Obrazy na stronie
PDF
ePub

liberaliter se gesserit, hominem vero sic effuderit, A nonne maximos suscipiunt in educando labores? ut ut inops, et infirmus, et omni auxilio indigens, nihil aliud possit, quam fragilitatis suæ conditionem ploratu ac fletibus suis ominari: scilicet,

Cui tantum in vita restet transire malorum. Que cum dicunt, vehementer sapere creduntur, propterea quod unusquisque inconsiderate suæ conditioni ingratus est: ego vero illos nunquam tam desipere contendo, quam cum hæc loquuntur. Consideraus enim conditionem rerum, intelligo nihil fieri aliter debuisse, ut non dicam, potuisse, quia Deus potest omnia; sed necesse est, ut providentissima illa majestas id effecerit, quod erat melius et rectius.

interdum aliquid human intelligentiæ habere videantur: nidos enim, aut luto ædificant, aut virgultis et frondibus construunt; et ciborum expertes incubant ovis; et quoniam foetus de suis corporibus alere datum non est, cibos convehunt, et totos dies in hujusmodi discursatione consumunt, noctibus vero defendunt, fovent, protegunt. Quid amplius facere homines possunt? nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac vinculo charitatis adjunctos habent. Quid, quod avium foetus multo fragilior est, quam hominis: quia non 、 materno corpore ipsum animal edunt; sed quod materni corporis fotu et calore tepefactum, animal efficiat, quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id vero implume ac tenerum, non modo volandi, sed ambulandi quoque usu caret. Non ergo ineptissimus sit, si quis putet male cum volucribus egisse naturam, primum quod bis nascuntur; deinde, quod tam infirmæ, ut sint quæsitis per laborem cibis a parentibus nutriendæ. Sed illi fortiora eligunt, imbecilliora prætereunt.

[ocr errors]

Libet igitur interrogare istos divinorum operum reprehensores, quid in homine deesse, quia imbecillior nascitur, credant? Num idcirco minus educentur homines? num minus ad summum robur ætatis provehantur; num imbecillitas aut incrementum impediat, aut salutem? quoniam quæ desunt, ratio dependit. At hominis, inquiunt, educatio maximis laboribus constat : pecudum scilicet conditio melior, quod hæc omnes, cum fœtum ediderint, non nisi pas. tus sui curam gerunt; ex quo efficitur, ut uberibus sua sponte distentis, alimentum lactis fœtibus ministretur, et id cogente natura, sine matrum sollicitudine appetant. Quid aves, quarum ratio diversa est, VARIORUM

Tam liberaliter se gesserit. Abest se a mss. 7 Reg., 6 Colbert., Clarom., Christ., Merton. et editis Rom. 1470 et Graph.

Suis. Abest a Mss. teste Heuman. Abest etiam a ms. Bov. quod rectius videtur.

Nunquam tam desipere. Sic restitui ex Mss. 4 Reg., Bonon., Cauc., 2 Colb. bone notæ, Baluz. Eaque (ut opinor) genuina est Lactantii lectio, qui non uno in loco vocula tam utitur cum verbo. Sic Divinar. Institut. lib. 1 cap. 7: Tam non multum a mulis animalibus differentes.

Debuisse. Post hanc vocem, expunxi quam factum est, ut glossema inutile, quod abest a melioribus mss. 14 et a vet. editis Rom., Graph. et Cellar.

Nihil fieri aliter debuisse..... quia Deus potest omnia, etc. An Deus aliquid melius facere possit, quam fecerit, et an mundum facere meliorem potuerit, et possit, quam fecerit, disputant theologi cum Magistro 1 sentent, distinct. 44, ubi S. Thomas, quæst. unic., art. 1 et 2; S. Bonav., quaestio 1 et 3; Richard. quæst. 1; Albert p. p., quæst. 77, memb. 3; Alens. I p., quæst. 26, memb. 3. ISÆUS.

Ut providentissima illa majestas. Sic reposui ex decem antiquioribus et potioribus miss. In Pen. est prudentissima; in 7 est quod illa, quæ voces in 5 desunt.

Provehantur. In ms. Bov., provehentur.

