando cibo putat linguæ nomen impositum. Bestias etiam potu adjuvat; protenta enim cavataque hauriunt aquam, eamque comprehensam lingua sinu, ne tarditate ac mora effluat, ad palatum celeri mobilitate complodunt. Hæc itaque palati concavo tanquam testudine tegitur; eamque dentium septis Deus quasi muro circumvallavit.

Dentes autem ipsos mirabili modo per ordinem fixos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingivis mollibus, quæ a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labiorum tegminibus honestavit, quorum durities, sicut in molari lapide, major est et asperior, quam in cæteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent. Labra

Lingua intus inclusa, quæ vocem motibus suis in verba discernit, et est interpres animi; nec tamen sola potest per se loquendi munus implere, nisi acumen suum palato illiserit, nisi juta vel offensione dentium, vel compressione labiorum dentes tamen plus conferunt ad loquendum; nam et infantes non ante incipiunt fari, quam dentes habuerint, et senes amissis dentibus ita balbutiunt, ut ad infantiam re voluti denuo esse videantur. Sed hæc ad hominem so- B ipsa, qua quasi antea cohærebant, quam decenter lum pertinent, aut ad aves, in quibus acuminata et vibrata certis motibus lingua, innumerabiles cantuum flexiones, et sonorum varios modos exprimit. Habet præterea et aliud officium, quo in omnibus, sed tamen solo in mutis utitur, quod contritos et commolitos dentibus cibos colligit, et conglobatos vi sua de

VARIORUM

In... mundo summa rerum... de duplici simplex. Hæc de Deo Patre et Filio interpretantur Thysius et Heumannus; quæ mihi videntur sumenda de duobus principalibus elementis igni et aqua, ex quorum discordi concordia mundum constare ostendit uberius lib. 1 Institut., cap. 9. Adde ex lib. 11, cap. 8, locum dubium in notis: Quorum mixtura et temperatione mundus, et quæ in eo sunt, universa constarent. Certe non memini, Deum a Lactantio alicubi summam rerym vocatum esse.

Lingua intus inclusa, quæ vocem motibus suis in verba discernit. Plat. in Timeo; Xenophon ubi supra ; Aristot. I de Anima in fine., et lib. IV de Hist. anim., cap. 16 et 17. Cic. ubi supra; Gal. lib. vIII, cap. 5; lib. 1x, cap. 8; lib. 11, cap. 10; lib. XVI, cap. 3. ISÆUS.

Nisi juta vel offensione dentium. Ita restitui ex mss. 5 Reg., 1 Colb., Clarom. a prima manu, Marm., Brun. et Bov., ac 2 vet. edd. Rom, et Cellar., accedentibus mss. Goth., 3 Colb. et Lipsiensibus, in quibus legitur mendose vita, pro juta. In mss. 3 Reg., 2 Colb., Baluz., Clarom. et Sangerm. a secunda manu, et edit. Ald. et Parrhas. adjuta, quos secuti sunt cæteri, fortasse quia usu magis tritum videbatur. Nec tamen insolens simplex; Tacitus enim lib. XIV, cap. 4, initio ait: Placuit solertia, tempore etiam juta.

Ad infantiam revoluti. Lips. 3 et Reimm. Ad infautiam resoluti, male. Lib. vin Institut., cap. 15: Quasi ad alteram infantiam revoluta. Lib. vn, cap. 22 : Denuo ad uterum revolvi atque ad infantiam regredi.

BUN.

Quo in omnibus, etc. Sic legitur in vulgatis; et in mss. Bov. et Sangerm. atque aliis multis. Verum in Regio-Put. et in uno Bonon. est, quod in omnibus. Ms. Erasm. quo in hominibus. Lingua utitur officio colligendi cibos in omnibus mutis animantibus, sed hoc Solo, quum in homine geminum præbeat usum. ERASMUS.-Heumannus autem legit,'quo non in homiuibus solum, sed etiam in mutis uli ur.

Itaque Varro a ligando, etc. Isidor. lib. 11 Orig., cap. 1, refert Varronem non a ligando cibo, ut ait Lactant. sed a lingendo cibo linguam dictam putavisse, alios vero a ligandis vocibus, quod per articulatos sonos verba liget. Isæus.

C

D

intercidit; quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam levi, quasi valle signavit, inferius honestatis gratia foras molliter explicavit. Nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur, quisquis bunc sensum palato inesse arbitratur; lingua est enim, qua sapores sentiuntur: nec tamen tota; nam partes NOTE.

Efflunt. Ita reposui ex mss., præter 4 Bonon. in quo refluat, 2 Reg. et vulg. in quibus est defluat.

Eamque dentium seplis Deus, etc. Sic restitui ex editis Rom. 1470, Is., Cellar., Walch., et ex omnibus ms. præter Cauc. in quo, sicut et in decem excusis, legitur; eamque dentium ordine sepiens Deus.

