Obrazy na stronie
PDF
ePub

quia, sicut in flore est spes fructus et a flore per- A quasi ioquens ad virgines goriosæ Virginis convenitur ad fructum, sic per hanc contemplationem ænigmaticam suspiramus ad æternam. Per malun, vero quæ robustior est, significatur fortitudo, quæ est in contemplatione, quam nullus renorum appetitus, nullus tribulationum impulsus potest infirmare. Virgo ergo in contemplatione conArmata, invitans sodales ad contemplationis fortitudinem, ait: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo, id et æternæ vitæ deside

rio.

Læra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexubitur me.

B

Quia volo ut dextera ejus, divinitas scilicet ejus amplesetur me, ut divinitatis participem me facial. Lava Christi humana natura dicitur, dextera, divina. Inflammata ergo amore divinitatis, vult non tautum frui præsentia humanæ naturæ, verum etiam et divinæ, quia divina præfertur humanæ, quia humana natura a Christo est et sub Christo cui nihil debet. Vel per caput potest intelligi maturalis sensus in Virgine, quem informavit Christus in humana natura. Et sic læva Christi fuit sub capite Virginis: quia quodammodo sustentando ejus naturalem sensum, informavit; et quia Virgo a somno contemplationis non est excitata usquedum descendit ad vigilias actionis, usque ad tempus suæ conceptionis et partus. Etiam quia post conceptum obsecuta es! Elizabeth parienti, et post partum curam habuit filii sui nutriendi et educandi, elegan- C ter sequitur:

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.

Filiae Jerusalem dicuntur virgines Judeæ, quæ ad matrimonium aspirabant et conceptionis fecunditate et prolis honore donari volebant, ne maledictioni legali subjacerent, si steriles essent. Et ideo consobrinæ Virginis ad simile Virginem invitabant, at scilicet nuberet, conciperet, pareret, ne legis maledictionem incurreret. Sed Virgo in contrarium divina dispositione proposuerat, scilicet ut votum virginitatis servaret, nisi Deus aliter ordinaret, et ila á sopore contemplationis ad tumultum actionis non descenderet. Expeditius enim vacant contem. plationi virgines quam conjuges: multæ enim sunt sollicitudines temporales, quæ conjugali statuí adhærent, ut dicit Apostolus, ut filiorum educatio (Ephes. vi). Virgo autem ante concipere noluit vel prole gaudere, quam al angelo accepit sui conceplus fecunditatem et prolis honorem. Et tunc primo voluit conceptum ef partum, cum ait: ‹ Fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. 1). › Filius ergo Dei sic ordinavit, ut nulla admonitione, nullo exemplo aliarum virginum invitaretur ad conceptus vel partus appetitum, antequam ab angelo 15 audiret divinum oraculum. Introducitur ergo Filius Dei

Ms. Villar. umbratiliter.

D

sobrinas in hunc modum: Adjuro vos, filiæ Jerusalem, id est virgines Judææ, hoc circa vos stabilivi, ut nullo vestro exemplo, nulla vestra admonitione, vos quæ in boe rectam habetis fidem, rectam operationem, possitis a sopore contemplativæ vitæ ad vigilias activæ vitæ excitare Mariam virginem, nisi quando voluerit ex divina inspiratione et concipere et parere. Per capreas autem intelligitur fides; quia, sicut capreæ acutum habent visum, sic fides habet primum intuitum intelligendi Deum. Per cervum qui est majus et robustius animal, figuratur perfecta operatio. Vel sic: Adjaro vos, inhibeo vos per capreas cervosque camporum,, id est si vultis imitari patriarchas et prophetas, qui hoc prædixerunt et præintellexeruut, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit. Virgo intelligens hane Dei ordinationem congaudens dilecto suo, ait:

Vox dilecti mei.

Quasi diceret: Hæc ordinatio facta est a dilecto meo, id est a Dei Filio, ut etine præeligeret et specialiter diligeret, ut conciperem sine concupiscentia, parerem sine pœna. Et hoc est quod sequitur: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.

