Obrazy na stronie
PDF
ePub

rectus fuit, sed quia non eo modo quo debuit sororem dilexit, ideo affectus iste sincerus non fuit.

petulantiam excludit. Hæc circumcidit oculum, ne A rem suam dilexit (11 Reg. xIII); affectus amoris concupiscat alienum, ne videat ad concupiscendam mulierem. Cujus enim erga feminarum formas la. scivus et curiosus oberrat aspectus, iste et mente est impudicus.

Secunda penna est auditus castimonia. Castæ sunt aures quæ vocem non recipiunt obtrectantis, maledici et blasphemi verba non audiunt, falsis criminationibus, mendacio, irritationi, impudicis cantilenis, et theatralibus non opitulantur, et clause sunt, ne judicium sanguinis audiant, nil obscenum recipiunt, sed ab omni cœno corruptionis

aversæ sunt.

Tertia penna est olfactus modestia. Si quis odorem capit bonum, el operibus misericordiæ odorem suavitatis requirit, hujus modesta est odoratio. B Qui vero primis unguentis delibutus incedit, hujus odoratus non virtutis, sed fetoris spirat odorem ; hujus enim suavitatis odor, immanissimi vitii fetor

est.

Quarta penna est gustus temperantia. Hæc gulæ et ebrietatis subruit immoderantiam. Væ illis, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt (Philip. m). Unde Gregorius :

Dum venter a satictate non restringitur, per concupiscentiam carnis simul omnes virtutes obruuntur. Unde legitur (IV Reg. xxv), quia princeps cocorum destruxit muros Jerusalein: muros Jerusalem princeps cocorum destruxit, quia virtutes 179 animæ, dum ventri indulgetur, periclitantur. De crapula et ebrietate Dominus ait: Videte ne forte graventur corda vestra in crapula el ebrietate, et superveniat in vos dies repentina (Luc. xx1). Ebrietas est parens litium, furoris mater, et petulantiæ deformis est magistra. Hanc qui habet, se non ha❤ bet; hanc qui habet, homo non est; hanc qui ha→ bet, peccatum non facit, sed ipse peccatum est. Ebrietas est dæmon blandus, venenum dulce, rabies voluntaria, illecebrosa honestatis et pudoris injuria. Hanc nullus noverit Christianus.

Secunda penna est mentis in Domino delectatio. Scriptum est: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. xxxvi). Hanc pennam creat et format virtus contemplationis. De hac, Dominus dicit: Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea (Luc. x).

Tertia penna est, munda et ordinata cogitatio. Nihil immundum mens concipiat, sed et mundam conceptionem loco et tempori accommodet discretio.

Quarta penna est voluntatis sanctitudo. Angeli pacem de cœlo detulerunt hominibus bonæ voluntatis. Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa, XLVI). Pax multa diligentibus legem tuam, et non est iilis scandalum (Psal. x1). O quam desiderabile est nomen pacis! Quam firmat religionis Christianæ stabile fundamentum bene autem cum diceretur : Gloria in excelsis Deo, adjunctum est; Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc, 11). Quia cum illis angeli societatem habere festinant, quorum mentibus puritatem bonæ voluntatis inesse considerant. Illos secum post absolutionem carnis, ad contemplationem veræ pacis subvehere lætantur, quos in carne commorantes, omnia quæ agunt aut loquuntur, de radice bonæ voluntatis proferre con spiciunt. Tales namque, etsi infirmitas forte aliC quando vel ignorantia a perficienda bona operatione quam cupiunt, retardat, tamen ante summi arbi tri oculos, integritas quam corde tenent bonæ voluntatis, eos excusat.

