Obrazy na stronie
PDF
ePub

catum,omnino remissum est a Deo per cordis con- A pœnam, quin injunctam sibi pœnitentiam peragat, tritionem, ex quo pœnitens habuit voluntatem confitendi, quid postea dimittitur a sacerdote? Video enim quo vinculo eum ligat, scilicet temporali pœna, sed non a quo eum absolvat. Ante pœnitudinem enim cordis, anima rei maculam habet, et fetorem peccati, et æternæ ultionis vinculo ligata existit. Si vero ante confessionem, per contritionem cordis, Deus per seipsum sine ministerio sacerdotis, et debitum omnino relaxat, et animam interius purgat a contagio, et fetore peccati, quid igitur mundat, quid dimittit sacerdos ?

Ad hoc dicimus quod homo, quando peccat, delinquit contra Deum et contra proximum: Contra Deum, quia facit contra ejus præceptum, contra proximum, per pravum exemplum. Cum ergo penitus remittitur ei peccatum quoad reatum, id est quantum ad debitum pœnæ æternæ, remissum est quoad Deum : Sed quia peccavit etiam contra proximum, restat pœna temporalis ei injungenda. Præterea quia nemo certus est utrum revera habeat veram contritionem per quam ei omnia peccata remissa sint; ideo datum est a Deo officium sacerdotibus, ut poenitentibus sacramentum absolutionis impendant, et secundum quod viderint illos dispositos, majorem aut minorem injungant satisfactionem. Itaque sacerdos solvit per culpæ et ponæ relaxationem, et quando per reconciliationem, in Ecclesiam inducit; ligat, quando sententia excommunicationis subditos ferit 35,

[blocks in formation]

si potest. Quia ipsa charitas reddit hominem paratum, ut non solum illam, verum etiam majorem compleat, si ei injungeretur. Talis, si implet illud, pro quo facta est relaxatio ab episcopo, non relaxandæ pœnæ intentione, sed ex charitatis fervore, et decedit ante peractam pœnitentiam, remittetur ei tantum de poena purgatoria, quantum in præsenti sæculo ei relaxavit episcopus 266. Dicimus etiam quod liceat spiritualem pœnam commutari in corporalem, vel pecuniariam, quæ in plerisque longe gravior corporali. Nec isti, qui ex charitate accedit 7, fit commutatio pœnæ quantum ad ipsum, quia non hac intentione facit illud pro quo sit relaxatio, scilicet ut relaxetur ab injuncta poenitentia, B sed solo intuitu charitatis. Nec vult ut relaxetur, sed habeat propositum perficiendi pœnitentiam, si Deus concesserit vitam. Quia igitur proponit eam perficere, nec in ipso remanet quin perficiat, si priusquam perficiat, deccdit, et ipse episcopus hac intentione relaxat, ut in purgatorio ei aliquid de pœna relaxetur: isti, si fuerit morte præventus, tantum de pœna purgatorii relaxabitur, quantum in hoc sæculo de pœna temporali relaxatum esse videbitur.

C

Prædicti etiam hæretici nituntur probare, quod absolutio quæ fit ab episcopis in consecratione Ecclesiarum, vel in aliis officiis, non sit habenda rata. Aiunt enim : Iste tenetur ad satisfactionem trium annorum, unus episcopus in consecratione unius ecclesiæ dimittit ei tertiam partem, secundus relaxat aliam tertiam partem, et tertiùs reliquam relaxat tertiam, quia tautam potestatem relaxandi habent secundus et tertius quantam et primus. Quod si est pro tribus obolis et numinis, relaxabitur pænitentia triennis. Item, indiscreta videtur D esse illa relaxatio, nec æqua satisfactionis recompensatio, si pro uno obolo vel nummo, relaxetur unius anni satisfactio.