Dependit. Ita mss. 5 Reg., Goth. Tornes., Colomes., Balliol., Em., Cant., 4 Colb., Lips., Clarom., Brun. et edit. Rom. 1470, Crat. in marg. et Graph. id est, rependit, quod est in Regio-Put. seu compensat, ut in edit. Betul. In 3 Reg., 2 Colb., Baluz. et in novem vulgatis deprehendit, vitiose: reprehendit, adhuc pejus in Marm.

Fætum ediderint. Ut inf. Lips. tert. Reimm., fætum emiserint. Arnob. lib. 11, p. 54, Ex alvis fundimur atque emittimur matrum. BUN.

Geruni. In ms. Bov. Gerant.

Sine matrum sollicitudine. Sic legunt Mss. RegioPut., 2 al. Reg., Bonon., 2 Colb., Erasm., Baluz., Cauc., Lips. et cuncti fere editi, Abest matrum a de

C

D

Quæro igitur ab iis, qui conditionem pecudum suce præferunt, quid eligant, si Deus his deferat optionem; utrum malint humanam sapientiam cum imbecillitate, an pecudum firmitatem cum illarum natura? Scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint vel fraNOTÆ.

cem mss. rec. et edit. Rom. 1470.

Et ciborum. In Ms. Bov., Etiam ciborum.

Discursatione. Ita reposui ex omnibus fere mss. codicibus et vet. editis Rom., Gymn., Graph., Tornes., Betul. necnon Cellar. et Walch. Et recte, ut puto. Vide infra ad finem hujusce capitis, avium per aerem libera discursatio. In ms. 1 Colb. rec. et 9 editis est discursione; in 1 Reg. conlatione.

Quia non malerno corpore. Haec duo extrema vocabula absunt a miss. 1 Bon., Cauc. et vulgatis quinque: extant autem in cæteris maximo numero, tum mss. tum editis.

Sed quod. Buneman. habet, sed id, quod, et notam sequentem exhibet.-Sed id, quod. Ven., 1443, 97, Parrh., Ald., Crat., Fasit., Gryph., Torn., Betul., Thomas. et seqq., 'sed quod. Pienius Anglicani septem, Goth., Lips., Reimm., Subl., Rost., Ven. 1471, 72, utraque 78, Paris., Erasm., Frob. 1529, gymn., sed id quod. Heumannus ex id quod effingit ovum. BUN.

Fotu. In quibusdam rec. mss. et vulgatis est fœtu, corrupte.

Id vero implume ac tenerum. Hæc verba Glossema videntur Heumanno; ac recte.

Non ergo. Ita mss. 5 Reg., 4 Colbert., Baluz., Marin., Clarom., Lips., Brun., Bov., edit. Rom. 1470, 1474, Graph., Cellar., Walch. In 1 Colb. rec. et novem editis est Num ergo.

Tam infirmæ. Adde Nascuntur.

Igitur. In ms. Bov. ergo; ac fere semper, ubi in editis est igitur, ms. Bov. legit ergo.

Utrum maliní humanam sapientiam. Sic veteres edi'i et mss. præter 1 Bonon. et 1 Colb. ac rec. edit. quibus est humanamne sapientiam.

Cum illarum natura. Irrationali scilicet. In mss. 6 rec. et edit. 2 Rom. est illorum; in 1 Colb., eorum. Expunxi spuria quatuor vocabula, Quid optant, quid eli gunt? quæ absunt a 26 mss. et a vet. editis. At extant in uno Bononiensi et in 5 rec. vulgatis. Scilicet. Hic sumitur, pro certe.

[ocr errors]

giliorem multo, quam nunc est, dummodo humanam, A mat, quod est ingrati, aut (ut verius loquamur) in

quam illam irrationabilem firmitatem. Sed videlicet
prudentes viri, neque hominis rationem volunt cum
fragilitate, neque. mutorum firmitatem sine ratione.
Quod nihil est tam repugnans, tamque contrarium,
quod unumquodque animal, aut ratio instruat necesse
est, aut conditio naturæ. Si naturalibus munimentis
instruatur, supervacua ratio est. Quid enim excogi-
tabit? quid faciet? aut quid molietur? aut in quo lu-
men illud ingenii ostendet, cum ea, quæ possunt esse
rationis, ultro natura concedat? Si autem ratione sit
præditum, quid opus erit sepimentis corporis? cum
semel coucessa ratio naturæ munus possit implere:
quæ quidem tantum valet ad ornandum tuendumque
hominem, ut nihil potuerit majus ac melius a Deo
dari. Denique cum et corporis non magni homo, et B data sint, accipere detrectes?
exiguarum virium, et valetudinis sit infirma, tamen
quoniam id, quod est majus accepit, et instructior
st cæteris animalibus, et ornatior. Nam cum fragilis
imbecillisque nascatur, tamen et a mutis omnibus
fatus est, et ca omuia, quæ firmiora nascuntur,
etiamsi vim cœli fortiter patiuntur, ab homine tamea
Aula esse non possunt. Ita fit, ut plus homini conferat
ratio, quam natura mutis; quoniam in illis, neque
magnitudo virium, neque firmitas corporis efficere
potest, quominus aut opprimantur a nobis, aut nos-
træ subjecta sint potestati.