Montes patriarchæ, colles prophetæ, in quibus salit Christus; quia ipsi annuntiaverunt adventum ejus, passionem, descensum ad inferos, resurre» ctionem, ascensum in coelum. Omnia hæc quasi quidam saltus fuerunt, qui tamen transiliit omnes. Quia veniens in mundum plus fécit et docuit quam omnes retro patriarchæ et prophetæ. Unde David: Velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII), a Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervo

ruin.

' Similis capreo
dicitur secundum divinitatem. As-
scrunt uamque hi quibus peritia medicinæ est, in-
esse huic animali inter viscera humorem quemdam,
qui caliginem depellit oculorum, et obtusiones quo-
que visus exacuit. Merito ergo capreæ comparatur;
quia non solum ipse videt Patrem, sed videri ab his
facit quorum visus ipse creavit. Hinnulo cervorum
comparatur, quia secundum carnem, filius est anti-
quorum patrui, qui cervorum nomine designantur.
Et vere similis est hinnulo cervorum, quia ipse as.
sumpsit carnem humanam; unde sequitur:

En ipse stat post parietem nostrum, aspiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

Paries noster dicitur caro nostra, quæ inter nos et Deum est posita, quæ impedit ne Deum possimus perspicaciter comprehendere: sed quasi umbraliter "et per speculum et in ænigmate (I Cor. x). Quandio enim positi sumus in ergastulo carnis, impadit caro nostra ne intuitus nostræ mentis possit dirigi ad comprehendendum solem divinitatis.Juxta hunc parieten stat Filius Dei non in pariete, quia etsi ascumpsit car◄ VARIE LECTIONES.

B

cordibus apostolorum.

Vox turturis audita est.

Per turturem quæ, ut dictum est, inconsolabiliter dolet amisso pari, figuratur Maria Magdalene, quæ maxime doluit viduata viro spirituali, id est Christo; cujus vox in terra nostra, id est Judæ audita fuit, quando resurrectionem annuntiavit :

Ficus protulit grossos suos, vineæ florentes odorem dederunt.

Synagoga, quæ ficus dicitur, apostolos protulit per fidem; quia de ea generati, dulcissimus cibus doctrinæ effecti sunt, et suo exemplo aliarum nationum gentes ad florem credulitatis provocant. Vinea florentes odorem dederunt, id est fideles in primitiva Ecclesia post resurrectionem, florentes in virtutibus, dederunt odorem bonæ opi ionis. Et ideo:

nis veritatem, non tamen carnis concupiscibilitatem; A mitatum a me amputata est, et omnis infidelitas a etsi naluram, non tamen culpam. Unde legitur esse facius non in carnem peccatricem, sed in carnis peccatricis similitudinem (Rom. vin). Unde David de Christo loquens tanquam de ligno, ait: Et erit tanquam lignum quod plantatum est, non in decursibus, sed ‹ secus decursus aquarum (Psal. 1). Quia, cum per aquas significatur humana natura, non in fluxu bumanæ naturæ incarnatus est Christus tanquam ad cuipam; sed secundum decursum humanæ naturæ, quia et defectum pœnæ assumpsit et veritatem naturæ, quia habuit saccum et non saccí vitium. Et eleganter dicitur stare non jacere 16 quia nos miseri non juxta parietem stamus, sed in ipso pariete, et ipso obruimur ; quia in carne manentes et pœna et culpa obruimur. Chrisius vero existens in carne, vere in ea stetit, quia nulla illecebrarum carnis eum a rectitudine movit. Ipse autem post passionem respexit per fenestras et cancellos. Fenestræ ampliores sunt, cancelli strietiores. Per fenestras ergo intelligitur manifesta doctrina, quæ minoribus a Christo proposita est. Per cancellos altior et obscurior doctrina, quæ majoribus est oblata. Unde Christus apostolis ait : • Vobis datum est nosse mysteria regni Dei (Matth. anr). Sic ergo Christus per Incarnationem stetit post parietem nostrum, prospiciens per fenestras el cancellos, id est majora et minora revelaus discipulis et maxime gloriosa Virgini. Consequenter pro genere humano passionem sustinuit; cui passioni maxime compassa Maria Virgo. Consequenter per resurrectionem consolatus est matrem. Unde mater Virgo in hunc modum introducitur loquens de filio :

En dilectus meus loquitur mihi.