Verum ad prædicta dicimus, quod ille cui injungitur satisfactio, charitatem habet vel non. Si charitatem non habet, nihil ei ab episcopo relaxatur : Si vero charitatem habet, aut sit in charitate, hoc dictat ei charitas, ut perficiat pœnitentiam sibi injunctam, nec seipsum palpet, corporalem declinans

[blocks in formation]

Dicunt etiam prædicti bæretici quod orationes vel suffragia eorum qui sunt in mortalibus peccatis 3*, animabus mortuorum non prosunt. Nam quomodo potest aliis prodesse qui sibi non potest prodesse? Item, oratio quæ fit in orantis perniciem, quomodo erit in alterius salutem ? hoc autem probare nituntur auctoritatibus et rationibus. Dicit enim auctoritas: Si is displicet qui ad intercedendum mittitur, irati judicis animus ad deteriora provoca · tur. Item: Qui indevote orat, judicium sibi postulat. Sed qui sibi in oratione postulat judicium, quomodo aliis postulat remedium? Item: Oratio ejus fiat in peccatum (Psal. cv). Quomodo ergo ad salutem aliorum? Item ille qui meretur offensam apud Deum quia orat, quomodo pro alio perorabit? Peccatori enim dixit Deus, quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. xL.) Item et rationibus probare conantur: Sacerdos in mortali peccato existens, dum celebrat divina, aut orat, actio illa mala est, et per hanc sibi meretur pœnam æternam, ergo eadem non meretur alii relaxationem pœnæ : nulla enim actione potest quis mereri bonum et malum. Item, dicit auctoritas quod illius sacerdotis missa audienda non est, de quo indubitanter constat quod

VARIE LECTIONES

In impresso, votum confitendi. 38 Præcedentia omnia in impresso habebantur hinc inde aliter, et valide obscure : sed et in ms. vix sensus aliquis colligi potuit. 6 s hubebat, nam in pecuniarum, quæ tamen plerumque gravior est corporali. 27 In impresso sic, sine sensu, isti cui ex charitate accedit. 38 in impresso, qui in morte sunt.

LIB. II. habeat concubinam. Alia etiam clamat auctoritas, A talis sacerdotis missa non est audienda, đe quo quod ille qui in mortali peccato est nec in ecclesia Indubitanter constat quod habeat concubinam, inorare, nec populum docere debet 29. telligendum est de sacerdote qui convictus vél confessus est in jure, scu in judicio; cujus missa audienda non est, non quod sit mala, sed quod hoc faciendum est in verecundiam et confusionem sacerdotis, ut sic peccatum suum cognoscat et pœni

CAPUT XIII.

Præmissorum solutio, et quod oratio quæ fit ab Ecclesia, a quocunque proferatur, prosit mortuis et vivis.

His facile potest responderi. Verum enim est quod is qui ad intercedendum mittitur, Deo per mortale peccatum displicet, ex eo quod præsumit orare pro alio. Deterior etiam fit sua conditio divina celebran lo; maxime si fuerit in notorio crimine, quia et in eo peccat quod præsumit, et quod aliis occasio scandali sit, sed tamen quia orat in persona Ecclesia, dicens: Oremus, ipsum significatum orationis, seu ipsa orationis significatio" prodest B aliis, non ex virtute orationis orantis, sed ex virtute Ecclesiæ, ad hoc orationem instituentis, ut prosit vivis vel mortuis. Peccat ergo qui in mortali peccato præsumit celebrare; prodest tamen oratio 267 quantum ad vim significationis, non quantum ad actionem orantis.

Sciendum etiam quod duplex est devotio, scilicet naturæ et gratiæ: Devotio naturæ est, quando quis ex naturali pietate orat, et ex quadam humilitate, quamvis sit in peccato. Talis si oret, ex eo quod orat non peccat, quia non indevote orat quantum ad devotionem naturæ; hujus oratio ipsi oranti non obest et illi pro quo orat potest prodesse quantum ad virtutem orationis. Devotio gratiæ est, quando aliquis ex charitate orat. Est ergo scnsus: qui indevote orat, id est sine devotione naturæ vel gratiæ, judicium sibi postulat, id est peccat. Ille autem qui peccato notorio laborat, et aliis præbet scandalum, oratio ejus fit in peccatum illi, et non aliis pro quibus orat; actio, inquam, orantis, et non virtus orationis. Licet igitur apud Deum mereatur offensam actione prava, tamen pro alio virLus orationis peroral. Cum autem dicitur: Peccatori autem dixit Deus, eic. (Psai. xx.) Peccator dicitur ille, qui gloriatur cum male fecerit, quia laborat publico crimine, vel qui convictus vel confessus est in jure Talis, si in publico id est in ecclesia orat, vel prædicat, vel psalmos cantat, peccat, ut dictum est. Item, si talis divina celebret, quantum in se est, peccat; virtus tamen oratíonis alios adjuvat. Si vero hæreticus ab Ecclesia divisus, pro aliis orat, jam non orat in persona Ecclesiæ, nec ipsi nec aliis prodest oratio.