sani. Plato, ut hos, credo, ingratos refelleret, natur.e
gratias egit, quod homo natus esset. Quod et ipsum
quale sit, non est hujus materie ponderare. Quanto
melius, et sanius, qui sentit conditionem hominis
esse meliorem, quam isti, qui se pecudes natos esse
maluerunt. Quos si Deus in ea forte converterit ani-
malia, quorum sortem præferunt suæ, jam profecto
cupiant remigrare, magnisque clamoribus conditio-
nem pristinam flagitent; quia non est tanti robur ac
firmitas corporis, ut officio lingue careas, aut avium
per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas :
plus enim manus præstant, quam levitas ususque
pennarum, plus lingua, quam totius corporis forti-
tudo. Quæ igitur amentia est, ca præferre, quæ, si

CAPUT IV.

De imbecillitate hominis.

non

Iidem queruntur, hominem morbis et immaturæ morti esse subjectum. Indignantur videlicet, deos se esse natos. Minime, inquiunt: sed ex hoc ostendimus, hominem nulla providentia esse factum, quod aliter fieri debuit. Quid si ostendero, id ipsum magna ratione provisum esse, ut morbis vexari posset, et vita sæpe in medio cursus sui spatio rumperetur? Cum enim Deus animal, quod fecerat, sua sponte ad mortem transire cognovisset, ut mortem ipsam, quæ est dissolutio naturæ, capere posset, dedit ei fragilitatem, quæ morti aditum ad dissolven dum animal inveniret. Nam si ejus roboris fieret, ut ad eum morbus et ægritudo adire non posset, ne mors VARIORUM NOTÆ.

Potestne igitur aliquis, cum videat etiam boves lucas, aut equos, cum immanissimis etiam corporibus ac viribus servire homini, queri de opifice rerum Deo, quod modicas vires, quod parvum corpus ac- C ceperit? nec beneficia in se divina pro merito æsti

Quam illam. In ms. Boy., quam vel illam.
Quod. Ita omnes mss. et antiquiores editi. Rectius
forsan quo, ut in editis Graph. et Crat. Plerique editi,
Quare.

Quod unumquodque animal. Mss. 5 rec. et edd. 2 rec., sed unumquodque animal. Mss. 2 rec. Colb., ul. Si. In mis. Bov., Etsi.

Vim cæli. Conf. cap. 2, vim pruinarum. Bus.

Boves lucas. Sic mss. 1 Bon. antiq., Reg.-Put, et 2 alii Reg., 2 Vatic., Cauc., 4 Colb., Ultr., Pen., Nav., Vict., Goth., Gat., Em., Brun., Clarom. a prima manu, edit. Antwerp. 1570, Tornes., Soubr., 2 Paris., Spark., Cellar. Vera lectio, que placuit Cujacio et Petro Cia conio. Et ita legitur semel et iterum apud Lucretium, lib. v, paulo ante finem, qui ab auctore nostro con futatur. Elephantes autem vocantur boves luca, eo quod primum in Lucania fuissent visi, teste Varrone de LL., lib. vi, luca bos, elephas. Quod alii non intelligentes, lucas mutarunt, in vaccas ut factum est in 3 Reg., 3 Vatic., 3 Colb., 1 Sorb., 4 Clarom. a secunda manu, in ed. Rom. 1468, 1470, Ald., Paris. 1525, Crat., Fasitel., Thomas. In 1 Vatic. est, lucunos; in 1 al.Vatic. et 1 Colb., lucos; in Lips., lupos ; in Cant., Tornes., Marm., equos; in 5 rec., equos, lupos, vaccas. Sed quæ horum omnium immanissima corpora? aut quando serviunt lupi? Ita Lucret.