Quinta penna est tactus sanctimonia. Peccati sordes ne contrectet manus Christiani, nihil immundum tangat caro ejus, si tetigerit, immunda crit. Si singula membra in officiis mandatorum Dei deserviant, munda dicenda sunt, si vero ultra præ- D scriptas sive divinitus datas leges luxuriant, immunda dicenda sunt, vel reputanda; et hæc pudenda sunt. Et hoc puto esse, quod Apostolus dicit: Sicut enim exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem ; ita nunc exhibele membra vestra servire justitiæ in sanctificationem (Rom. v1). Sit ergo oculus pudicus, auris casta, odor modestus, gustus sobrius et tactus sanctus.

[blocks in formation]

Quinta penna est simplex et pura intentio. De hac Dominus dicit: Si oculus tuus fuerit simplex,, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. vi). Per oculum, intentionem, per corpus significat actionem; locus enim iste Evangelii sic intelligendus est, ut noverimus omnia opera nostra tunc esse munda, et placere in conspectu Dei, si fiant simplici corde, id est intentione superna, sive oculo charitatis; quia plenitudo legis dilectio charitas (Rom. XIII), Oculum igitur debemus hic accipere, ipsam intentionem, qua facimus quidquid facimus, quæ si simplex et pura fuerit, et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quæ secundum eam operamur, necesse est ut bona sint. Quæ opera omnia, totum corpus appellavit; quomodo et Apostolus vocat membra, quædam opera quæ improbat, et mortificanda præcipit : Mortificate ergo membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam (Col. 1), et cætera talia mala, Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat considerandum est; fructus 180 enim operis totus consistit in simplicitate intentionis. Quidquid igitur gerendum esse cogitatio nostra suggerit, omni scrupulo retractantes, atque in nostri pectoris trutina collocantes, æqua et justissima

libratione perpendamus, an plenum sit honestate A communi, an Dei timore sit grave, an integrum sensu, an humana ostentatione, aut aliqua voluntatis præsumptione sit leve, an meriti ejus pondus inanis cenodoxia non imminuerit, vel arriserit gloria? et sic ad examen publicum trutinantes, id est ad prophetarum et apostolorum actus et testimonia conferentes, vel tanquam integra et perfecta, compensatione digna teneamus; vel tanquam imperfecta et damnosa, nec illorum ponderi consonantia, omni cautione atque diligentia refutemus.

Ala quinta.

Quinta ala est dilectio proximi. Hujus penna prima est, nulli nocere verbo vel opere. De hac scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias (Matth. vu). Hanc pennam format virtus in- B nocentiæ. Innocens est, qui etiam cum possit, nulli vult nocere. Quis ascendet, inquit, in monten Domini? Innocens manibus, elc. (Psal. xx111.) Quis innocena manibus? Qui non fecit proximo suo malum. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus (Ibid.) Quis est iste malignus, nisi diabolus? Qui nulli vult nocere, tempore excluso, motum primum jam sentit amoris.

Secunda penna est, omnibus prodesse, verbo et opere. Frater fratrem adjuvans, civitas munita et fortis (Prov. xvi). Hanc pennam suscitat, et provehit in culmen perfectionis, virtus misericordiæ. Beati, inquit, misericordes (Matth. v). Qui omnibus studet prodesse, vivum calorem veri spirat amoris.

Tertia penna est, rerum propter amicum consumplarum detrimenta non tantum non deflere, sed veræ liberalitatis fortitudine, non sentire; de beneficiorum in usus fratrum collatorum magnitudine semper gaudere in corde. Qui sentit, compulator est, non largitor; qui non gaudet, dolet. De hac penna scriptum est: Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem avari decipret eum (Prov. xii).

C

In hoc intellige amicum amoris. Quarta penna est, animam pro fratre ponere. Quid est, animam pro fratre ponere? Pro tempora}{ etiam proximi salute, propriam voluntatem deserere, et in articulo necessitatis, pro æterna salute fratris, mortis discrimina libenter subire. De hac scriptum est: Majorem hac dilectionem nemo kabel, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. xv). Major non ebulliet fervor amoris.

Quinta penna est, in his perseverare. Hanc perficit virtus perseverantia. Finis, non pugna coronat. Qui perseverat, cessare nescit.

Ala sexta.