:

C

D

leat.

CAPUT XIV.

Quibus auctoritatibus et rationibus probatur quod orationes ab Ecclesia institute, sive a bono vei malo sacerdote proferantur, prosunt.

Quod autem orationes ab Ecclesia institutæ prosint, si in persona "Ecclesiæ proferantur, seu a malo, seu a bono, rationaliter probatur. Si merita ministrorum non augent vel minuunt vim Sacramentorum, videtur quod nec vim orationis. Sed patet quod vis baptismi vel eucharistiæ vel alterius sacramenti, nou augetur vel minuitur a quocunque detur a simili, nec vires ecclesiasticarum orationum; habent enim in se quamdam vim sacramentalem. Præterea, si merita ministrorum augerent vel minuerent vim orationum, unitas Ecclesiæ non staret, imo schisma fieret; quia quidam sequerentur sacerdotem quem crederent meliorem, et fuge. rent alium quem putarent deteriorem; rursus, alii illum, alii alium sequerentur.

..

Paulus etiam contra illos qui gloriabantur de baptistis, dicit unum esse baptismum, et unum qui baptizat (I Cor, 1). A simili, nemo debet gloriari de orationibus hujus vel illius: tanta enim est vis orationis prolatæ ab isto quam ab alio, quantum ad ipsius orationis significationem **, licet nou quantum ad devotionem orantis ; devotio enim 268 orantis poterit esse efficacior quanto major, sed oratio, quantum in se est, non erit fructuosior : Verbis enim inesse virtutem clamant Scripturæ tam divinæ quam humanæ. Nonne vis est in his verbis: Baptizate in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Hoc est corpus meum: Hic est calix Novi Testamenti, quare in ecclesiasticis orationibus manet vis, si proferantur in persona Ecclesiæ *, non quantum ad proferentem, sed quantum ad instituentem?

CAPUT XV. Opinio illorum qui dicunt quod omne mendacium est peccatum mortale.

Est et alius prædictorum error, quod asserant quod omne mendacium est peccatum mortale. Quod sic probare conantur: Ait enim auctoritas: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v). Et alibi : Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1). Item : Sit sermo vester, est, est, non, non; quod autem amplius est, a malo est (Matth. v; Jac. v). Aë si dicat VARIE LECTIONES.

Ex præmissis patet quod peccatoris obstinati actio qua oral, mala est, nec ei nec aliis prodest, sed ipsa significatio orationis, quia ab Ecclesia Dei ad hoc est instituta ut prosit, prodest aliis, et ita non est mala, sed bona. Quod autem dicitur, quod

[ocr errors]

19 In impresso sic, nec psalmos dicere debet. * In impresso pro persona, vitiose habetur propria ecclesia. In impresso omnia hic sunt confusa, et sine sensu. * In impresso, præsentia. presso, præsentia. * In impresso, ab orationis significatione. In impresso pro orantis, habetur orationis, sed perperam. * In impresso, non sine crasso errore, pro persona Ecclesiæ, habetus, parochia

ecclesiastica.

auctoritas Simpliciter tantum affirmate quod ve- A Non falsum testimonium, etc. (Matth. xix), dicimus

rum est, falsum negate. Si hoc est præceptum, ergo si quis mendacium asserit, mortaliter peccat. Item, quidquid fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam, ergo mortale peccatum est. Item, cum dicitur in Decalogo: Non falsum testimonium dices (Exod. xx; Matth. xix), ex parte intelligitur totum. Ergo tibi prohibetur mendacium; ergo qui mentitur contra prohibitionem facit. Ergo mortaliter delinquit.

CAPUT XVI.

Prædictorum solutio, et quod non omne mendacium est peccatum mortale,

B

quod tantum prohibetur genus mendacii quod est mortale.

CAPUT XVII.

Utrum in aliquo casu licitum sit mentiri. Quærunt etiam hæretici utrum aliquo casu licitum sit mentiri, vel non. Si licitum est, ergo aliquo casu mentiri non est malum; quod falsum est. Ad hoc dicimus quod aliquid dicitur licitum duobus modis, uno modo dicitur licitum illud, quod potest fieri sine aliquo peccato; juxta quam acceptionem ait Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. vi). Alio modo dicitur aliquid esse licitum, quod quamvis non possit fieri sine peccato veniali, tamen sine mortali aliquando fit, et secundum hoc licitum est mentiri in aliquo casu, et non aliter.