[blocks in formation]

D

hibet Bunemannus ex multis mss. quos refert in nota sequenti. Ut verius loquar. Pro plurimorum, loquamur, scripsi ex Bon., Tax., Pen.. Lips., 2, 3, Reim. Ven. 1472, utraque, 1478, loquar. BUN.

Plato. Quem ob hoc ipsum exagitat Lactantius, lib. in, c. 19, contenditque, numquam quidquam dictum esse in rebus humanis delirius.—In quinque mss. rec. et nonnullis editis præmittitur melius igitur, quod mox sequitur; et desideratur in cæteris mss. et vetustior. editis cum Cellar. et Walch.

Quod et.... ponderare. Hæc desunt in ms. Bov. Erasm., Goth., Lips. aliique, necnon et ab ipsa editione O. F. Fritzsche.

Sentit. Ms. Bov., sensit, et ita etiam Heumannus et Bunemannus.

Maluerunt. Ita omnes mss. et vet. editi. In vulgatis orto est maluerint.

Cupiant. Ms. Bov. cupient.

Hominem morbis subjectum. In 8 mss., homines mortis subjectos.- Iidem queruntur hominem morbis et immaturæ morti esse subjectum, etc. Lucretius, v, sub initium :

Cur anni tempora morbos, etc.;

Theophrastus apud Cicer., Tuscul., prope fin.; et
quidem immerito, ut ait Sallustius initio Jugurth.
Quintilianus, 1. xu Instit., c. 11; Senec., initio 1. de
Brevit. vite. ISÆUS.

Quid si ostendero. Mss. 2 Reg., 2 Colb. et Brun., quid si ostendo.

Vita sæpe in medio. Ms. Bov., vita sua in medio,
Ad. Decst in Bov.

21

CAP. IV. DE IMBECILLITATE HOMINIS.

22

quidem posset, quoniam mors sequela morborum est. A ea conditione nascatur, qua morbo mortive subjectus Immatura vero mors quomodo abesset ab co, cui esset constituta matura? Nempe nullum hominem mori volunt, nisi cum centesimum ætatis compleverit annum. Quomodo illis in tanta repugnantia rerum ratio poterit constare? Ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris, quod sit immortale, tribuendum est. Quo concesso, necesse est conditionem mortis excludi. Id autem ipsum cujusmodi potest esse, quod hominem contra morbos et ictus extraneos solidum atque inexpugnabilem faciat? Cum enim constet ex ossibus, et nervis, et visceribus, et sanguine, quid horum potest esse tain firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem? Ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus, quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus B attribuent? Fragilia sunt omnia, quæ videri, ac tangi possunt. Superest, ut aliquid ex coelo petant, quoniam in terra nihil est, quod non sit infirmum.

sit, nisi peracto ætatis sur spatio, ad ultimam processerit senectutem. Non igitur vident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique cætero tempore mori nullo modo posse: sed, si prohiberi ab altero victu potest, mori poterit; res igitur exigit, ut homini, qui ante certum diem mori non potest, ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit. Si opus cibo non erit, jam non homo ille, sed Deus fiet. Ergo (ut superius dixi) qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non immortales et sempiterni sint nati. Nemo, nisi senex, mori debet. Nempe ideo mori debet, quia Deus non est. Atqui mortalitas non potest cum immortalitate conjungi. Si enim mortalis est in senectute, immortalis esse in adolescentia non potest; nec est ab eo conditio mortis aliena, qui quandoque moriturus est; nec ulla immortalitas est, cui sit terminus constitutus. Ita fit, ut et immortalitas exclusa in perpetuum, et ad tempus recepta mortalitas, hominem constituat in ea conditione, ut sit in qualibet ætate mortalis.

Cum ergo homo sic formandus esset a Deo, ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat, ut terreno et fragili corpore fingeretur. Necesse est igitur, ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est. Stultissimi ergo, qui de morte immatura queruntur ; quoniam naturæ conditio locum illi facit. Ita consequens erit, ut morbis quoque subjectus sit; neque enim patitur natura, ut abesse possit infirmitas ab co corpore, quod aliquando solvendum est. Sed putemus fieri posse, quemadmodum volunt, ut homo non C cogebat eos necessitas existimare, animas cum cor

Quadrat igitur necessitas undique, nec debuisse aliter fieri, nec fas fuisse. Sed isti rationem sequentium non vident, quia semel erraverunt in ipsa summa. Exclusa enim de rebus humanis divina providentia, necessario sequebatur, ut omnia sua sponte sint nata. Hline invenerunt illas minutorum seminum plagas, et concursiones fortuitas, quia rerum originem non videbant. In quas se angustias cum conjecissent, jam

VARIORUM NOTÆ.