Et nota quoniam mater Christi super omnia filum suum diligebat, eum emphatice dilectum suum vocat, dicens: Dilectus meus loquitur mihi, post resurrectionem in hunc modum mihi solatium præ

stans.

Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

amica mea per fidem, columba mea per simplicįtatem, formosa mea per virtutum decorem! surge a dolore, et veni ad me habitura consolationem.

Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Hiems transiit, id est gelicidium infidelium “ rceessit; imber abiit et recessit, id est, inundatio tentationis recessit a mentibus apostolorum.

Flores apparuerunt in terra nostra.

Surge, amica mea, soror mea, et veni, columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,

O amica mea per fidem, sponsa meu per dilectionem Dei, et columba men per dilectionem Christi ". Hoc enim genus avium gregatim volare solet, quod significat supernam dilectionem. Surge ad gaudia a dolore, 17 et veni ad me jam glorificatum. Tu dico gaudens et exsultans in foraminibus petræ, id esi jam læta de vulneribus Christi, quibus petra Christi perforata est. Quasi diceret: Tu quæ prius dolebas de amaritudine passionis, jam gauc dens vides ex ea processisse generis humani redemplionem et meam glorificationem. Unde sequitur, in caverna maceriæ, quantum ad lateris perforationem. Caverna enim amplior solet esse foramine, unde per foramina perforationes manuum et pedum Christi figurantur, per cavernam vero ejusdem lateris apertio significatur. Christus autem dicitur petra propter firmitatem; maceria vero, quia ex multis lapidibus, id est fidelibus perficitur quantum ad spirituale corpus, id est Ecclesiam.

[blocks in formation]

Vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

Solet humilium et maxime virginum vox esse benigna et dulcis. Cujus vox majorem dulcedinem habet, et quantum ad exteriorem sonum, et quantum ad interiorem intellectum, quam illius quæ fuit inter omnes humillima et specialius sigillo virginitatis signata? Quasi diceret: Audivi tempore meæ passionis vocem tuæ conquestionis, volo audire in resurrectione vocem tua congratulationis. VARIE LECTIONES.

Id est caro nostra per resurrectionem et immoralitatem refloruit.

Tempus putationis advenit,

d est amputationis, quia omnis superfuitas infir

• Infidelitatis, legit utramque me. lus.

* Proximi habetur in utroque ms. pro Christi. 49 Mg. Villar. Chris

Nec tantum gaudeo auditu, sed etiam visu, quia et A facies tua decora. Credimus sanctam et gloriosamı Virginem et exteriori facie fuisse pulchram, sed maxime specie virtutum fuisse decoratam. Et quia multæ hæreses contra Christum et contra ejus matrem emerserunt, que per ipsam Virginem interemplæ sunt, additur :

Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas.

Per vulpes, quæ sunt fraudulenta animalia et in speluncis terræ habitantia, intelliguntur hæretici; per vineas, Ecclesiæ intelliguntur. Has itaque vineas hæretici quantumcunque possunt demoliuntur. In hoc enim quod Christo et ejus matri derogant, fidem Ecclesiæ demoliri laborant. Possunt ergo esse verba fidelium ad Christum et ad Virginem: capite nobis, id est destruite ad nostram uti litatem, vulpes, id est hæreticos, parvulas, propter imbecillitatem; quia, licet contra Ecclesiam nitantur, tamen infirmantur. Quæ demoliuntur vincus, id est fidei ecclesiasticæ detrahunt:

Nam vinea nostra fioruit.

