Obrazy na stronie
PDF
ePub

vixit aut mortuus est Alanus quam maxime varia- A multiplicem doctrinam nuncupatus DOCTOR UNIVERverint, alias duas præterea opiniones referre bic non pigebit, ad omnimodam præsentis rei discursionem. Tertia igitur fuit sententia Joannis Trithemii, qui in libro De scriptoribus ecclesiasticis ait eum Alanum floruisse sub Alberto imperatore, anno 1300. Secuti sunt Trithemium plurimi, Conradus Gesne. rus in Bibliotheca Universali, Lilius Giraldus Dialogo v, de poetis, ubi de Anticlaudiano his verbis:

SALIS, ex theologo Parisiensi monachus Claravallensis, anno 1139 constitutus est a sancto Bernardo primus abbas Ripatorii, in diœcesi Trecensi. Exinde ob pietatem atque eruditionem, anuo 1151, creatus est episcopus Antissiodorensis, sed veteris solitudinis desiderio tactus, anno 1167, permittente Alexandro Romano pontifice, ad Claramvallem rediit, ut Robertus chronographus Antissiodorensis narrat, et ibidem sub annum 1182 obiit; sepultus in eodem monasterio, juxta Goffridum episcopum Lingonensem. › Camuzatus in notis marginalibus ad Chronicon Roberti Antissiodorensis dicit hodieque in Ripatorio asservari testamentum Alani scriptum anno 1182. Idem aiunt fratres

[ocr errors]

Est Anticlaudianus contra Claudiani Rufinum liber ab Alano compositus, qui ob multijugam quam in eo admirabantur Germani disciplinarum cognitionem, UNIVERSALIS DOCTOR est cognominatus. Scripsit hic et De planctu naturæ, et eruditionem quidem præ se fert ubique, sed stylum habet inconditum, et inquinate loquitur. Fuit hic Germanus ex B Sammarthani in Gallia christiana, idemque HistoInsulis, præfuitque aliquandiu Lutetiæ, per tempora Adulphi, et mox Alberti imperatorum, anno circiter 1300. Videtur hic auctor nibil unquam legisse de Alano nostro, quem dicit habere stylum inconditum et inquinate loqui, cum certum sit paucos fuisse eo præstantiores, non modo temporibus iis quibus vixit, sed etiam consecutis. Hæc Egassius Bullæus. Antonius Possevinus, Jesuita, ex eodem fonte Trithemiano hauriens veritatem nou ultra scrutatus aut sciscitatus, ait scripsisse Alanum in ay libros Sententiarum M. Petri Lombardi, Oculum sacræ Scripturæ, de doctrina, etc.; et tandem vixisse sub Alberto imperatore, circa annum 1300. › Joannes Gerardus Vossius idem sentit libro De poe- C tis Latinis: Anno, inquit, 1500, sub Alberto Casare fuit Alanus de Insulis, Teutonicus, conscriptor operis contra Claudiani Rufinum, unde Anticlaudianus vocatur. Hic est ille qui vocatur DOCTOR UNIVERSALIS. Idem fere scripsit omnis recentiorum auctorum turba. Verum hanc sententiam unica hac conjectura seu ratione obtundere possum, quod (2) magister Willelmus Brito, qui sub Philippo Augusto floruit et scripsit, Gualteri et Ægidii insignium poetarum meminerit, nullam vero usquam de Alano mentionem faciat, quem certe non præteriisset, si tunc inter poetas celeberrimus et excellentissimus habitus fuisset.