Ala sexta est dilectio Dei. Hæc, ut aliæ, quinque pennas habet.

Primam harum habet, qui aliud quam Deum non concupiscit. Hoc est mobile hujus amoris.

Secundam pennam habet, qui propter Deum sua distribuit, qui partem retinet, partem vero tribuit. Hoc est calidum hujus amoris.

Tertiam pennam habet, qui propter Deum nikif sibi reservat, sed omnia relinquit. Hoc est acutum hujus amoris.

Quartam pennam habet, qui propter Deum se ipsum abnegat. Se ipsum abnegat, qui suam deserit, ut Domini solam faciat voluntatem. Hoc est fervidum hujus amoris.

Quintam pennam habet, qui in his perseverat. Quia, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x). Hoc est incessabile hujus amoris.

Hæ sunt alæ de quibus Psalmista ait : Sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me aflixerunt (Psal. xvi). Item: In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas (Psal. LV). Hæ sunt pennæ de quibus idem Psalmista ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ! (Psal, Liv). Velabo, inquit, terrena descrens, cœlestia appetens, et requiescam vera libertate, æterna fruens beatitudine. Amen.

MAGISTRI ALANI

AB INSULIS

LIBER POENITENTIALIS

SIVE

METHODUS DIGNE ADMINISTRANDI ET SUSCIPIENDI SACRAMENTUM

POENITENTIÆ.

AD LECTOREM PRÆFATIO.

181 Joannes Trithemius, Lib. De Scriptoribus, Antonius Possevinus in Apparatu sacro, alique plures, opera recensentes Magistri Alani de Insulis, inter ca referunt Libros quatuor de Pœnitentia, ad Bituricenses

quorum initium sit: Dei gratia Bituricensi, etc. Hujus vero libri non meminerunt. At, prius quidem opus per celebriores quasque totius Belgii bibliothecas, insuper et aliquot externarum provinciarum, studiose quæsitum, reperire nequivi; hoc autem præsens (auctoris etiam nomine insignitum) pluribus in locis offendi: nam in primis, bibliothecam eximii domini Georgii Colvenerii, in alma universitate Duacensi S. Theolog. (nuper) primarii professoris, idem illum continere, testatur ejusdem bibliothecæ catalogus, quem uper mihi transmissum, brevi impressum exhibebit tertia pars bibliothecæ Ms. Belgicæ, Antonii Sanderi, Iprensis canonici (20).

Aliud exemplar reperi in domestica nostra Dunensi bibliotheca ms. perantiquum, in pergameno exaratum. Tertium ex bibliotheca Sancti Gisleni, ordinis Sancti Benedicti in Hannonia mihi (de licentia Abbatis sui) perhumaniter submisit reverendus dominus Simon Guillemot, ejusdem cœnobii bibliothecarius, plane vetustissimum, et nihilominus, cum Dunensi nostro per omnia conveniens, exceptis paucis hine inde verbis quæ in marginibus adnotavi.

182 Porro, utrum Alanus hoc opusculum a se primo conscriptam, postea auxerit, vel aliud ab hoc omnino diversum composuerit, quod Bituricensi archiepiscopo dedicaverit, me latet. Interim, operæ pretium duxi, pro confessariorum et pœnitentium instructione, opusculum hoc publici juris facere ascriptis In margine locis sententiarum sacræ Scripturæ, quæ in eodem citantur; quippe, quod bonam et succinclam continet methodum, digne administrandi et suscipiendi pœnitentiae sacramentum; ideoque doctissimorum virorum judicio luce dignum. Circa quod tamen præmonitum volui lectorem, Magistrum Alanum dum agit de circumstantiis peccatorum in confessione explicandis, illam sequi sententiam, quæ asserit, confitendas esse circumstantias aggravantes intra eamdem speciem, etiam subinde non valde notabiliter aggravantes; cujus contrariam licet jam fere communiter moderna sequatur praxis, Alani tamen sententiam plurimi olim docuerunt auctores antiqui, et etiamnum defendunt recentiores non pauci, viri doctrina clarissimi, quos magno satis numero citat Diana, parte prima, tract. sexto, res. prima. Quinimo doctissimus Franciscus Sylvius, in Comment. ad quæst. 9. Supplementi divi Thomæ, articulo secundo quæst. 1. materiam hanc pertractans bene demonstrat, utiliter etiam subinde in confessione exprimi non solum circumstantias aggravantes, verum etiam minuentes. Lege illum, et nou miraberis si in Alano nostro similia reperias. F. Carolus de VISCH.

P. Dunensis.

ANAGRAMMA.
ALANUS : Lavans.

Qui docet effusis lacrymis peccata LAVAREA
Hic merito nomen jure LAVANTIS habet.

INCIPIT LIBER POENITENTIALIS.

nex . >

183 A, a, a, Domine Deus, quoniam puer ego sum, A de quibus dicitur: Maledictus elementarius seet nescio loqui (Jer. 1). Si Jeremias ab utero sanctificalus, a Domino propheta electus, a criminali macula alienus, divina inspiratione edoctus, timens officium prædicationis assumere, et verba Dei resonare, se confessus est puerum, se confessus est blæsun; quomodo nostri temporis homines ab ulero immundi, a Domino reprobati, criminalibus nodis impliciti, a divina visitatione deserti, audent sacerdotii culmen ascendere, arcana cœlestia balbutire, cum non tantum sint infantes sapientia, et pueri sapiendo, sed senes desipiendo? cum non sint Lantum blæsi ad prædicandum, sed muti ad loquen✓dum?'. Si Jeremias qui eloquens erat, ad prædicandum Deum, se mutum confitetur, quomodo sacerdos mutus, ad loquendum de Deo se eloquentem B fatetur *?

Et alibi: Maledictus puer centum annorum (isa. LXV). Senes quidem, morum desipientia, pueri lascivia; senes animi imbecillitate, pueri animi instabilitate; senes divini caloris defectu, pueri adulterini caloris effecta. Si tales ad ordines paupertas impellit, Ecclesiæ necessitas astringit, superiorum auctoritas cogit, clament A, quia impellit paupertas; clament, A, quia Ecclesiæ necessitas astringit; clament, A, quia superiorum auctoritas cogit. Ante sustineant paupertatis insultum, quam periculose aggrediantur sacerdotii onus. Si tamen necessitas ingruit, si rationabiliter superioris auctoritas injungit, se ad ordines dignos præparent, et dignis moribus se decenter adornent, ut sic sacerdotii onus suscipiant, ut honorem honori impendant; seque reputantes indignos, clament cum JeVARIE LECTIONES.

Sacerdotes nostri temporis senes sunt et pueri,

'Professus. Aliud exemplar hic interserit sequentia: Si Jeremias puer malitia, onus prædicationis abhorruit, quomodo sacerdos puer scientia, sacerdotii honorem invadit? Confitetur. Seneca, lib. ▾ epis. Textus Scripturæ habet: morietur loco maledictus.

NOTE.

• Exornent.

(20, Joannes Bunderias in indicibus librorum Mss. Belgii, etc., testatur se hunc fibellum reperisse in multis bibliothecis, in diversis exemplaribus, intitulatum, Correctorem et Medicum.

remia: A, a, a, Domine Deus, quia sumus pueri, A spicimus Deum, a vitiis impediuntur; dum eleemoet nescimus loqui; quia ad sapiendum infantes, blæsi ad loquendum, claudi ad operandum.

synam exstirpat avaritia, jejunium crapula, vigiliam somnolentia, orationem acedia. In secundo muro, scilicet ignorantiæ, quatuor sunt fenestræ, dum per creaturas Deus agnoscitur: per ea enim quæ facia sunt, invisibilia Dei comprehenduntur (Rom. 1). Dum ratio ad Deum intelligendum” movetur; dum homo inspiratur divina inspiratione, dum divina Scriplura disquiritur: dum sic quadruplici investigatione homines Deum inquirunt, quasi per quatuor fenestras eum aspiciunt. Sed hæ fenestræ frequenter obturantur, dum in creaturis Creator non legitur, dum homo a divina illustratione' deseritur, dum ratio sensualitati ancillatur, dum sacra Scriptura contemnitur. Tertius vero murus scilicet, B negligentiæ, quadruplici fenestratur foramine; dum Deum diligimus supra nos, proximum juxta nus, corpus infra nos, animam intra nos. Sed has fencstras obturamus, dum Deum postponimus, nosque ipsos negligimus, proximos contemnimus, dum corpora nostra nimis delicate nutrimus. Prædictos vero muros plenarie destruunt, qui jam in æterna tabernacula recepti, æternaliter vivunt, qui nec impotentia curvantur, nec ignorantia turbantur 10, nec charitatis negligentia laxantur.

Sacerdotum quidam sunt blæsi, alii taciturni, alii muti.—Et vere, quidam sacerdotum nostrorum sunt blæsi, quidam taciturni, quidam muti. Blæsi sunt, qui male verba formant; hi sunt, sacerdotes qui divina prædicant, sed vim prædicationis suæ in terrenoruin emolumentum inclinant. Taciturni sunt, qui raro loquuntur; hi sunt, sacerdotes .quibus rarius arcana cœlestia prædicantur; quos aut negligentia retrahit, aut amor avertit, aut timor repellit. Hos negligentia facit torpentes, amor desipientes, timor pusillanimes. Muti vero sunt, qui aut prædicare nesciunt, aut scire contemnunt. De quibus dicitur: Væ vobis, canes muti non valentes latrare (Isa. ” LVI). Non valentes, quia nescitis; non volentes, quia contemnitis. Omnes isti clament: A, a, a, quia infirmi ad operandum, quia fragiles ad sciendum, quia tepidi ad diligendum. Istæ enim tres miseriæ sacerdotibus congruunt; hæ tres imbecillitates sacerdotes istos invadunt; scilicet impotentia in bene operando, ignorantia in sciendo, negligentia in Deum diligendo.

Muri inter Deum et sacerdotes, sunt, impotentia, ignorantia, negligentia.-Impotentiæ murus perfoditur quatuor modis. Idem de muro ignorantiæ. Murus quoque negligentiæ quatuor modis perforatur.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

Muros hos quidam transcendunt.- Ili vero hos muros cœlesti scala transcendunt, qui quamvis in carne positi, tamen septiformi gratia præditi, ad divinam contemplationem evadunt, ubi potentia in

ritas in devotione. Hi muri sacerdotes nostros impediunt, iter concludunt, visum impediunt, intentionem offendunt.

Sacerdotes comparantur pueris. — Clament igitur sacerdotes nostri; A, a, a, Domine Deus, nescimus loqui, quia pueri sumus, et nescimus solidioribus cibis uti. Hæ enim tres imbecillitates humanæ, imminent pueritia, pueri namque gradi nequeunt, loquendo balbutiunt, solido cibo uti non possunt In hoc ergo sacerdotes nostri sunt pueri, quia in gradiendo, id est in bene operando aut retrogradi fiunt, dum ad posteriora, id est ad terrena respiciunt, vel ad scandalum criminalium peccatorum offendunt, vel in abyssum obstinationis ruunt. Loqui vero nesciunt, quia aut fatua eructant, aut terrena plusquam cœlestia commendant, aut vera lacent ". aut plenarie silent.

Isti tres muri sunt inter sacerdotes et Deum positi, C interna operatione, scientia in contemplatione, chane Deum videre possint per cognitionem; ne ad Deum possint gradi per bonam operationem: et ne ad Deum pervenire queant per charitatem. His tribus muris quidam inclusi clauduntur, a quibus iidem muri perforantur; quidam plenarie muros destruunt; quidam cœlesti scala transcendunt. His muris impediuntur, qui ad bene operandum, tardantur impotentia; ad Deum cognoscendum, impediuntur ignorantia; ad Deum diligendum, offenduntur negligentia; 184 hi, ligatis manibus et pedibus, projicientur in tenebras exteriores, ubi erit fletus, et stridor dentium (Matth. xx11). Quidam muros perforant, quia conantur infirmitatem infirmare, ignorantiæ tenebras expellere, negligentia torporem excutere. Isti quadruplici machina murum impoten- D tiæ perfodiunt, et in eo quatuor fenestras constituunt, dum per eleemosynarum largitionem, per jejuniorum austeritatem, per vigiliarum continuationem, per orationis devotionem, quasi per quatuor fenestras sic Deum respiciunt, ut eos respiciat, sic ad Deum orant, ut eos Deus exaudiat; sic ad eum veniunt, ut ipse adveniat. De his fenestris legitur In Cantico amoris: Ecce, sponsus stat post parietem, aspiciens per fenestras, respiciens per cancellos (Cant. 11). Istæ tamen fenestræ aliquando ab allophilis ob. turantur, id est prædicte operationes per quas re

Corpus Dominicum cibus est quibusdam salubris, aliis insalubris. — Solidiori vero cibo uti non possunt, quia ad deglutiendum vel masticandum infirmi sunt. Cibus solidus et grandium, est corpus Dominicum, quod parvulos sensibus enecat, provectos vivificat, graviter ægrotantibus est ad ruinam, sanis ad sanitatis tutelam. Cibus tamen iste, ægrotantibus est medicina, si sumatur cum debitæ considerationis cautela, ut ægrotus culpa, ducatur " pœnitentia VARIE LECTIONES.

Exemplar Dunense habet: Ad divina intelligenda. * Illustratur. "Dissimulant. 19 Angatur.

Visitatione. 10 Tenebranlur.

ut cœlesti medico promittat obedientiam, morbi A rat; ægro vero pejora promittit, nisi injuncta euvitare causa. Idem cibus, sanis est refectio, id est justis provectio. In hoc ergo sacerdotes nostri pueris sunt comparabiles, quia sicut pueri cibo solido non valent uti, quia manus habent invalidas ad tenendum, os ad manducandum, stomachum ad recipiendum; sic, sacerdotes manus habent invalidas ad tractandum cœlestes escas, quia manus 185 quas injuste porrigunt ad pecuniam, consequenter extendunt ad eucharistiam; manus quibus illicita palpant, divina mysteria pertractant.

13

stodiat; consequenter, contraria contrariis curat. Sic sacerdos quasi spiritualis medicus, dum ad eum accedit peccator spiritualis ægrotus, primo debet peccatorem verbis allicere, blandimentis mulcere, ut facilius detegat morbum, detegat pecca. tum ut melius post peccati detectionem, cum prius præposuerit blandimenti verba, concludat satisfactionis verba: monens ne erubescentia ductus, suos diffiteatur reatus; ne coram homine fateri crimina vereatur, quia non homini sed Deo confitens loquitur. Nec apud judicem poli confessus pro condemnato tenebitur, sed pro absoluto habebitur hoc ostendens auctoritate multiplici, quod reatus deletur confessione peccati. Ait enim AuctoB ritas: Confitemini alterutrun peccata vestra (Jac. v). Et alibi Dixi confitebor, etc., et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. xxx1). Item Christus decem leprosis sanatis præcepit ut se ostenderent sacerdotibus (Luc. xvn). Per quod significatur, quod ille qui laborat lepra spirituali debet se ostendere sacerdoti per confessionem delicti. Præterea, docens, quod peccatum illud quod in præsenti detegitur, in die judicii tegetur ; quod vero in præsenti velatur, in futuro revelabitur. Consequenter, ut reus minus vereatur confiteri peccata, si sacerdos videt eum duci erubescentia, inquirat ab eo, in generali utrum hac vel illa laboraverit culpa? ut reus inquisitus, confiteatur quod primum dicere verebatur, verbi gratia : Quærit utrum illicito coitu laboraverit, vel furto, vel rapina ?et sie de aliis. In peccatis carnis non debent inquiri nimis miSi vero confessus fuerit, se coitu illicito laborasse, quærat de specie, utrum fuerit fornicatus, vel adulteratus, vel incestu laboraverit, vel in peccato contra naturam exorbitaverit? Sed non debet ad minutias descendere, quia descendentem ad individua peccatorum, jubet Christus 186 quiescere, ne peccati incogniti inquisitio, det peccandi occasionem, quia quinimis emungit, elicit sanguinem (Pro. xxxix). Et cum jam in omnem terram exierit sonus prædicatorum, hujusmodi minutias investigare, dicimus otiosum; cum hujusmodi inquisitio soleat esse erroris occasio; quia,

Os etiam habent invalidum et immundum ad capiendum cœlestem cibum. Indignum enim est, ut os cœlesti pane saginetur, quod multorum ciborum crapula suffocatur. Indignum certe est, ut in os illud introcat veritas, per quod eructatur falsitas. Stomachus etiam mentis terrenorum appetitu refectus, cœlestes respuit apparatus, et mens amplectens terrenorum cibum, cœleste respuit viaticum. Malo ergo sacerdoti ingruit prædicta vox lamentationis, A, a, a, etc.; bono vero sacerdoti congaudet illa vox exsultationis. Euge serve bone, el fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, sapientiam dispensando, supra multa le constituam (Matth, xxv), Deum diligendo. In die vero judicii, imminebit malis sacerdotibus vox illa timenda et tremenda. Væ, væ, væ, quia pueri fuimus, et loqui nescivimus. Et vere nescierunt loqui in prædicando, prædicationem retorquentes in terrena. Nescierunt loqui in orando, orantes indebita; nescierunt loqui & subditis consulendo, loquentes incongrua ". Quos enim debent mondare a vitiis, male consulendo, magis deturpant; quos debent ad superna erigere, magis in terrena incurvant : quos debent sanare, profundius vulnerant.

Sacerdotes sunt spirituales medici.--Peccator spiritualis ægrotus est. Quomodo ad confessionem inducendus.. Sacerdos etenim debet vicem gerere spiritualis medici, subditus debet vicem gerere spiritualis ægroti; sicut enim materialis physicus accedens ad ægrotum, primo verbis mulcet ægrum, compatiens ægroto, se conformat infirmo, verbis blanditur, salutem pollicetur, ut ææger confitenter morbi detegat quantitatem, doloris aeredinem; percepta vero morbi quantitate, doloris acredine, consequenter inquirit tempus, quando morbus inceperit, locum ubi morbus eum arripuerit; ætatem cujus ætatis sit. Disquirit quoque causam morbi, et originem, morbi diuturnitatem, minuendi consuetudinem , personæ statum, pulsus impetum, corporis gestum, faciei habitum. Bene cognitis morbi circumstantiis, accidentibus infirmitatis, medicus secundum quantitatem morbi, diætam magis aut minus attenuat, quosdam cibos vetat, alios impe

15

D

muta.

-

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. Unde et de lege veteri dicitur: Lex subintravit ut abundaret delictum (Rom. v). Cui per legis traditionem quædam esse peccato innotuerunt, et tunc magis homines in ea exarserunt. Cesset ergo nimis subtilis inquisitio. Exempli causa: Si quis confiteatur se aliquam cognovisse, non quæram utrum eam cognoverit ante vel retro vel hujusmodi. Similiter de aliis inquirendum est.

(21) Bene cognito morbo, detecto peccato, inves. VARIE LECTIONES.

19 Fastidit. 14 Indebita. "Vivendi consuetudine.

NOTÆ.

(21) De hac, et sequentibus pluribus circumstantiis, vide que supra ad finem præfationis adnotavimus.

« PoprzedniaDalej »