Matura. Ita mss. Tornes., Erasm., Cauc. cum editis Graph., Crat., Betul., Thomas. et Spark. Quæ lectio optime refertur ad illud, immatura mors, quod proxime præcedit. In 21 mss. et 5 excusis natura, corrupte. Haec vox deest in tribus Oxoniensibus.

Quid horum. Sic reposuimus ex omnibus mss. et vulgatis, præter Clarom. et edd. tres in quibus est, quod.

Aliquando. Post aliquando, mss. 2 Bon., Tax., Bodleian., 2 Reg. rec., 2 Colb., Clarom. in marg. et edit. 1472, 1478 et 1497. Trid., Florent. et Is. addunt, et per se ipsum mobilis semper, quæ in caeteris desunt.

Cæterum hæc verba, quæ glossema sunt, omittit etiam O. F. Fritzsche in sua recenti Lactantianorum operum editione.

Mortem recipiat. Id est, mortis capax sit, ut mori possit. BUN.

Stultissimi ergo. Ita cum vetustioribus editis et Cellar. omnes mss. præter 2 rec. et al. edit. in quibus additur sunt.

Quod aliquando solvendum est. Sic restituimus ex mss. 5 Reg., 3 Colb., Marm., Lips., Goth., Em., Cant., Clarom. et vetustioribus editis ac Cellar. in Walch., sit; accedentibus et faventibus 1 Reg., Vict., Nav., 1 Colb., Brun. in quibus est, quod aliquando resolvendum est; et respuunt, idcirco non solidum firmumque natum est ut, quod interjiciunt mss. 2 Colb., 4 Sorbon., Clarom. in marg., multique editi inter hæc duo verba, quod aliquando.

Omni utique cætero tempore mori nullo modo posse. Ita emendavimus ex mss. Regio-Put. aliisque 2. Reg., 2 Colb., Goth., Brun. laventibus mss., 5 al. Reg., 2 Colb., Ultr., E., Marm., in quibus est omni. Pen. et Clarom., cætero: sed in posteriore est homini, ut in 2 Colb. et Baluz. In 7 mss. est certo, corrupte. lg 2 Bonon., Tax., et Lips. et in pravioribus vulgatis

D

est, hominem utique certo tempore mori nullo modo posse; in Cauc. et 7 excusis, hominem utique nisi certo. tempore. Vide seq.

Si prohiberi ab altero victu potest. Præter ms. Torn. et 7 edit. rec. in quibus est altore, scripti et edd. omnes habent altero. Sic etiam Betul. codex. Optima et genuina lectio. Altero enim non refertur ad tò victu, ut quidam putaverunt. Id est, si alter, impedimento sit, quominus victu utatur, aut alimenta subtraxerit. Et sic infra loquitur Lactantius.-Ab altero victu.Nodum in scirpo Erasmus, Gallus, lo. Cauci hic quæsierunt. Ortus hic lapsus ex falsa constructione. Omnia plana, si recte ita construas: Sed si homo ab altero (alio homine) potest victu prohiberi; sive, ut statim sequitur: Si ab altero (sc. alio) ei ciborum alimenta subtrahi possunt, poterit mori. BUN.

Fiet. Omnium iss. est ac editorum, præter Thomas., Thys., Gal., Spark. in quibus est fiat.

Qui de fragilitate hominis queruntur. Ita emendavi ex omnibus iss. et editis præter Gall. qui legit, homines.

Nemo. Mss. sex rec. totidemque editi addunt enim, quod ceteris deest. Objectio est ex adversariorum querelis nata, cui Lactantius subinde respondet. Nempe... non est. Desunt in ms. Bov.

Fieri. Hoc verbum, quod est in omnibus editis præter Cellar. et in 2 mss. Regiis, desideratur in cœteris.

Minutorum seminum. Francius suspicatur legendum esse segminum id est atomorum, de quibus lib. ur Div. Instit., c. 17,'et {, de ha' Dei, 6. 10.

Plagas. Ita constanter omnes libri, nihilque Licinytandum. Minutorum seminum plage sunt atomorum impulsiones. Cicero de Fato his expressus, c, 10 Epicurus declinatione atomi vitorë fati necessitatem pu¬

quæ humanitas? aut quid esset tetrius homine? quid efferacius? quid immanius? Sed quoniam imbecillis est, nec per se potest sine homine vivere, societatem appetit, ut vita communis et ornatior fiat, et tutior. Vides igitur omnem hominis rationem in co vel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis afficitur, quod immatura morte multatur. Que si homini detrabantur, rationem quoque ac sapien. tiam detrabi, necesse est. Sed nimis diu de rebus apertis disputo, cum sit liquidum, nihil sine providentia, nec factum esse unquam, nec fieri potuisse. De cujus operibus universis, si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est. Sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in co di

poribus nasci, et item cum corporibus extingui. As- A auxilio indigeret, quæ societas esset? quave ratio? sumpserant enim nihil fieri mente divina. Quod ipsum non aliter probare poterant, quam si ostenderent esse aliqua, in quibus videretur providentiæ ratio claudicare. Reprehenderunt igitur ca, in quibus vel maxime divinitatem suam providentia mirabiliter expressit, ut illa, quæ retuli de morbis et immatura morte, cum debuerint cogitare, his assumptis, quid necessario sequeretur (sequuntur autem illa, quæ dixi) si morbum non reciperet, neque tectis, neque vestibus indigeret. Quid enim ventos, aut imbres, aut frigora metueret, quorum vis in eo est, ut morbos afferant? Idcirco enim accepit sapientiam, ut adversus nocentia fragilitatem suam muniat. Sequatur necesse est, ut quoniam retinendæ rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat; quia is ad B vinæ providentia potestatem, quanta fuerit, ostenquem mors non venit, firmus sit necesse est infirmitas autem habet in se mortis conditionem; firmitas vero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere, nec mors, quæ sequitur senectutem.

Praeterea, si mors certæ constituta esset ætati, fieret homo insolentissimus, et humanitate omni careret. Nam fere jura omnia humanitatis, quibus inter nos cohæremus, ex metu, et conscientia fragilitatis oriuntur. Denique imbecilliora, et timidiora quæque animalia congregantur, ut quoniam viribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur: fortiora vero solitudines appetunt, quoniam robore viribusque confidunt. Homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur, nec ullius alterius C

dam his dumtaxat in rebus, quæ sunt comprehensibiles et aperta; nam illa quæ sunt animæ, nec subjici oculis, nec comprehendi queunt. Nunc de ipso vase hominis loquimur, quod videmus.

CAPUT V.

De figuris animalium et membris.

In principio, cum Deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formæ speciem conglobare atque colligere, ut et moveri ad ambulandum, et flectere se in quamlibet partem facile possent: sed ex ipsa corporis summa produxit caput; item produxit membra quædam longius, quæ vocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa producerent animal, quo mens tulisset, aut quo petendi cibi necessitas provocasset. Ex ipso auVARIORUM NOTÆ.

[blocks in formation]

Ut illa. Ms. Bov., ut ea.

His assumptis, quid necessario sequeretur. Scilicet illa providentia. Hac est lectio 2 Bononien., 2 al. Reg., Tax., 2 Colb., Baluz.; in ms. Regio Put., quidem necessario sequeretur, male. Nullus enim tunc phrasis integra nexus. In 4 al. Reg., 4 Colb., Em., Cantab., Clarom., Brun. et cunctis ferme vulgatis est, quæ necessario sequerentur, In editis Ald. el Paris. 1525, quæ necessario sequentur.

Si morbum non reciperet, neque vestibus indigeret... aut frigora metueret. Sic castigavimus ex mss. RegioPuteano tribusque aliis Reg., 4 Colb., Goth., Lips. ac vetustioribus editis, Hac enim referuntur ad ho minem de pe supra, i sit in qualibet ætate mortalis, elmoxinfre dccepit sapeutant niquiat; morbos capil, etiam morten.semper accipiat. In recentioribus pras A Reg. 2 Coll: Carom., Baluz. et edit. 4 plura tivo numb reciperent, indigerent, metuerent; vitiose. • Sequatur necesse est. Phrasis Lactantiana. Sic emen

D

datum ex mss. et vetustioribus editis. Sequitur necessario, in vulgaribus libris. Sed necesse est ut quoniam in Clar.

Ad quem mors non venit. Ita emendavimus ex mss 5 Reg., 5 Colb., Goth., Lips., Clarom., Em., Gant., Brun., Bov. et vulgatis Rom. 1470, 1474, Parrhas., Is., Cellar., Walch. In recentissimis 2 Reg., 1 Colbert., Baluz. et recent. edd., morbus non venit. Vid. seqq.

Imbecilliora et timidiora quæque. Rariora sunt exempla, ubi quisque comparativis jungitur. Iterum, cap. 14, placidiora quæque. Ad sectionem integram, conf. lib. m, c. 15. BUN.

Quæve ratio. Ita reposui ex vetustioribus editis et mss. multis, rejectis iis, quæ in recentioribus quinque et in vulgatis novem interseruntur, quæ reverentia inter se? quis ordo? At in nis. Bov., quæ societas esset quæ reverentia, quæve ratio, etc.

Quid esset tetrius homine. Sic 23 mss. et 6 editi; et apud Ciceronem, lib. 11 Officior. n. 77, et lib. ш, n. 36. In cateris vulgatis et septem mss. rec. legitur deterius homine. Sic infra in fine capitis 5: horribile aique te

trum.

Sine homine. Supple, altero aliquo. FRANCIUS.

Loquimur, quod videmus. Ita restitui ex vetustioribus tum editis, tum mss. 4 Reg., 2 Bonon., Tax., Pen., Cauc., Goth., 4 Colb., Baluz., Em., Cant., Brun. At in rec. 2 Reg., 2 Colbert., Clarom. et rec. excusis est, loquantur. Thomasiana editio loquamur. — Nunc loquimur. Rectior, ni fallor, respectu præcedentium est indicandi modus; determinat enim et explicat his verbis distinctius propositionem sive thema libri hujus, et ipsam demum tractationem de corpore hominis suscipit cap. 8. BUN.

Producerent animal. Sic reposui ex vetustioribus

[ocr errors]

et magnis ossibus constare voluit. Aut enim bina sunt ut in homine; aut quaterna, ut in quadrupede: quæ tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et gravitas retardaret, sed cavata et ad vigorem corporis conservandum medullis intrinsecus plena; eaque rursus non æqualiter porrecta finivit: sed summas eorum partes crassioribus nodis conglobavit, ut et substringi nervis facilius, et verti tutius possent, unde sunt vertibula nominata. Eos nodos firmiter solidatos leni quodam operculo texit, quod dicitur cartilago; scilicet, ut sine attritu et sine sensu doloris aliquo flecterentur. Eosdem tamen non in unum modum in. formavit: alios enim fecit simplices, et in orbem rotundos, in iis dumtaxat articulis, in quibus moveri membra in omnes partes oportebat, ut in scapulis; quoniam manus utrolibet agitari et contorqueri necessarium est: alios autem latos, et æquales, et in unam partem rotundos, et in his utique locis, ubi tantummodo curvari membra oportebat, ut in genibus et in cubitis, et in manibus ipsis. Nam sicut manus ex eo loco, unde oriuntur, ubique versus moveri, spcciosum simul et utile fuit: sic profecto, si hoc idem etiam cubitis accideret, et supervacuus esset ejus modi motus, et turpis.

tem vasculo corporis quatuor fecit extantia: bina pos- A nimium brevibus, propter firmitatem, sed et paucis terius, quæ sunt in omnibus pedes; item bina capiti et collo proxima, quæ varios animantibus usus præbent. In pecudibus enim ac feris sunt posterioribus pedes similes, in homine autem manus; quæ non sunt ad ambulandum, sed ad faciendum temperandumque sunt natæ. Est et tertium genus, in quo priora illa, neque pedes, neque manus sunt, sed alæ, in quibus pennæ per ordinem fixe volandi exhibent usum. Ita una fictio diversas species et usus habet. Atque ut ipsam corporis crassitudinem firmiter comprehenderet, majoribus et brevibus ossibus invicem colligatis, quasi carinam compegit, quam nos spinam dicimus, eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberel. Ex ejus parte quasi media costas, id est transversa B et plana ossa porrexit in diversum, quibus clementer curvatis, et in se velut in circulum pene conductis, interna viscera contegantur, ut ea, quæ mollia et minus valida fieri opus erat, illius solida cratis amplexu possent esse munita. In summa vero constructionis ejus, quam similem navis carinæ diximus, caput collocavit, in quo esset regimen totius animantis; datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nervi. Ea vero, quæ diximus de corpore, vel ambulandi, vel faciendi, vel volandi causa esse producta, neque