Contra alii Alanum Insulanum sæculo xu floruisse

ria Cisterciensis. Camuzatus quidem hæc habet, ad marginem Chronici.Antissiodorensis : ‹ Ripatorium (Larivour) cœnobium est ordinis Cisterciensis, duabus leucis ab urbe Tricassina distans, in quo hodieque asservatur testamentum Alani scriptum anno 1182. Cujus etiam sepulcrale monumentum adhuc visitur in ccclesia Claravallensis monasterii, ubi perperam in tabula juxta tumulum appensa, est notatum ipsum obiisse anno 1181. Porro, quantum ad scriptores qui volunt Alanum anno 1300 sub Alberto imperatore floruisse, omnes recentes sunt; quorum primus est Trithemius: unde fidem non merentur, quippe qui facile potuerunt falli, contra veterum fidem, qui Alanum hunc floruisse sæculo x statuunt, ut supra diximus. Fatemur autem cum ultimis Alanum, Doctorem Universalem dictum, sæculo x floruisse, imo et esse eumndem cum episcopo Antissiodorensi, qui anno 1167, ut scribit Robertus Antissiodorensis in Chronico, Claramvallem, resignato episcopatu, rediit. Sed negamus mortuum esse anno 1181, ut scribit tabula appensa conficto cjus tumulo apud Claramvallem, volumusque supervixisse usque ad annum 1203, quo veteres scriptores, omni fide majores, Alanum mortuum tradunt. Imo tabella ista appensa jactato Alani tumulo nova est, ut ex compositione illius constat, quam refert Camuzatus in Miscellaneis historicis, ac post ipsum sæculum v Historia Uni

et vixisse contendunt, sed quis ille fuerit, quodque D versitatis Parisiensis in Catalogo illustrium Academivitæ genus amplexus fuerit, non consentiunt. Nonnulli eum fuisse Monachum Claravallensem scribunt, deinde abbatem Ripatorii, Gallice de Larivour, in agro Trecensi, tum Antissiodorensem episcopum, postremo ad Claramvallem rediisse, ibique extremos vitæ dies egisse anno 1182. Cujus sententiæ est Aubertus Miræus in scholiis ad Henricum Gandavensem in libro De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 21: Alatus, inquit, Insulensis, Galloflander ob

(2) Quid Willelmi Britonis testimonium, qui circa annum 1219 obiit, contra sententiam eorum facial qui Alanum anno 1300 floruisse contendunt, non videmus. Cæterum Eberhardus, sæculi tertii decimi seriptor, in Græcismo, sive libro carmine hexametro scripto de figuris deque octo partibus oratio

corum, fol. 719. Ibi autem nec syllaba quidem una
quæ notet Alanum anno 1181 mortuum, sed tantum
legitur: Obiit pridie Idus Octobris. De testamento
Alani, anno 1182 scripto, et apud Ripatorium
asservato, quin illud suppositum instrumentum sit,
nullus dubito. Quid enim juris monacho humili,
qui amplissimum episcopatum ut pauperrimus vi-
veret abjecerat, ad faciendum testamentum? Præ-
terea cur condidit testamentum apud Ripatorium,
nis, recensens poetas illo tempore in scholis prælegi
solitos, Alani nomen affert his verbis:

Septenas quis alat artes describit Alanus
Virtutis species proprictate docet.
Vide Fabricium in Bibliotheca med, et inf, Lat.
tom. II, p. 75. Edir.

ut supra retulimus.

qui pauper vel Cistercii vel Clarævallis monachus A et ego in Flandria cum puerulus aanuc essem, etc., fuit? Denique ex quo quis testamentum condidit, non confestim moritar, potuitque Alanns, pauper monachus factus, anno 1182 infirmitate aliqua, apud Ripatorium pressus, testamentum condidisse, unde postea convalescens, annos vitæ usque ad anoum 1203, quo ab antiquis mortuus dicitur, protraxerit. In his omnibus contradictorium nihil, imo omnia consonant, si senem Alanum statuamus, uti omnes censent.