Verum quod aliquis in aliquo casu non solum possit, sed etiam teneatur mentiri, videtur posse probari hoc modo. Ecce aliqui insequuntur aliquem ut eum occidant, ille fugiens abscondit se apud alium, insequentes quærunt ab illo a quo absconditus est, de abscondito, ubi sit. Ille autem vehementer opinatur absconditum esse in peccato mortali, et taliter moriturum si nunc occideretur. Ergo quia proximus ejus est, tenetur eum servare ad vitam corporis et animæ, sed maxine animæ, ergo videtur ad hoc teneri, ut dicat absconditum non esse ibi, et ita tenetur mentiri. Ad hoc dicimus quod non tenetur mentiri, nec falsum dicere, sed polest vertim tacere. Et si forte mentitur ad servandam vitam proximi, venialiter peccat; quia hoc nou facit intentione fallendi aliquem, sed intentione conservandi aliquem ad vitam. Ubicunque ergo jatentio mentientis non tendit ad malum, veniale est mendacium; sed ubi intentio tendit ad malum, non ad bonum, vel potius ad malum quam ad bonum, mendacium mortale est. Nullo ergo modo mentiri bonum est; sed asserere quod omne mendacium sit peccatum mortale, stultum est.

Ad hoc dicendum est, quod quoddam mendacium est peccatum mortale, quoddam veniale, quod penes se habet causam excusationis ", ut quando prodest alicui, et nulli obest. Quam mendaciorum differentiam manifeste insinuat Augustinus (in Psul. v), dicens: Tria sunt mendacioruni genera; nam sunt mendacia pro salute vel commodo alicujus, non malitia, sed benignitate dicta, ut obstetrices in Exodo fecisse leguntur, quæ dixerunt Pharaoni falsum pro filiis Israel servandis (Exod. 1). Est et aliud mendacii genus, quod fit joco, quod non fallit, sed sola placendi vel delectandi voluntate profertur, et ille cui dicitur, scit, quod causa joci dicatur. Hæc duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Tertium genus est, quod ex malignitate et duplicitate procedit, cunctis cavendum valde. Ad illam ergo speciem mendacio- C rum, quæ peccatum mortale est, refertur illud quod dicitur: Os quod mentitur occidit animam (Sap. 1). Et illud: Perdes onnes qui loquuntur men. dacium (Psal. v). Quod autem dicitur: Sit sermo vester, est, est, non, non (Malth. v; Jac. v), non est præceptum sed consilium, et specialiter dicitur contra juramentum. Monet enim sacra Scriptura, ne juremus sine causæ cognitione superflua enim juramenta perniciosa sunt. Unde sequitur, quod amplius est, scilicet juramentum, a malo est, non quidem a malo jurantis, seu juramenti, sed a malo 269 jurare cogentis **. Quod autem dicitur, quidquid fit contra conscientiam, id intelligitur de mortali peccato, quia si conscientia dictat alicui, aliquod opus esse peccatum mortale, et tamen facit D jurandum, quod auctoritatibus multis et rationibus *, seipsum ædificat ad gehennam, et æterna morte dignum reddit. Mendacium vero quod est veniale, etsi hoc modo fiat contra conscientiam, scilicet quod conscientia dictet tale opus esse peccatum, tamen quia veniale est ex causa non ædificat ad gehennam, nec sic mentienti dictat conscientia, quod tale mendacium sit mortale. Si enim dictaret conscientia quod tale mendacium esset mortale, et faceret, peccaret mortaliter. Cum autem dicitur:

49

CAPUT XVIII.

Opinio illorum qui dicunt quod nullo modo est jurandum.

Asserunt etiam prædicti hæretici nullo modo esse

probare videntur. Dicit enim Christus: Sit autem scrmo vester, est, est, non, non, etc. (Math. v). Alibi etiam 270 dicit in Evangelio: Nolite jurare omnino, neque per cœlum, quoniam sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque per capillum capitis vestri, quia non potestis unum facere album, vel nigrum (Math. v).

Ad hoc dicimus quod jurare, in se neque bonum neque malum est, sed indifferens; aliquando ta

VARIE LECTIONES.