Eamque dentium septis Deus quasi muro circumvallavit. Gellius, lib. 1, cap. 15. Scribit Homerum dixisse, petulantiæ verborum coercende vallum esse oppositum dentium, refertque ipsius carmina. IsÆUS.

Mirabili modo per ordinem fixos. Licet recentiores scripti Angl., Goth., Lips., Reimm., et ab 14651566 excusi hæc verba non habeant, el Cell. et Walcb. denuo proscribant; tamen germana hæc est lectio Lactantii, quam præstant duo antiquissimi codices Bononienses et Taxaq. ex quibus Thomas. Isæus, Gall. Sparkius, Heumannus recte judicarunt recipienda. Simili ratione noster, c. 5: Pennæ per ordinem fixe. BUN. Mirabili modo per ordinem fixos. Has quinque voces recte ex optimis codi cibus mss. 2 Bonon. et Tax. restituit Thomasius, quæ a cæteris mss. et a vulgatis absunt, præter Is. et Spark.

[ocr errors]

Ac deinde labiorum tegminibus honestavit. Labia enim tum dentium tuendorum causa, tum ad usum sermonis sunt comparata, Arist. n de Part., cap. 16. ISÆUS.

In molari lapide, etc. Unde dentes molares, ad quos videtur alludere: cos etiam maxillares vocant. Ut ad conterendos. Ita miss. 2 Bonon., 7 Reg., 5 Colb., Tax., Pen., Clarom., Brun., et vet. edd. In nonnullis mss. et 5 vulgatis legitur aut; in 1 Colb. et Marm., etc.

Sensum palato, etc. Fallitur ergo Aristoteles, fallitur Plinius, fallitur cum his universa ( et quidem docta) antiquitas. Namque hæc vox metonymicôs, sicut etiam gulæ, pro voluptate ab auctoribus crebro usurpatur; apud Ciceronemi enim, ubi de Finib. lib. 1 de Lælii sapientia verba facit: Non sequitur, ut qui cor sapiat, ei non sapiat palatus, et Quintil. lib. 1, cap. 2, ægre fert, quod ante palatus puerorum, quam os instituitur. Phavorinus apud Gell. lib. xv, cap. 8, reprehendit præfectos Popinæ, qui aiunt eos palatum non habere, qui superiorem partem avium atque altilium edunt. Hor. 2 Epist. :

ejus, quæ sunt ab utroque latere teneriores, saporem A ne species, an utilitas major sit. Nam et numerus subtilissimis sensibus trahunt. Et cum neque ex cibo quidquam, neque ex potione minuatur; tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor, eadem ratione, qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit.

Cætera quam decora sint, vix exprimi potest. Deductum clementer a genis mentum, et ita inferius conclusum, ut acumen ejus extremum signare videatur leviter impressa divisio; rigidum ac teres collum; scapulæ velut mollibus jugis a cervice demissæ; vaHida et substricta nervis ad fortitudinem brachia; insignibus toris extantinm lacertorum vigens robur; utilis ac decens flexura cubitorum. Quid dicam de manibus, rationis ac sapientiæ ministris? quas solertissimus artifex plano ac modice concavo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminavit: in quibus difficile est expedire, utrum

perfectus, ac plenus, et ordo ac gradus decentissimus, et articulorum parium curvatura flexibilis, et forma unguium rotunda, concavis tegminibus digitorum fastigia comprehendens atque firmans, ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum præbet ornatum. Illud vero ad usum miris modis habile, quod unus a cæteris separatus cum ipsa manu oritur, et in diversum maturius funditur: qui se velut obvium cæteris præbens, omnem tenendi faciendique rationem vel solus, vel præcipue possidet, tamquam rector omnium atque moderator; unde ctiam pollicis nomen accepit, quod vi et potestate inter cæteros polleat. Duos quidem articulos extantes habet, non ut alii ternos, sed unus ad manum carne connectitur pulchriB tudinis gratia. Si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem.

VARIORUM NOTÆ.

Tres mihi convivæ prope dissentire videntur, Poscentes vario multum diversa palato. Philosophi tamen linguæ juxta, palatoque, sive gule, saporis sensum tribuunt. Arist. in Probl. sect. 28, et apud Gell. lib. xix, cap. 2. BETULEIUS.

Nihil de quaque materia. Sic restitui ex veterrimis optimisque mss., 2 Bon., Regio Put. et 3 al. Reg., Cauc., 2 Colbert., Baluz. Ceteri manu exarati et typis mandati habent de quacumque.

Odoris capio decerpit. Ita mss. 2 Bon., Regio-Pút. et 2 alii Reg., Cauc., Baluz., 3 Colb., Clarom. in marg., edd. Graph., Thom, Is., Cellar. Qua lectio, ut C patet, minime corrupta est; nam Lactantius hic usus est vocabulo raro, sed proprio. Capio, capionis, enim nomen est, quo Jureconsulti sæpe usi sunt, ut ususcapio, pignorum-capio, in lib. vn cod. Theodos. de exactionibus, et tit. de distract. pignorumi. Gellius lib. vii, c. 10, docet Varronem ita pignoris-capionem dixisse, ut hic odoris. In caeteris mss. et in editis capio non extat, idque, ut videtur, iuale ad lumen orationis. In Thys, et Gall. est captio, corrupte.

Deductum clementer a genis mentum, etc. Menti non obesi, sed succulenti lacteam cutem_requirit Sidonius; Apuleius quoque in descript. Bathylli, modico mento facies. Anacreon in pictura amice postulat delicatum ac molle mentum. Varro apud Nonium in Mollitudinem. Arnob. lib. II, mentiones dicuntur. quibus mentum plus justo prominet. FRANC. F. F. JUNIUS.

4

Rigidum, Id est, rectum, erectum. Notavi ad lib. 1 Institut., cap. 1, Rigidis ne stantibus. Lib. п, cap. 17, et de Opif., cap. 8. BUN.

Insignibus toris extantium, etc. Sic emendavi ex veterrimis et optimis mss. 2 Bonon., Regio-Put. et 5 al. Reg., Cauc., Goth., 5 Colb., Baluz., Uitr., Lips., Em., 4 Sorb., Brun. et edit. Thomas. In 4 mss. rec. multisque editis est extentum lacertorum ingens robur ; in Marm. ex tantum; in Clarom, extantium. Vide paulo post. duos articulos ( pollex ) extantes habet. Præcipua Herculis commendatio a lacertis ejus petitur, ut Apollinis a coma, juxta illud ex appendice Virgil. Phoebus comosus, Hercules lacertosus.

Docti etiam thoris scribunt. Vesalius, cap. 2 secundi libri, ubi de musculis agit, dicit thorum simplicem carnem fibris obductam esse. Tori potissimum in ea parte brachii sunt, quæ ab humeris incipit, in cubitum desinit. Relinquitur ergo, contra Grammaticos, lacertos superiorem brachii partem esse. Observan dam etiam vel ex locis superius jam citatis est, et

tori et lacerti raro apud auctores fieri mentionem, nisi robur significetur: sicut etiam brachii voce_in Bibliis, quo nomine ßpaxέov apud LXX est. Be

TULEIUS.

Quid dicam de manibus, etc. Aristænetus, lib. 1, epist. xvι : Εἶδον χεῖρας ἄκρας καὶ πόδας τὰ λαμπρὰ τοῦ κάλλους γνωρίσματα. Vidi summas manus ac pedes splendida forma indicia. Hic a Lactantio patulæ laudantur, ut et a Sydonio : teneras quoque ac nonnihil proceras facit Apuleius Bathylli manus; Manus ejus teneræ, inquit. Ovid. quoque Amor. lib. 1, Eleg., IV, non videtur molies manus improbare. Mollibus porro ac teneris manibus opponuntur,

Vellere Thusco

Vexatæ duræque manus.

(Ex Juven. Sat. v.) Maturius funditur. Id est dilatatur. Ita correxi ex optimis mss. 1 Bon., Regio-Put., 1 al. Reg. a secunda manu, 3 Colb. Clarom., Marm. et Baluz. a prima manu. Hoc est, pollex a manu suum quidem habet initium, sed maturius, seu citius quam alii digiti in diversum funditur. Mss. rec. 3 Reg, Em., Cant, Brun. omnesque editi habent maturius finditur; Reg., 1 Colb., Baluz., manus finditur; 1 Colb. et 1 Bonon. rec. et 4 vulgati rec. mamus funditur.

Qui se velut obvium, etc. Theodoretus sermone πерi τns πроvoius 4 manuum structuram solertissimai, et usum multiplicem grace non minus cleganter, quam Lactantius latine descripsit.

Inter cæteros. Heuman. credit Lactantium scripsisse præter cæteros, id est, præ ceteris; ut lib.' i Ꭰ Institut., cap. 6: Erythræa, quæ celebrior inter cæteras et nobilior habetur. BUN.

Non ut alii ternos. Ex mss. 1 Bonon. antiq., Regio Put., 5 al. Reg., alter Reg. a secunda manu, Goth., Tax., Lips., 6 Colbert., Clarom. et editis Rom. 1470, Betul., Tornes., Soubron., Cellar., Walh., sic reposui. In 1 Bon. rec., 1 Reg. a prima manu, Brunet 11 est trinos.-Ternos. Servo ternos. Videtur nostro observatus Plinius, fib. 1, cap. 43, sect. 99 Hominis digiti articulos habent ternos. pollex binos, et digitis adversus universis flectitur, per se vero in obliquum porrigitur. Bun.

Sed unus ad manum carne connectitur pulchritudinis gratia. Ita continuo tenore et sine ullo vocum compendio scriptum est in duobus antiquissimis codicibus Cauc. et Reg. Put., nisi quod posterior habet manus. In 18 scriptis, ad manum carne nectitur; et sic legendum esse censet Hecquetins, doctor Medicus Parisiensis, suadente partis situ et positura. Gaudefri

« PoprzedniaDalej »