CAP. V. Insigniores vitæ Alani Insulensis epocho enuntiantur

Natus itaque Alanus, anno circiter sæculi duode cimi xiv, Insulis, urbe primaria Flandriæ Gallicanæ. Ac primum ipsemet Alanus disertis verbis se B in Flandria apud Insulas natum declarat; sic enim ille lib. v Commentariorum in Prophetias Ambrosii Merlini, fol. 198 editionis recentioris Antwerpiensis :

Vidi et ego in Flandria, cum puerulus adhuc essem, apud Insulam unde natus fui, feminam quamdam maleficam, quæ in maleficio suo comprehensa, etc. Tempus illud fuit quo comes Theodoricus ab Insulanis bominibus, Gandensibus quoque atque Brugensibus advocatus erat e terra sua in Flandriam, tanquam legitimus Flandriæ hæres, etc. At Theodoricus ille, cognomento de Alsatia, Theodorici Strenui, Lotharingiæ Mosellanæ ducis, filius, accersitus et electus est comes Flandriæ anno 1128, ut in Annalibus Flandrensibus legitur, quo tempore Alanus adbuc erat puerulus. Vox tamen iiia in rigore accipienda non est pro infante octenni vel decenni, sed per comparationem ad senilem ætatem, in qua Alanus hunc Commentarium scripsit. In provecta enim ætate scribens in Prophetias Ambrosii Merlini, potuit appellare se puerulum tempore illo quo Theodoricus Alsatus ad comitatus Flandriæ regimen appellatus est, dum annos circiter quatuordecim vel sexdecim attingeret, anno 1114 vel circiter natus.

C

Anno circiter isto 1128 factus apud Claramvallem sub disciplina divi Bernardi monachus, qui multos électioris præsertim ingenii et litteraturæ Flandros adolescentes ad se traxit, a quibus eximie adjutus est in fundatione plurimarum abbatiarum sui ordinis. D Huic autom Alano recte tribuuntur Commentaria hæc in Prophetias Merlini Angli, sub cujus etiam nomine impressa fuerunt Francofurti anno1608, typis Joannis Spiessii, in-8°, sub hoc titulo: Prophetia Ambrosii Merlini, etc., una cum septem libris explanationum in eamdem Prophetiam, excellentissimi sui temporis oratoris, polykistoris et theologi, Alani de Insulis, Germani, Doctoris universalis et Academiæ Parisiensis ante annos trecentos rectoris amplissimi, Nam in his Commentariis, Alanus de se ipso loquens, se fuisse alicujus ordinis alumnum fatetur, ex lib. u, fol. 61, ubi dicit : Abbas quidam de ordine, vir litterains, etc, Deinde expresse dicit fol. 198 se oriun dum fuisse Insulis in Flandria, his verbis : Vidi

Anno 1139 vel 1140 Ripatorium in agro vel diœcesi Tricassina ordinis Cisterciensis, ab Hattone episcopo fundatur die 9 Aprilis, temporibus diví Bernardi Clarævallis abbatis, qui illic Alanum in primum abbatem, annos circiter 30 natum, consti tuit. Hæc constant ex tomo IV Galliæ christianæ fratrum Sammarthauorum, fol. 790, verbo, Ripa torium; ex Chronologia Abbatiarum ordinis Cişterciensis, quam ad calcem suæ Bibliothecæ Scriptorum Cirterciensis ordinis adjecit Carolus de Visch, prior Dunensis; atque ex Bibliotheca eadem, verbo, Alanus Antissiodorensis episcopus, fol. 12.

Anno 1151 Alanus ex abbate Ripatorii episcopus Antissiodorensis instituitur, nam ita scribit Rober-. tus, Sancti Mariani Antissiodorensis chronographus, qui eumdem Alanum videre potuit: ‹ Anno 1151 obiit Hugo Antissiodorensis episcopus, vir moribus et scientia clarus, cui successit Alanus Ripatorii primus abbas. Quisquis autem plenius nosse voluerit præclara omnia quæ in episcopatu gessit, legal Galliam Christianam Sammarthanorum fratrum tomo II, pag. 276, verbo Antissiodorenses Episcopi, ubi prolixe satis describuntur.

Anno 1467, uti scribit Robertus chronographus citatus ad dictum annum, ‹ Alanus episcopus dimisit episcopatum suum, cui successit Willie!mus, Antissiodorensis Ecclesiæ thesaurarius et Senonensis archidiaconus, frater autem Hugonis, ejusdem Ecclesiæ archipræsulis. ›

Anno 1180 Alanus, qui apud Claramvallem reversus, cum Petro Clarævallis abbate Romam ad Lateranense concilium 1 proficiscitur, non eo insolenti mode atque absurdissimo quo supra dictum est, ut pensaret de equis abbatis Clarævallis, quemadmodum insulse scribit Matthæus Bonihominis; sed cum esset magni nominis theologus, miræ virtutis monachus, qui quantum in ascetica vita posset, insignem Antissiodori episcopatum ejurando, ut simplex monachus viveret, ostenderat. Hunc igitur clarissimum virum sibi in socium itineris Petrus abbas Claravallensis adjunxit, cujus secietate non modicum apud venerandos hujus concilii Patres ac theologos splendorem ac famam habuit. Illic, ut probabile sat est, a summo Ecclesiæ pontifice Alexandro III scribendi contra Valdenses aliosque temporum istorum hæreticos mandatum habuit. Alanus autem circa idem tempus compendio scripsisse videtur Vitam S. Bernardi Clarævallensis abbatis, post celeberrimos tres aut quatuor scriptores, Guillelmum abbatem S. Theodorici, Arnaldum abbatem Bonævallis, et Gaufridum Claravallis abbatem IV, omnes scriptis plurimis insignes viros. Factum opus istud abbatique Petro Clarævallis dicatum, quem abbatiam hanc ab anno 1179 ad 1186 tenuisse constat. Igitur opusculum istud intra hoc tempus ab Alano compositum.

Ex concilio Lateranensi, ubi contra Waldenses

B

vione erant, et Paterini, et alii bæretici, quos in suis libris Alanus confutat.Omnia igitur cum temporibus Alani et scriptis plane consentire videntur. Nanı hocce sæculo orti Waldenses at Albigenses, habitum contra eus Lateranense n concilium, in quo damnati sunt, ut supra diximus. Contra quos Alanum scripsisse testis est Otho de Sancto Blasio, auctor coælaneus. Ex hoc itaque scripto contra Waldenses, quod post concilium Lateranense scripsit, atque ex Alexandri papo Il mandato, nata videtur in ordine Cisterciensi de Alano fabula quod in hoc concilio hæreticos confuderit. Ex hoc opere contexta ampla illa tunica Cisterciensis vel Clarævallensis abbatis, quæ Alanum conversum contexit, ac subito in eo concilio disputaturum erumpere in publicum facit. Hoc eodem tempore, vel aliquanto post, Alanus suos septem libros Commentariorum in Prophetiam Ambrosii Merlini scripsisse creditur, quos valde senex ex allegatis supra composuisse videtur.

el Albigenses aliosque hæreticos actum fuit, rever- A ris, anno nempe 1300, Waldenses jam sepulti oblı sus, scripsit Summam libris IV contra Waldenses, Albigenses, Judæos et paganos, quam male super Iv libros Sententiarum opus quadripartitum appellat Thomas Waldensis tomo Il Doctrinalis fidei, cap. penultimo. Latuit dudum opus istud in tenebris, sed tandem e bibliotheca Papirii Massonii primum in lucem prodiit Parisiis anno 1612, ac tandem in editione Operum omnium Alani anno 1654. Cum autem esset mutile productam, Carolus Vischius ex fide ms. codicis bibliothecæ Cisterciensis, ultimos duos libros contra Paganos et Mahumetanos edidit, ad calcem suæ Bibliothecæ Scriptorum ordinls Cisterciensis, ultimæ editionis anni 1656, Coloniæ Agrippinæ, apud Joannem Busæum bibliopoJam. In hujus prologo sic Alanus habet : ‹ Amantissimo domino suo Willelmo, Dei gratia Montispessulaui principi, quem non solum generosi generis titulus insignit, verum etiam generosior mentis generositas præinsiguit, magister Alanus in omnibus et per omnia suus, opus suum. Cum inter universos mundi principes te videam specialiter indufum armis fidei christianæ, nec naviculam Petri inter tot tumultuantes hujus sæculi procellas deserere, hoc de fide catholica scriptum tuæ discretioni devoveo consummatum. Guillelmus autem ille Montispessulani dominus, cognominatus Sibylla a matre sua Sibylla, adversatus est comiti Tolosano, et anno 1158 cum Anglis Tolosam obsedit. Alexandrum III anno 1162 excepit, et anno 1174 Mathil- c dem, Emmanuelis Constantinopolitani imperatoris filiam, duxit uxorem. Assertor fuit catholicæ fidei contra Albigenses hæreticos, ut legitur in Historia Auxitana, mortuus anno 1202, eodem quo Alanus mortuus dicitur. Illi ergo Guillelmo Alanus opus suum contra Waldenses dedicavit, de quibus loquitur libro n his verbis: « Quomodo litteras noverunt Waldenses, qui non didicerunt? Videmus enim sanctiores eis non prædicare, qui etiam intellectum habent sacræ Scripturæ, ut multos Cistercienses, qui missi non sunt. › Et alibi meminit concilii Lateranensis 1 in quo illi damnati sunt. Işti, inquit, Waldenses qui sub poena excommunicatio nis et contia præceptum domini papæ, imo contra totam Ecclesiam prædicant, quibus injunctum est D Canonicorum Regularium Sancti Victoris Pari

a domino papa non prædicare, sententiæ excommunicationis subjacent. In concilio enim Lateranensi in eos sententia excommunicationis lata est, unde eis etiam communicandum non est, cum sententia apostolica ab Ecclesia præcisi sint. › Hinc patet Alanum libellos suos contra Waldenses post concilii Lateranensis H celebrationem, anno circiter 1183 vel 1184, ex mandato Romani Pontificis elidisse. Neque vero est quod quis dicat Waldenses diu regnasse, atque ita Alanum licèt hoc secalo xit non vixerit, contra eos tamen scribere pofuisse in prologo enim ait novos hæreticos suo tempore fuisse exortos, Nostris vero temporibus, inquit, novi hæretici. At tempore Albertí imperato

Anno denique 1203, ex auctoritatibus superius allatis, mortuus est apud Cistercium, ætatis suæ juxta supputationem allatam anno 93, vel circiter, posito nempe quod circa annum 1114 natus sit. CAP. VI. Examinantur Opera Alani Insulensis, tam impressa quam manuscripta.

Alani autem Magni Opera, quotquot inveniri potuerunt, edita in folio Antwerpiæ anno 1654 apud Guillelmum Lestenium et Engelbertum Gimni cum, opera et studio domini Caroli de Visch, prioris Beatæ Mariæ de Dunis, ordinis Cisterciensis, in Flandria, sub hoc titulo: Alani Magni de Insulis, sacræ Theologiæ Doctoris cognomento Universalis, ex glorioso scholæ ecclesiastica Parisiensis, moderatore, humilis Cisterciensis conversi, Operu moralia, parænetica et polemica, quæ reperiri potuerunt, Sunt autem :

Commentarius in Cantica canticorum ad laudem beatissimæ Virginis Deiparæ, impressus olim Parisiis, anno 1540.

Summa de arte prædicandi, nunc primum in lucem producta éx duobus mss. bibliothecæ Dunensis, quæ bis et ter ms. exstat in bibliotheca

siensis, bis quoque in bibliotheca Cluniacensi, litteris AA. et HH.; Cantabrigiæ in bibliotheca publica, cod. 128, et Pembrochiana cod. 81.

Undecim Sermones integri de diversis materiis, antea nondum editi.

Dictorum memorabilium seu Sententiarum Magistri Alani liber, ex ms. codice bibliotece do Dunis.

De sex alis Cherubim Tractatus, ex ms. codice Sancti Vedasti Atrebatensis, quem Franciscani sancto Bonaventura perperam attribuunt, cujus inter opuscula impressus est.

Pænitentiale seu Liber pænitentialis, ex mass. Tu lucem productus, pag. 181. Impressus ex ducbas

mss., uno bibliothecæ Dunensis ordinis Cister- A Christi, alius De fluxa et caduca natura hominis. ciensis, altero bibliothecæ S. Gisleni in Hannonia. Habetur idem ms. in tribus codicibus bibliothecæ S. Victoris Parisiensis sub nomine Alani, qui notantur MMM. 18. B. 8, et PP. 14, fol. 144; itemque in bibliotheca Sancti Germani de Pratis, cod. 557, optimæ notæ, sed sub Petri Cantoris nomine, contra impressorum et mss. Victorinorum auctoritatein. Sed aliud Poenitentiale Alani, de quo loquitur Carolus Vischius in Bibliotheca Scriptorum ordinis Cisterciensis, quem ait continere Libros quatuor ad Henricum Bituricensem archiepiscopum, quod exstat ms. in bibliotheca Majoris Monasterii Turonensis in 4, littera A. 2.

Doctrinale minus, seu Liber Parabolarum magistri Alani de Insulis, ex multis editionibus præcedentibus, anno 1492, Daventriæ, anno 1501 Lugduni cum eruditis Commentariis Latinis Matthæi Bonibominis; anno 1516 Lipsiæ, et aliis in locis. Hæc omnia impressa sunt anno 1654 et 1656 ab Carolo Vischio, Dunarum priore, Ordinis Cisterciensis. Nunc omisso Prenitentiali, de quo jam supra egimus, de manuscriptis adhuc nondum impressis agendum

R

restat.

Attribuit Alano Carolus Vischius in sua Bibliotheca Scriptorum ordinis Cisterciencis, fol. 12, super v libros Sententiarum opus quadripartitum, ut illud indigitat Thomas Waldensis tomo 11, cap. penultimo, quod ms. exstare apud Fratres Prædicatores Parisiis ait. Verum male Waldensein, Trithemius intellexit, et hoc opus nihil est aliud quam Summa quadripartita contra Hæreticos,

etc.

Scripsit etiam seu in compendium redegit Vitam sancti Bernardi abbatis (5), quam ex ms. codice bibliothecæ Sancti Victoris Parisiensis edidit dominus Joannes Mabillon in Præludiis ad Opera sancli Bernardi, editionis Parisiensis anni 1667, apud Fredericum Leonardum, via Jacobæa, sub Scuto Veneto. Exstat etiam ms. in bibliotheca S. Vedasti Atrebatensis, ordinis divi Benedicti, et

Opus quadripartitum de fide catholica, contra Valdenses, Albigenses et alios hujus temporis hæreticos, cujus duo priores libri hic anno 1654 impressi, alii duo posteriores ad finem Bibliothecæ Scriptorum ordinis Cisterciensis, fol. 410, secundæ editionis, apud Joannem Busæum, anno 1656, Coloniæ Agrippinæ, editi er ms. bibliothecæ Cistercii. Hoc ipsum opus est quod male Joannes Trithemius appellat in v libros Sententiarum, quia hæc Summa quatuor libris distincta est, sed neutiquam Commentarius in vv libros Magistri Sententiarum est. Idem ms. in codice Regiæ Galliarum bibliothecæ 5513, fol. 352, inscriptum: Summa Alani quadripartita contra hæreticos Waldenses, Judæos et paganos, cujus prologus ad Guilielmum C Vallislucencis, ordinis Cisterciensis. De hac Vita Montispessulani principem incipit: Cum inter universos, etc., ubi codex scriptus dicitur ` per Hervæum Conséel pro domino Bernardo archiepiscopo Tolosano, anuo 1456; et apud Cluniacum Littera Q. 2, et claramvallem, in suis bibliothecis. Idem ms. Oxonii in bibliotheca Mertoniana, cod. 230.

agens Manriquez tomo II Annalium ordinis Cisterciensis, ad annum 1153, asserit eam exstare impressam in antiquissimis exemplaribus Operum divi Bernardi.

Scripsit etiam Summam Quot modis appellatam, sic enim in ms. codice et ab auctore vocitata est, quæ secundum ordinem alphabeticum procedit, hoc ordine deducens Quot modis unaquæque res bonam vel malam in partem in Scripturis sacris accepta fuerit, opus concionatoribus idoneum. Habetur ms. in parvo 4a, in bibliotheca Regalis Montis, ordinis Cisterciensis, dedicata Hermengaldo Dei gratia Sancti Ægidii abbati, cujus hoc

Liber de planctu naturæ, de quo loquuntur Henricus Gandavensis in libro De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 21, qui anno 1293 obiit; Robertus Holcot, S. theologiæ celeberrimus doctor, ordinis Fratrum Prædicatorum, in caput 1 libri Sapientiæ, lectione 148, littera A, qui anno 1349 floruit, leste Bellarmino in libro De scriptoribus ecclesiasticis; D initium: Reverendissimo Patri ac Domino Hermenms. quoque Oxonii in bibliotheca Balliolana, cod. 120.

Anticlaudianus sive De officio viri in omnibus virtutibus perfecti, libri 1x, singulari festivitate, lepore et elegantia conscripti, ex duobus mss. codicibus collegii Lovaniensis, Societatis Jesu, et tertio bibliothecæ sancti Bertini Audoinarensis, ordinis divi Benedicti; ex 4 et 5, apud Balthasarem Moretum, clarissimum Antwerpiæ typographum. Habetur etiam ms. in bibliotheca Galliarum regis, num. 5640, atque Oxonii in bibl. Balliolana, codd. 120 et 122.

Rythmi duo elegantes, unus De Incarnatione

galdo Dei gratia Sancti Ægidii abbati, Alanus dictus Magister, sic in præsenti multiplici insigniri gratia, ut in futuro præmietur in gloria. Cum diversis olim, etc, Item alius prologus, Quoniam juxta apostolicæ auctoritatis præconium, qui virtutis nominum sunt ignari, etc. Incipit per vocem : Anima proprie Spiritus rationalis qui cum corpore venit in constitutionem hominis, etc. Habetur etiam in Regia Galliarum bibliotheca, cod. 5513, illic inscripta : Magistri Alani Tractatus de diversis vocabulorum significationibus secundum ordinem alphabeti. Et in bibliotheca Victorina Parisiensi, littera PP. 12, cujus titulus Incipit liber magistri Alani qui

(3) Est Alani Antissiodorensis episcopi. Vide Patrologiæ tom. CCI. EDIT.

QUOT NODIS intitulatur, de diversis vocabulorum A editum, sed fallitur, nam opus istud ab edito significationibus secundum ordinem alphabeti. Item- aliud est. Habetur anonymum in bibliotheea

que apud Claramvallem, et Vallem Lucensem, abbatias ordinis Cisterciencis, atque apud Sanctum Illidium Claromontanum, ordinis divi Benedicti, in Arvernia. In aliis manuscriptis appellatur Oculus sacræ Scripturæ, sive Oraculum sacræ Scripturæ, Bive Compendium utriusque Testamenti (4), habeturque etiam ms. in bibliotheca Dunensi in Flandria, ordinis Cisterciensis.

De maximis seu axiomatibus theologiæ liber I, qui aliter dicitur Doctrinale allum, et incipit : Omnis scientia suis utitur regulis, etc., quod juxta Carolum Vischium reperitur ms. in bibliotheca Brugensi et Camberonæ, et apud Sanctum Martinum Tornacensem, denique Cantabrigiæ in bibl. Pem- B brochiana, cod. 81 (5).

Idem scripsit librum de naturis quorumdam animalium, ut testatur Henricus Gandavensis in libro De Scriptoribus ecclesiasticis, cap. 21, ac post ipsum Joannes Trithemius, ibidem. Hoc opus anonymum fere semper in bibliothecis, est secundus liber ex quatuor De bestiis qui habentur inter Opera Hugonis Victorini, incipiens a leone, etc., inscribiturque Bestiarium. Nam tractatus seu liber de solis avibus, spectat ad Hugonem de Folieto : lib. 11, De animalibus, ad Alanum Insulensem; lib. in et iv, ad Guillelmum Peraldum, Lugdunensem, ordinis Fratrum Prædicatorum, qui Libros duos de rerum proprietatibus scripsit, quorum primus potissimum desumptus est ex opere De avibus Hugonis Foliotani et De animalibus Alani Insulensis, ・ ul ex lectione constat.