In impresso tie 81 Omnia hie

In impresso, errore intolerabili, pro excusationis, habetur excommunicationis. rum perperam, loquuntur. In impresso pro jurare habetur jure. In impresso, dicat. an impresso confusa, hoc modo: tamen facere ipsum ad gehennam, et dignum est æterna

morte.

394 In illa etiam auctoritate quæ est in Epistola canonica, Ante omnia, etc., non prohibetur juratio, sed pronitas et præcipitatio ad jurandum. CAPUT XIX.

Quod in quibusdam casibus liceat jurare. Prædictis auctoritatibus Evangelii ", manifestum est licitum esse jurare, ex causæ cognitione; quod et aliter probari potest. Dicit enim Apostolus 271 in Epistola ad Hebræos: Omnis controversia finis est juramentum (liebr. 1v),

79

Ile igitur qui suspectus est de aliquo crimine, cum ejus simplici verbo non sit credendum quomodo cogetur ad purgationem, nisi per sacramentum, cum aliæ purgationes ab Ecclesia sint prohi bitæ, ut, judicium aquæ frigidæ, et ferri candenB tis, aut ignis? hoc enim modo se purgare, est Deum tentare. Dominus etiam Abrahæ per semetipsum juravit 80 quod eum benediceret et multiplicaret. Unde Apostolus ad Hebræos: Abrahæ namque promittens Deus, quoniam non habuit majorem per quem juraret (Hebr. vi). Et infra: Volens Deus abundantius pollicitationis hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum (ibid.) "1. Super hunc locum dicit auctoritas: Condescendit consue→ tudini hominum, ut certos facerct. Item in Psalmo: Juravit Dominus, et non pænitebit eum (Psal. cır). Et alibi: Quibus juravi in ira mea (Psal. xciv). Legitur et in Apocalypsi quod angelus juravit per viventem in sæcula (Apoc. x). Apostolus etiam in Epistola ad Romanos, jurat in hunc modum : Testic mihi est Deus (Rom. 1). Quid autem aliud est Deum in testem inducere, quam per cum jurare? Quomodo etiam faciet quis fidelitatem Domino suo, nisi per juramentum ?

men malum est, aliquando non. Sponte enim et A
sine necessitate jurare, vel falsum jurare, grande
peccatum est; ex necessitate autem jurare, scilicet
ad asserendam innocentiam, vel ad fœdera pacis
confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus
quod eis utile est " malum non est, est enim ne-
cessarium. Unde Augustinus, De sermone Dom. in
monte: Juramentum faciendum est in necessa-
riis, cum homines pigri sunt credere quod eis utile
est; licet enim juratio non sit bona, non est tamen
mala quando necessaria est. Item Augustinus
sup. Epist. ad Gal. Non est contra Dei præ-
ceptum juratio, sed ita intelligitur Dominus pro-
hibuisse a juramento, ut quantum in ipso est, quis
non jurat; quod multi faciunt, in ore habentes ju-
rationem, tanquam aliquid magnum et suave : ›
Apostolus enim novit præceptum Domini et juravit
tamen (Rom. 1) 7. Prohibemur ergo jurare, cupi-
ditate vel delectatione jurandi ". Item Augustinus
in eodem Serm. : Quod ergo ait Christus in Evan-
gelio: Ego dico vobis, nolite jurare omnino, in-
telligitur præcepisse ne quisquam tanquam bonum
appetat juramentum, et assiduitate jurandi, labatur
in perjurium. Quod vero additur: Sit autem sermo
vester, est, est; non, non, bomum est, et appeten-
dum; quod autem amplius est, id est si jurare cogeris,
scias de necessitate venire infirmitatis eorum qui -
bus aliquid suades, quæ infirmitas utique malum
est, unde nos quotidie liberari precamur, dicentes :
Libera nos a maio (Matth, vi). Itaque, non dixit,
quod amplius est, nalum est; tu enim non facis
malum, quia benc uteris juratione; sed a malo illius
est, qui aliter non credit, id est ab infirmitate, quæ
aliqua pœna est 75, aliquando etiam pœna et culpa.
Ibi ergo Dominus prohibuit malum, suasit bonum,
indulsit necessarium. Quod autem Dominus in
Evangelio præcipit: Nolite jurare omnino, neque
per cœlum, neque per terram, neque per creaturam
aliquam. Hoc ideo factum est, ne Judæi qui
quasi parvuli sensu erant, jurantes per angelos
et elementa, creaturas divino venerarentur honore,
hoc enim melius erat Deo exhibere quam creaturis.
Infirmis ergo prohibuit ", sanctis vero qui in crea-
turis Creatorem venerabantur, non prohibuit. Unde
Joseph per salutem Pharaonis juravit, Dei judicium D
in co veneratus quo positus erat quasi Salvator
Ægypti; infirmis vero Christus ita per creaturas
jurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis in-
esse crederetur, pro quo eis reverentia deberetur,
vel ne per eas homines falsum jurantes, se non te-
neri juramento putarent "

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT XX.

Opinio illorum qui dicunt quod nullo modo homo est occidendus.

Asserunt etiam prædicti hæretici, et hostes Ecclesiæ, in nullo casu et nulla occasione, nulia causæ ratione, hominem esse occidendum. Dicunt enim Deum prohibuisse homicidium, dicens in lege: Non occides (Exod. xx; Matth. v). Etiam in Evangelio: Omnis qui acceperit gladium gladio peribit (Matth. xxvi). Item Augustinus ad Marcellinum comitem, pro quibusdam sceleratis : Imple, Christiane judex, pii Patris officium, sic succendendum iniquitati memineris, ut non peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. › Et infra : Pœna illorum quamvis de tantis sceleribus confessorum, rogo te ut præter suppliVARIE LECTIONES.

"In impresso sic : Ad persuadendum aliquid quod alicui est utile. " In impresso mate pro juravit habetur jurare prohibens. "In impresso, ergo jurare intellexit. 78 In ms. pro aliqua, habetur aliquando. "In impresso, sequentia omnia confusa sunt et hinc inde quædam omissa, locis relictis vacuis, et punctis respersis. Sequentia etiam omnia desunt in impresso. "In impresso pro Evangelii, habetur Augustini. " In imp., aliis modis. • In impresso, huic sententiæ præponuntur sequenlia, auctor etiam universorum in multis locis sacræ Scripturæ legitur jurasse. De his et sequentibus nihil in impresso. *1 In impr. additur, vel sacramentum. 83 Hoc verbum in impr. prætermissum est. * In peccatorum.

PATROL. CCX.

13

cium mortis sit, propter conscientiam nostram, et ▲ ciat, qui minister " est legis, Domino contradicitur

propter catholicam mansuetudinem commendan-
dam. Quod etsi quibusdam de nostris atrocitate
commotis, videtur indignum, et quasi dissolutio-
nis et negligentiæ simile **, transactis tanien mo-
tibus animorum, qui pro factis recentioribus lur-
bulentius solent excitari, egregie luculenta bo-
nitas apparebit Idem: Ex occasione terribilium
jadicum et legum, ne æterni.judicii pœnas luant,
corrigi eos cupimus, non necari Item, Grego-
rius: Reos sanguinis defendat Ecclesia, ne effu-
sionis sanguinis particeps fiat. Item Dominus ait:
Nolo mortem peccatoris, etc., (Ezech, xvm). De Ju-
dæis etiam in Evangelio prohibetur ne occidantur,
quia capsarii 87 nostri sunt, et cedunt in argumen-
tum fidei nostræ. Unde in Psalmo legitur: Ne B
occidas eos, nequando obliviscantur populi mei (Psal.
LVIII). Augustinus etiam, ubi legitur, quod Absa-
lon intravit ad concubinas patris (II Reg. xvi),
dicit, quod per concubinas intelliguntur hæretici,
qui occidendi non sunt, sed in carcerem detru-
dendi, et frequenter admonendi, ut ad Christianæ
fidei redeant veritatem. Ovis etiam errabunda oc-
cidi non debet, sed ad caulas reduci. Similiter hæ-
retici qui characterem habent Christianum,
gendi sunt verbis et verberibus, ut ad Ecclesiæ
redeant unitatem.

272 CAPUT XXI.

CO

C

qui ait: Mikivindictam, etego retribuam (Deut. xxxn; Rom. xu; Hebr. x1). Item, si quis objiciat et dicat: Nonne licet injurias hostium repellere? Ad hoc dicunt, quod licet vim vi repellere, sed cùm moderamine inculpatæ tutelæ, › defendendo scilicet se, sed non alium occidendo, sive ut inimicos nostros capiamus, vel fugemus, non vero occidamus. Si enim occiderimus, contra hoc præceptum Domini navigavimus : Diligite inimicos vestros, et bene facile his qui vos oderant (Matth. v).