Dum adhuc esset tenera, id est nova Ecclesia et quasi in flore posita, maxime contra eam sævierunt tam persecutione manifesta, quam perversa calliditate. Et notandum est quod sive pluraliter vincæ, sive singulariter dicatur vinea: una est Ecclesia. Et quasi Virgo vocem filii audisset, tanquam loqueretur de ipso ad alios, ait:

Dilectus meus mihi, et ego ili.

Dilectus meus mihi loquitur vocans me ad se: et illi sum obediens.

Qui pascitur inter lilia.

Id est qui delectatur in virginitate et humilitate mea. Lilium propter candorem sui significat virginitatem; et quia crescit in vallibus, humilitatem. 18 Donec aspire dies.

B

C

Super montes Bethel.

Similis, inquam, esto in hoc existens super montes Bethel, id est in hoc superans montes alios quod primus resurrexisti ettua auctoritate. Tu enim es primogenitus ex mortuis primitiæ dormientium (Coloss. 1), sive resurgentium. Montes sancti dicuntur propter virtutum eminentiam; et Bethel domus Dei interpretatur; quia sanctos inhabitat Deus per gratiam (I Cor. xv). Unde legitur quod thronus Dei est anima justi. Ideo autem dico revertere, quia affecto reditum tuum per resurrectionem; unde ex nimio affectu te quæsivi :

CAPITULUM III.

In lectulo per nortes quæsivi quem diligit anima mea, quæsivi et non inveni.

>

Hoc est manifestum in Maria Magdalene, qua frequenter, dum adbuc essent tenebræ, ivit ad sepulcrum (Joan. xx), et cum non inveniret corpus Jesu in diversis locis cœpit illum quærere; et ad ultimum invenit, cum Christum apparentem ei hortulanum putavit, dicens: Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (ibid.). Et postmodum cognoscens eum esse Christum, ait: Raboni, sicut evangelica testatur Historia. A simili posset intelligi de gloriosa Virgine, quod frequenter ad sepulcrum fuerit, quod cum magna diligentia eum quæsierit, Christusque ei apparuerit. Sed hoc certum non habemus ex evangelica lectione. Sed quamvis ita non fuerii, forte potest tamen introduci illa loquens ad exprimendum nimium virgineæ mentis affectum. Lectus autem intelligitur sepulcrum, in quo requievit corpus Dominicum, quod dicitur ratione originis esse Virginis; quia corpus est quod in sepulcro quievit, quod Christus de virginea carne assumpsit. Per noctes igitur, id est per multas tribulationes quas de amarissima dilecti filii passione sustulerat, et potissimum mortis Christi triduo quæsivit per desiderium quem diligebat anima sua, De scilicet desolatam nimium matrem de sua nece sin› penitus Paracleto, id est consolatore deserere:. Quasi cum Propheta diceret: Quæsivi qui simul contristaretur et non fuit, et qui consolaretur et non inveni (Psal. LXVII). › Hic igitur primo in leD ctulo quæsivit et non invenit. Lectus est in quo solent fessa diurna fatigatione corpora quiescere : per quem eleganter quies mentis designatur, in qua Deus quærendus est. Sed quia 19 pro istius vitæ statu hujusmodi quies exigua est et angusta, non in lecto, sed in lectulo dilectum quæsivisse perhibetur. Per lectum etiam non absurde domus illa in arce Sion sita, in qua Christus cum discipulis supremam cœnam celebravit, significatur, in quam post ipsius Christi passionem gloriosa Virgo sese recepisse perhibetur, quærens per crebra suspiria et sancla desideria quem diligebat anima sua, ibiVARIE LECTIONES

Id est donec me in cœlum assumpta, mihi dies æternæ beatitudinis illucescat.

El inclinentur umbræ.

Id est tam corporis quam animæ infirmitas in me pereat. Et quia Virgo mater nimio desiderio affectabat filii resurrectionem, ait :

Revertere similis esto, dilcete mi, capreœ hinnuloque cervorum.