Sancti Victoris Parisiensis fer, littera KK, 17, fol. 106, inscriptum : Pœnitentiale qui Corrector dicitur seu Medicus animarum. Itemque littera GG. 15. fol. 50, et Littera Q. 16 fol. 1. Et in bibliotheca Sancti Germani Parisiensis, codice 795, optimæ notæ, cujus hic titulus: Incipit liber qui Corrector vocatur et Medicus, qui correptiones et animarum medicinas pleniter continel, et docel unumquemque sacerdotem etiam simplicem quomodo vel qualiter unicuique succurrere valeat ordinato vel sine ordine, pauperi, diviti, puero, juveni, seni, decrepito, sano, infirmo, in omni ætate,'in utroque sexṛ. Quo tempore presbyteri plebium, canonica auctoritale, discordantes ad pacem et delinquentes ad pænitentiam compellere debeant. Ita titulus rubricis scriptus, Pœnitentiale autem incipit : Hebdomada priore, ante initium Quadragesimæ, presbyteri plebium convocent ad se populum, etc.

[ocr errors]

Attribuit etiam illi Joannes Trithemius Summam vitiorum et virtutum, lib. I, atque post ipsum Vischius in bibliotheca Scriptorum ordinis Cisterciensis. Exstat manuscripta, inscripta De conflictu viliorum et virtutum in celebri bibliotheca S. Victoris Parisiensis, Littera LL, 14, fol. 166, post ejus Summam de arte prædicandi, fol. 144. Et cum ab his incipiat verbis: Apostolica vox clamal, etc., idem opus videtur cum libro ejusdem nominis qui inter spuria divi Augustini opera C legitur, atque ad Ambrosium Autpertum pertinerė videtur.

Denique Epistolæ sub nomine Alani, Cantabrigiæ in bibliotheca collegii Sancti Benedicti, codice 216, sed an istius Alani Insulensis, an alle

Prophetia Ambrosii Merlini Angli, etc., una cum septem libris Explanationum in eamdem Prophelium, excellentissimi sui temporis oratoris, polyhistorius Angli sint, plurimum dubito: Alanus enim ris et theologi, Alani de Insulis, Doctoris Universalis, et Academiæ Parisiensis ante annos 300 rectoris amplissimi, impressa in-8", Francofurti, anno 1608, typis Joannis Spiessii. Alani autem philosophi dicta de lapide philosophico edita exstant a Justo Balbiano Lugduni Batavorum, anno 1600, typis Raphelengii, una cum secreto Jodoci Greneri; quæ an ad hunc Alanum nostrum spectent, ignoro, cum non legerim.

[blocks in formation]

natione Anglus, Sancti Augustini Cantuariensis ecclesiæ prior, atque postea Teckesburiæ abbas, scripsisse epistolas multas legitur (6). Hæc de scriptis Alani Insulensis: nec, quæso, nobis irascantur Cistercienses aliique Alanistæ, quod tot fabulas in Alani gratiam congestas riserimus ae proscripserimus simul imo vel si ingenio ac judicio graves isti sunt, gratias solvant, quod D tam plene de mss. operibus Alani disseruerimus, ut si cui unquam Cisterciensis ordinis in mentem veniat ea in unum colligere, omnia negotio nullo invenire in locis indicatis possit.

ad annum usque 1195, quod contra sententiam eorum facit qui Alanum sæculo integro juniorem statuunt. EDIT.

(5) Alani Doctrinale altum sive librum de maximis seu axiomatibus theologiæ edidit D. Joannes Aloysius Mingarellius in Anecdotorum Fasciculo, Romæ 1756, 4o, ex codice in bibliotheca S. Salvatoris Bononiensi asservato. EDIT.

(6) Has nuper edidit vir cl. J.-A. Giles, Oxonii 1845, in-8°, cum S. Thoma Cantuariensis et Ilerberti de Roseham epistolis et opusculis. Vide Patrologiæ tom. CXC, col. 1475. Edit.

« PoprzedniaDalej »