CAPUT XXII.

Ad prædicta responsio, et quod homicidarum et sacrilegorum punitio non est effusio sanguinis, sed legum ministerium.

His objectionibus sic respondemus : Quando judex, dictante justitia", præcipit aliquem occidi, ipse non occidit', sed lex. Judex enim minister est legis, ime Dei, in exsequendis judiciis. Quod autem dicitur in Evangelio, qui gladium acceperit, etc. (Matth. xxvi). Sic intelligendum est: Qui judiciaria potestate abusus fuerit; vel injuste, sua auctoritate, sibi usurpaverit; vel qui ex odio vel superbia gladium acceperit, gladio peribit, hoc est condemnabitur. Quod autem Augustinus pro sceleratis intercessit, de misericordia fuit, non de rigore justitiæ. De justitia enim poterat eos comes temporali morte punire; ad judicem autem ecclesiastioum non pertinet sanguinis effusio. Quod autem Gregorius ait: Reus sanguinis, etc., sic intelligendum est quod ad judicem ecclesiasticum non pertinet sanguinis effusio, sed ad judicem sæcula.. rem, qui gladium que puniat corpus portat; judex vero ecclesiastiens, potius animam quam corpus suo gladio punit. Et sicut judex terrenus non debet usurpare officium ecclesiastici, ita nec ecclesiasticus terreni. Ecclesiam ergo defendere sanguinis reos, nihil aliud est quam eos non debere corporali pœna punire, sed potius pro eis apud terrenum judicem intercedere. Cum autem Dominus 273 ail: Nolo mortem peccatoris (Ezech. xvm), non intekigitur de morte corporis, sed de morte animæ: non vult enim animæ mortem, sed potius ut convertatur, et vivat spiritualiter. De Judæis autem dicimus, quod non sunt occidendi. Si" tamen laborent illis criminibus, pro quibus lex dictat hominem occidendum, judex potest eos occidere, ut in boc deserviat legi. Similiter, hæretici propter hæresim non sunt occidendi, sed propter characterem Christianum quem habent, ad caulam Ecclesiæ reducendi sunt. Si tamen illis peccatis laborant quibus mors temporalis debetur, a judice sæculari puniri possunt, si tamen eos puniat intuitu justitiæ, non ex ira, vei animi rancore. De fure dicimus quod ordinarie, propter furtum non debeat occidi, sed cogi ad furti VARIE LECTIONES.

Idem rationibus probare conantur. Multiplici ratione idem sic probare conantur; si hæc fuit legis Mosaicæ severitas, ut fur cogeretur restituere furtum, in duplum vel in quadruplum (Exod. xx), quid est quod tempore Evangelii quod prædicat misericordiam, fur pro furto morte pleclitur? Nonne misericordia Evangelii debet præjudicare austeritati legis? Apud legem magna judicabatur austeritas esse in legis talione quando dens pro dente, oculus pro oculo solvebatur (Exod. xX1; Matth. v), in tempore vero Evangelii multo major videtur esse severitas, cum pro abscissione unius pedis, morte damnetur alius (Matth. xvi). Quæ est hæc misericordia, quæ homicidium approbat, leges exasperat? præterea, qui hominem occidit legi obviat naturali, quæ dicit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Matth. vit; Luc. vi). Nemo ergo debet velle alium occidi, vel occidere, cum id nolit fieri de se. Item: Aliquis videt alium esse in mortali peccato* nec pœnitere, et ita dietat ei conscientia, quod si inodo moreretur, damnaretur. Si ergo eum occidit, occidit eum in anima et corpore, et ita reus est damnationis illius. Et tamen, cum proximus ejus sit, tenetur eum diligere sicut se ipsum, et sic ad vitam æternam, et consequenter, ejus temporali saluti providere, ut provideat æternæ. Si vero dicatur, quod judex hoc fa

In impr., silere.

D

[ocr errors]

68

In impr., tribuentibus. In impr., fratres. Augmentum. "In impresso iterum hic quædam est confusio, dum ita legitur. Videt alium esse juniorem in mortem peccatoris. In impr., magister." In impresso, pro dictante justitia, habetur sententia." In impresso, male kabetur sed.

« PoprzedniaDalej »