Jam enim manus amissa dignitate, quam nunc habet, mobilitate nimia proboscidi similis videretur, nimium longis, propter celerem mobilitatem, neque C essetque homo plane anguimanus: quod genus in illa

VARIORUM NOTE.

editis et omnibus mss. codicibus, uno dempto recentissimo Colbertino, in quo, sicut et in vulgatis, est perducerent: quod idem est. Eodem sensu producere, pro perducere, apud Terentium. Nec dubito quin hæc genuina sit Lactantii lectio. Eodem sensu producere, apud Columellam. Quis enim librarius in producerent, commutasset perducerent, vocem omnibus notam?

Enim ac feris. Desunt hæc in mis. Bov.

Sed ad faciendum temperandumque. Vera, ut cum Cellario opinor, Lactantii lectio, quæ est manuscriptorum 4 Reg., Cauc., Goth., 3 Colb., Nav., Vict., Ult., Lips. 1 Brun. ac edd. Rom. 1470, 1474, et Betul. cum mss. 1 Colb. et Marm., in quibus est temperandumque, omissis sed ad faciendum. Ed. Rom. 1468 habet reparandumque, pro temperandumque; quod verbum non intelligentes plures librarii, ei substituerunt tenendumque, ut 2 Bon., 2 Reg., 2 Colb., Tax., Bold., 1 Sorb., Clar., Baluz., 1 Brun. quod idem est. Sed quid sibi volunt cæteri editi complures, in quibus est, D sed ad faciendum operandumque? quasi facere, non idem sit ac operari.

Majoribus et brevibus ossibus. Mss. Brun. et edit. Betul. majoribus et brevioribus ossibus.

Mollia. Mss. 1 Bonon., 2 Reg., 2 Colbert., Baluz. molliora. Cæteri cum omnibus editis, ut in textu nostro.

Solidæ cratis. Virgil., xu Æn. v. 508:

Transadigit costas et crates pectoris ensem. Ovid. lib. VII Metam. vers. 806:

Pectus et a spinæ tantummodo crate teneri.

Lib. xu Metam. vers. 370:

[blocks in formation]

Desideratur in edd. Thys. et Gall.

Finivit. In ms. Bov. finirent.

Informavit. Restitui ex vetustioribus editis cunctisque mss., demptis 2 Colb. rec. in quibus est reformavit, et uno Reg. item rec. in quo, sicut et in vulgatis rec. est formavit, quod idem est. Sæpe enim Lactantius verba composita usurpat pro simplicibus, et simplicia pro compositis: que recentiores emendaro volentes perperam immutarunt. — Informavit. Compositum scite pro simplici posuit, ut cap. 8: Noluit Deus (aures) mollibus pelliculis informare; cap. 12: Utraque coagulata informari; c. 19, corporis informatio. BUN.

[blocks in formation]

Ex eo loco unde oriuntur ubique, etc. Sic reposui ex vetustioribus editis et quamplurimis mss. Quinque alii et vulgati rec. eo omittunt, et post oriuntur addunt, a corpore: quod superfluum.

Proboscidi similis videretur. Proboscis manus est elephantis, qua obvia quæque sibi objecta submovere dicitur: quæ cum serpentis instar flexilis sit, ab hac elephantum anguimanum dixit Lucret., lib i et v. De eadem Cicero, n de Nat. Deor., et Aristot., lib. de Partib. anim., cap. 16, Isidorus lib. x, cap. 2. Rostrum elephanti promuscis dicitur, quo ille pabulum ori admovet, et est angui similis. RITTERSHUSIUS.

Mss. septem habent proboscidis similis; octo cum ed. Rom. 1470, promuscidis; 2 Reg. rec. et Marm., promoscidis.

Anguimanus. Notat Lucretium, qui elephantum anguimanum cognominat, lib. 11, eo quod proboscis, an guium instar, in omnes partes circumflectitur.

« PoprzedniaDalej »