O dilecte mi, qui ad nos venisti per carnem, revertere per resurrectionem. Et sic similis esto capreæ quantum ad agilitatem et subtilitatem, quam humana natura Christi assumpsit in resurrectione, hinnuloque cervorum quantum ad humanæ naturæ innovationem. Quasi diceret: Depone vetustatem pœnæ, ct assume novitatem immortalitatis et gloriæ. Et sic per hoc quod dicitur: Similis esto hinwulo cervorum, significatur resurrectio. Unde et Psalmus qui agit de resurrectione, inscribitur pro aurora matutina (Psal. xx1).

*Ms. Villar. : infirmare. 48 Ms. Villar. perversæ doctrinæ calliditate. As Ms. Villar. pro aurora kabet cerva. * Ms. Villar. pro fuerit habet ierit.

que loca illa venerabatur, venerandoque ore cordiз-A sumpta est gloriosa Virgo; sed paululum, quanosculabatur, in quibus dilectum filium vel cum discipulis accubuisse, vel in corumdem pedum lotione prostratum fuisse, aut alicubi resedisse imaginari poterat. Sed quid per hujusmodi pia devotionis obsequia quam dilectum requirebat? Sed minime invenit, quia ex his consolationem non recepit. Ait igitur:

Surgam, el circuibo civitatem per vicos et plateas, quæram quem diligit anima mea.

Nec factum est satis ardenti illi gloriosæ Virginis Desiderio ut in lectulo, domo scilicet, illa dilectum quæreret, in qua Filium mansisse et quam sanctis consecrasse mysteriis cognoverat, sed etiam surgens abiit; ut per vicos et plateas civitatis quæreret, dum etiam loca sancta in quibus passus fuerat B devota veneratione percurrebat. Aiunt enim ipsam Virginem gloriosam post Filii passionem sedula devotione loca passionis sua perlustrasse; ut, donec assumeretur ad requiem, in his qualemcunque reciperet consolationem. Sed quia perfecte illa eam non potuerunt consolari, idcirco recte subjungit : Quæsivi illum, et non inveni.

Est enim pie præsupponendum, quod quemadmodum Virgo gloriosa etiam ante Christi conceptionem crebra angelorum visitatione fruebatur ; ita sibi fuisse concessum post Christi passionem, per quos vtique consolaretur, de quibus dixisse videtur:

Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem.

Per vigiles custodientes civitatem eleganter significantar angeli sancti, qui Ecclesiam et fideles quosque custodiunt.

Vigilant siquidem et solliciti sunt circa electos; ut retrahant cos a malo, et ad bonum excitent, ac unumquemque de salute propria sollicitum reddani. Sicut ait Apostolus: Administratorii sunt spiritus in ministerium missi, propter eos qui hæreditatem capiunt salutis (Hebr. 1). » Et quasi venerint illi ad Virginem consolandam, quæ pro dilecti Filii absentia tristi premebatur dolore et angustia, in quo statu ab eis est inventa. Sed non de aliis sermonem recepit, non aliam quam de præsentia Filii voluit consolationem, ad cos ita inquiens:*

Num quem diligit anima mea, vidistis.?

Quasi diceret : Non vos quæro, sed Filium; noa creaturas, sed Creatorem; non angelos, sed augelorum Dominum. Num eum vidistis? procul dubio sciebat, quod sancti angeli beata Dei visione fruantur, el per amorem ipsius et desideria non ignorent. Unde indebitum arbitrabatur, ut ipsi Deum videant, et se visionis ilius, quem tam magnopere desiderat, expertem rélinquant.

Paululum cum pertransissem eas, inveni quem diligit anima mea.

C

tum ad brevitatem præsentis vitæ, dimissa est in terris; ubi nihilominus desideriorum gressus non in angelica figere voluit visione semper ad cum tendens, in quo solo ejus poterat animus requiescere. Unde factum est ut tandem voti compos fieret et ad optatam dilecti visionem assumeretur. Et hoc est quod dicitur : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea, inde congrue sequitur:

20 Tenui illum, nec dimittam, donec introducam eum in domum mairis meæ, et in cubiculum genitri cis meæ.

Tenui eum per præsentiam, nec dimillam eum, quin cum eo præsentialiter habitem; donec introducam, id est introductum videam illum in domum matris meæ, id est in empireum cœlum, ubi habitat Ecclesia triumphans, quæ est mater Ecclesiæ militantis. Unde quasi exponendo additur; et in cubiculum genitricis mea, id est empireum coelum. Et dicitur cubiculum Ecclesiæ triumphantis, quia ibi est requies nostræ mentis *. Vel per matrem et genitricem intelligitur Ecclesia de gentibus et Judæis de qua descendit Virgo origine carnis. Hujus autem jam domus erat empireum cœlum per spem, in futuro per speciem. Itaque Christus resurrexit, et post resurrectionem in cœlum ascendit. Sed si Mater Virgo resurrexerit et in carne in cœlum ascenderit, vel quando resurrexerit vel ascenderit, incertum est. Ideo monet Christus filias Jerusalem, id est Ecclesias, quod de resurrectione gloriosa Virginis nunquam definiant, vel de ejusdem resurrectionis tempore, quod a patriarchis, prophetis et apostolis distinctum non est. Et hoc est quod sequitur.

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

O filiæ Jerusalem, id est Ecclesiæ, adjuro vos per capreas cervosque camporum, id est in hoc imitantes antiquos modernosque doctores, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam meam, id est non firmiter asseratis tanquam ex auctoritatibus certum Virginem a mortis somno suscitatam vel excitatam; donec Dipsa velit. Quasi dicat: Hoc reservatum est voluntati Virginis, quæ divinæ voluntati est consona, ut sciri velit se esse suscitatam. Unde quando velit hoc revelari vel non revelari, in hujus assumptione ex persona supernorum civium admirans Spiritus sanctus, ait :

Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?

Bene quasi virgula fumi, quia gracilis et delicata, quia divinis extenuata disciplinis, et concremate intus in holocaustum incendio pii amoris et desiderio charitatis. Ut virgula, inquit, fumi ex aromas VARIE LECTIONES. diffinituni.

Non enim statin post ascensionem Christi, as-

* Ms. Villar. legit, matris. PATROL. CCX.

Lo Ms. habet,

2

Aibus; nimirum quia multis erat repleta virtutum A Christus in utero virginali carnem sumendo do bdoribus; manans ex ea fragrabat suavissimus odor etiam spiritibus angelicis. Ascendebat autem de deserto præsentis sæculi virga de radice Jesse olim exorta. Sed morabantur electorum animæ præ gaudio quænam esset quæ etiam meritorum virtutibus, angelorum vinceret dignitatem. Sicut superni cives admirantur Virginem assumptam in cœlis; its fideles in Ecclesia Dei eam collaudant in terris, di

centes :

En lectulum Salonionis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel.

Salomon pacificus interpretatur, et ideo significat Christum qui est verus pacificus, qui reforinavit pacem inter gentilem et judæum, inter hominem et Deum, inter hominem et angelum. Cujus lectulus est Virgo gloriosa, quia in ea recubuit Christus humanitate assumpta. Hunc lectulum ambierunt sexaginta fortes. Per hos fortes intelligitur bonorum operum universalitas ", quæ sunt fortia contra dæmones vel vitia. In sexagenario quippe numero senarius et denarius 21 conti nentur. Sexies enim decem vel decies sex sunt sexaginta. Per senarium opera misericordiæ, quæ in Evangelio leguntur, intelliguntur. Per dewarium vero, decem præcepta legis significantur. Et ideo per sexaginta" perfectissima opera exprimun tur; quæ undique lectulum Salomonis, id est beatani Virginem munierunt sui exercitatione et intentione. Quæ per fortes et electos ex fortissimis Israel figurantur; quia semper virgo Maria meliora et fortiora opera habuit, quæ ad ɛui custodiam deputavit. Tenere autem gladios dicuntur propter defensionem et munitionem quibus Virginem defendunt et muniunt. Propterea dicitur:

Omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscujusque ensis super femur suum propter limores noclurnos.

Uniuscujusque ensis super femur suum, id est super carnalia opera vel contra delectationes erat uniuscujusque boni operis defensio; quia ipsa Virgo ita bonis operibus et cogitationibus cor firmaveral, quod fluxum carnalis voluptatis, quæ per femur intelligitur, omnino exstinguebat. Propter timores nocturnos, id est ad depellendas tentationes, quæ debent timeri, et in nocte præsentis vitæ solent fieri. Et post lectulum Salomonis, qui sic muni

tus-crat:

[ocr errors]

Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Ad litteram ferculum dicitur sedes a sedendo, quia fert sedentem. Unde et thronus judicis potest dici ferculum, Per hoc ferculum quod fecit sibi Salomon, figuratur humana natura veri Salomonis, id est veri pacifici Christi, scilicet. Hanc fabricatus est

Virgine, et effigiendo in corpus humanum animamque creatam infundendo corpori. Hane humanam naturam fecit de lignis Libani, id est de purissimis substantiis anima videlicet et corpore. Anima enim Christi immunis fuit ab omni peccato, ejusque caro. Libanus mons est Phoenicis, cujus arbores el proceritate, et aurabilitate, et pulchritudine præeminent. Unde per ligna Libani intelliguntur partes humanæ naturæ Christi; quia de excellentiori genere sumptæ sunt, et munditia pulchræ et durabilitate perpetuæ. Hæc humana Christi natura eleganter dicitur ferculum; quia, ea mediante, Filius Dei delatus est in mundum, et in sa tanquam iu throno suo residens" judicabit mundum. Et hujus ferE culi

n

Columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum.

Columnæ istæ dona Spiritus sancti significant, quibus quasi quibusdam columnis innixa est animu Christi. De his columnis legitur in libro Sapieutia in hunc modum : ‹ Sapientia ædificavit sibi domum, et excidit in ea columnas septem (Prov. 1x).› Quæ columnæ fuerunt argenteæ, id est prædicatione el operatione Dei splendidæ. Et reclinatorium fecit aureum, id est animam in qua recubuit, plenam gratiarum et omni sapientia præditam. Ascensum purpureum, id est passionem quam ascendendo in cruce sustinuit, et cujus merito in cœlum ascendiC tur, quæ per ascensum significatur. Quæ dicitur purpurea; quia caro Christi per eam fuit purpɛrata, purpura enim sanguinis colorem repræsentat. Omnia ista

22 Media charitate constravit propter filias Je

rusalem.

Id est, constituit charitate in medio posita; quia charitas est quasi mediatrix et forma aliarum virtutum. Ipsa enim quasi in medio virtutum posita, cæteras illuminat et informat et ad omnes æqualiter se habet. Et hoc propter filias Jerusalem. Jerusalem enim dicitur meus animæ Christi, Jerusalem enim visio pacis interpretatur, unde meus illa visio pacis eleganter dicitur, quia, pacem quæ exsuperat omnem sensum (Philipp, 1v) › experiebatur. fluD jus Jerusalem virtutes filiæ sunt, quia a mente procedunt. Est ergo sensus: Charitas in medio posita est ad illuminandum et informandum circumstantes animæ virtutes, quæ procedunt ex mente. Nec solum ferculum dicitur humana Christi natura, verum etiam diadema; quia in humana natura babito in morte triumpho, meruit Christus coronari et ad dexteran: Dei Patris sedere". Est ergo quasi Vox virginis adolescentulis dicens : Egredimini, filiæ Sion, et videte regem Salomonem

VARIÆ LECTIONES.

[ocr errors]

50 Universitas, sic habetur in utroque ms. * Ms. Villar. habet, sexagesimum numerum. Villar. Præfer. 33 Ms. Villar. quæ. "Ms. interponit, humane naturæ. 85 Ms. Villar. pro residens habet apparens. ms. Villar. addi purpurata sanguine.ms. Villar. hic interponit sequentia: in bar coronatione duo sunt demia, el inficmi as mentis, el animæ pœna.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »