Obrazy na stronie
PDF
ePub

et sic terra nostra germinet Salvatorem. Ut sicut beata Virgo Maria Christum concepit materialiter, mens nostra illum concipiat spiritualiter; sicut illa concepit Spiritus saneti obumbratione, mens nostra concipiat interna inspiratione; et sicut illa concepit permanens integra, ita concipiat mens nostra permanens in violata. O felix mens illius animæ, quæ meretur esse mater Christi cum B. Virgine Maria, a longe quodammodo ejus vestigia insequendo; ut nimirum, sicut Virgo Christum concepit per fidem, ita mens concipiat per fidelitatem; sicut illa in carne, ita ista in charitate. Quod nobis præ stare dignetur ipse Jesus Christus, qui vivit, etc. Amen

Dei exinanitionem, per Christi cognitionem, per A fessione, cordis contritione, exteriori satisfactione, ejusdem prædicationem; secunda autem tripliciter, per promissi adimpletionem, per obscurorum expositionem, per figurarum revelationem. Sed tertia. terra, id est virgo Maria, quomodo aperta? Certe, tripliciter clausa et tripliciter aperta clausa sigillo castitatis, circumspectlone mentis, castigatione carnis; tripliciter autem aperta, charitatis dilectione, carnis separatione, quæ facta sola est Spiritus sancti operatione, et quasi fide, quando iis credidit quæ angelus ei prædixit. Sic aperta separatione carnis ut non amiserit sigillum virginitatis; sic aperta dilatatione charitatis, ut non perdiderit circumspectionem mentis; sic aperta fide, ut non amiserit castigationem carnis. Atque sic germinavit Salvatorem. Videndum nunc, quæ sit terra, quis ɛator, quod semen, quod germen.

Terra est virgo Maria, terra inarabilis, terra promissionis, terra nelle manans et lacte: hæc est terra, quæ non ut nostra infirmitas, rastris et ligonibus concupiscentiarum vexata, fructum fecit, non fluctibus luxuriæ perfusa germinavit, sed solo Spiritus sancti rore Filium edidit. Semen vero fuit Virginis caro, opere Spiritus sancti a reliqua carne separata, et in corpus Christi formata. Si tamen semen censeri debeat quod non per luxuriæ pruritum, sed per Spir.us sancti refrigerium est separatum. Germen fuit corpus Christi quod ex prædicta carne processit; et ita germinavit Salvatorem, id est Christum, in quo est triplex salus, sic- C ut etiam in corporalibus triplex est salus, in morbi depulsione, in sanitatis collatione, et in sanitatis conservatione. Prima salus homini est ferrum, primus Christi adventus factus fuit in peccati remissionem, secundus fit in justitiæ collationem, tertius in ejusdem conservationem. Nos, fratres charissimi, habentes adventum Christi per carnem, postulemus adventum per charitatem, dicentes: Rorale, cœli desuper, etc., ut terram mentis nostræ coeli compluant divino rore.

Terra tripliciter solet esse sterilis et infecunda, quando rastris et ligonibus non corrigitur, vél nímia ariditate damnatur, vel nimia inundatione submergitur; sic terra mentis nostræ sterilis fit et infecunda, quando jejuniis, orationibus et vigiliis non corrigimus ariditatem cupiditatis, aut rivulis charitatis non temperamus, vel rivulos concupiscentiæ per continentiam non refrenamus; ut sic cœli dignentur desuper rorare, id est terræ mentis nostræ rorem cœlestis gratiæ infundere: et sic nubes pluant justum, superius nubes suspendendo, id est fletus nostros ad cœlos dirigendo, ut lacrymæ nostræ sint nubes contra ardorem divinæ justitiæ, ut in nos cœli non fulminent per justitiam, sed nos irrigent per misericordiam; ut sic fletibus nostris velut nubibus, compluatur in nobis Christus; et sic terra aperiatur, et Salvator germinetur.

Aperiatur itaque terra mentis nostræ, oris con

B

D

133 SERMO VIII.

IN DIE SANCTO PENTECOSTES.

Dum complerentur dies Pentecostes, etc. (Act. 11. Sicut tres personæ inter se distinctæ sunt, una autem communis essentia, sic tres celebrantur in anno solemnitates ad tres personas pertinentes, ut, Natalis, Pascha et Pentecostes; una autem tribus communis, quæ dicitur solemnitas Trinitatis, quæ scilicet celebratur in octava Pentecostes; quamvis enim solemnitas Natalis dicatur Filii, tamen etiam proprie dici potest Patris, quia in ea solemnitate agitur de æterna Patris generatione. Unde dicitur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. 11).Solemnitas Paschalis proprie est Filii, in qua agitur de Filii resurrectione. Solem. nitas Pentecostes est Spiritus sancti proprie; solennitas autem quæ fit in octavis, totius Trinitatis. Nec vacat a ratione mysterii, quod dum complerentur dies Pentecostes, descendit Spiritus sanctus in discipulos; per hoc enim quod post septem septimanas Spiritus sanctus datus est apostolis significatur quod post revolutionem septem spiritualium septimanarum, menti fidelium plenarie Spiritus sanctus illabitur. Prima septimana est carentia seplem criminalium vitiorum, quæ prima est in omni justificatione; secunda, septem modi remittendi peccatum, per baptismum, per pœnitentiam, per martyrium, per charitatem, per eleemosynam, per rancoris remissionem in proximum, per fratris con

versionem ad fidem. Tertia septimana est, septem petitionum quæ exponuntur in Dominica oratione; quarta, collatio septem donorum quæ explanantur in Isaia, ubi dicitur: Spiritus sapientiæ, etc. (Isa. XI); quinta, collatio septem virtutum, fidei, spei et charitatis, et quatuor cardinalium. Sexta, collatio septem beatitudinum, quæ exprimuntur in Matthæo, ubi dicitur: Beati pauperes, etc. (Matth. v). Septima, septem gradus ascensionis de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII), quæ explanantur in illo Psalmo Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? etc. (Psal. xiv). Post omnium istarum in homine confirmationem, Spiritus sanctus plenario possidet hominem. Nec racat a ratione mysterii

tem dies, continuatur solemnitas, se- A rum invitat, spiritus poli, Spiritus sanctus, per quem

m

quod per sep
ptem enim dies significant septem dona Spiritus
sancti, que ple narie apostolis tunc collata fuerunt.
Et ideo dicitur: Dum complerentur dies Pentecostes,
erant omnes pariter. Unitas localis significat tri-
nam unitatem entis, unitatem fidei, unitatem
spei, unitatem charitatis. He tres faciunt illum
triplicem funiculum, de quo dicitur: Funiculus
triplex difficile rumpitur (Eccie. Iv). Hoc glutinum
quo linita fuit arca Noe, interius et exterius. Hæ
sun tres unitates quæ faciunt in Ecclesia quasi
trinitatem creatam, ut fides sit quasi Pater, a quo
nascitur spes tanquam Filius, et a spe et fide, cha-
ritas, tanquam Spiritus sanctus. Qui ergo peccat in
fidem, peccat in Patrem; qui in spem, peccat in
Filium; qui in charitatem, in Spiritum sanctum. B
Qui peceat in Patrem, remittitur ei, quia multo-
ties, qui peccat per infidelitatem, per ignorantiam
peccat. Qui vero peccat in Filium, remittetur ei, id
est in spem, sed non de facili; qui vero in Spiri-
tum sanctum, id est in charitatem, non remittitur
ei, quia cum majori adhuc difficultate deletur. Cum
ergo omnes essent in eodem loco, factus est repente
de cœlo sonus (Act. 1). Per repentinum sonum qui
auditus est, cum Spiritus sanctus descendit in apo-
stolos, significatum est quod duplex sonus esset
futurus in apostolis; sonus prædicatiouis, unde :
In omnem terram exivit sonus eorum, etc. (Rom. x),
sonus pœnitentiæ et confessionis; unde : Clamavi
in toto corde meo (Psal. cxvin). Et sonus jubilatio-
nis; unde Laudate eum in cymbalis bene sonanti-
bus, etc. (Psal. CL.) Hine apostoli repleti Spiritu
sancto prædicaverunt, alios ad pœnitentiam et con-
fessionem invitarunt, et Dominum laudaverunt,
contradicentes 134 etiam malis. Repente autem
factus est sonus. Per hoc quod repente factus sit so-
nus, significatur repentinus Spiritus sancti illapsus;
quia ita mentem visitat, quod nescitur unde veniat
aut quo vadat, quomodo mentem peccatoris illu-
stret, pœnitentem justificet, justificato gratiam ac-
cumulet. Sonus autem iste de cœlo factus est, non
de terra. Est enim sonus de terra nascens, ex colli-
sione solidorum corporum. Est sonus de aqua na-
scens, ex conflictu undarum. Est sonus descendens
de cœlo ex collisione nubium. Per primura sonum D
intelligitur contradictio hominum ex amore terreno-
rum nascens; per secundum, contradictio ex car-
nalibus voluptatibus oriens; per tertium prædicatio
ex nubibus, id est ex prædicatoribus procedens,
qui nubibus sunt comparabiles, quia compluunt
doctrinis, coruscant miraculis, iutonant minis.
Iste autem sonus factus tanquam advenientis spi-
ritus vehementis (Act. 11). Duplex est spiritus; est
spiritus timoris et spiritus tumoris; spiritus soli et
spiritus poli. Spiritus tumoris est diabolus, qui
superbiæ tumorem spirat; spirites timoris, est
Spiritus sanctus, qui timorem et charitatem inspi-
rat; spiritus soli, diabolus, qui ad amorem terreno-

C

coelestia appetimus et terrena devitamus. Spiritus sanctus aliquando nos prævenit, aliquando advenit, aliquando subvenit; prævenit per gratiæ infusionem, advenit per virtutum multiplicationem, subvenit muniendo contra tribulationem. In præveniendo est medicus, a 'peccato curando; in adveniendo est Dominus, servum ditando; in subve. niendo patronus pugnantem muniendo. Unde et eleganter dicitur: Vehemens, quasi va demens; aufert enim quadruplex væ, id est quadruplicem pœnam; est namque pœna probans, ut in Job; est purgans, ut in Paulo; est commaculans, ut in peccatore delictis irretito; est affligens, ut in inferno. Vel dicitur: Vehemens, quasi extra mentem vehens, quia extra mentem carnalem ad spiritualia vehit hominem. Et replevit totam domum ubi erant sedentes (ibid.). Per hoc quod sonus exterior implevit domum, significabatur, quod Spiritus sanclus intus perflabat mentis templum. Exterius, sonus aurem tangebat; interius, Spiritus sanctus mentem mulcebat. Nec vacat a mysterio, quod sedentes erant apostoli. Alii enim prostrati jacent ; alii sedent, alii stant erecti. Prostrati jacent, qui Lantum terrenis indulgent: sedent, qui quamvis mentem dirigant ad cœlestia, tamen aliquando mentem demittunt ad terrena. Tales erant apostoli quandiu nondum erant Spiritu sancto roboṣati; erecti stant, qui tantum cœlestia contemplantur; quales apostoli facti sunt, postquam Spiritu sancto roborati sunt. Et apparuerunt eis dispertitæ linguæ tanquam ignis (ibid.). Non est credendum, quod linguæ apparuerint super capita apostolorum, sed potius radioli ignis in similitudinem linguarum. Nee irrationabiliter Spiritus sanctus legitur apparuisse in ignearum linguarum specie, cum duas proprietates ignis retineat; mulcebrem, dum per gratiam mentem serenat; combustivam, dum peccata purgat; mulcebrem, dum lucem gratiæ infundit; peremptoriam, dum peccata consumit. Ignis etiam linguæ formam gerehat; lingua est instrumentum loquendi, lingua est instrumentum saporem discernendi, lingua pro cæteris membris loquitur, dum eis compatitur; dum enim læduntur membra, dicit lingua, Tu me ledis. Competenter ergo Spiritus sanctus apparuit in igneis linguis, qui variis linguis loqui dabat apostolis; qui etiam virtutem discernendi inter bouum et malum contulit eis; qui membra ecclesiastica in unum corpus unit, ut unum compatiens alii dicat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (11 Cor. x1.) Conveniamus ergo, fratres charissimi, in triplicem unitatem fidei, spei et charitatis, ut sic mereamur Spiritus sancti adventum recipere, ut dignetur Spiritus sanctus domum mentis nostræ visitare, in qua tria debent esse: thalamus, consistorium et cœnaculum. Cœnaculum Dei, dilectio est, in quo anima Couvivatur; thalamus, divina contemplatio, in quo

anima cum sponso delectatur; consistorium, di- A uæ beatitudinis! cum per tribulationis sustinenscretio, in quo rationis judicio bonum a malo se

paratur.

[blocks in formation]

tiam, veniatur ad æternitatis coronam. Est autem triplex tentatio: tentatio humana, quam carnis infirmitas parit; diabolica, quæ ex diaboli suggestione provenit; divina, quæ ex Dei auctoritate descendit. De prima dicitur : Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. x). De secunda dicitur: Et ne nos inducas in tentationem (Matth. vi). De tertia adjungitur: Tentavit Deus Abraham (Gen. xx11). Prima est humanæ veritatis; secunda diabolicæ perversitatis; tertia divinæ auctoritatis. Prima fit ad refrenandam superbiam; secunda ad perimendam justitiam; tertia, ad probandam patientiam. Prima Paulus est colaphizatus (II Cor. xn); secunda, Vincentius impugnatus; tertia, Job examinatus. Est autem trina tentatio humana; aliquando enim caro tentat per luxuriam, aliquando..... Cætera deerant in exemplari Alnensi.

Sermones sequentes prodeunt ex pervetusto codice ms. monasterii B. Mariæ
de Dunis.

SERMO I.

DE SPIRITU SANCTO.

Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis (Sap. 1). Cum tota Trinitate orbis terrarum repleatur, tamen specialiter Spiritus sanctus replere dicitur, quia ei nomen benignitatis appropriatur, et de benignitate, res in suo esse conservatur; quia cum tota Trinitas creet, ordinet et conservet, Pater tamen specialiter dicitur creare; Filius ordinare vel disponere; Spiritus sanctus in suó esse conservare, et ideo specialiter dicitur orbem terrarum replere. Replet, inquam, Spiritus sanctus universas creaturas sun essentia; replet sufficientia; replet efficientia. Hic est Spiritus Domini, avi in mundi exordio, ferebatur super aquas (Gen. 1). Hic est Spiritus Domini, qui descendit super apostolos tanquam ignis. Ipse eleganter, tanquam ignis vehemens nuncupatur, quasi æternum væ demens (Act. 11). Aufert enim triplex væ, væ culpæ, væ pœnæ, væ gehennæ! Vehit etiara mentem ad cœlestium contemplationem. Unde dicitur vehemens, quasi meutem vehens. Iste Spiritus Domini dicitur, et quia Dominus est, et a Domino Patre egreditur. Iste, inquam, replet orbem terrarum. Replet inanimata in suo esse conservando; replet animata insensibilia, ut herbas, arbores, etc., vegetationem ministrando; replet sensibilia irrationalia 136, virtutem sensibilem largiendo; replet rationalia, dotes varias conferendo. Natura quidem (ut ita loquar) universa facit, sed nulla perficit; procreat, sed non creat, nec replet ad solum Spiritum sanctum pertinet perficere, creare, replere. Replevit Spiritus sanctus orbem terrarum, id est Ecclesiam in cœnaculo, in

D

C monte Sion 'congregatam, ipsius adventum exspectantem. Replevit, inquam, virtutum plepitudine; replevit diverso linguarum genere loquebantur enim variis linguis apostoli. Replevit charitatis igne, complevit in eis inchoata, explevit incepta ; exclusit timorem, auxit charitatem. Ecclesia ele ganter dicitur orbis terrarum, quia et per universum orbem dispersa, et de diversis partibus mundi congregata. Unde dicitur: Et hoc quod continet om. nia; scientiam habet vocis (Sap. 1). Id est Ecclesia, quæ de omni gente continet aliquos, continet universa Spiritus sancti dona. Scientiam habet vocis, id est scit loqui variis linguis. Vel, hoc quod continet omnia, id est Spiritus sanctus, qui continet omnia in suo esse conservando, qui continet omnia gubernando, scientiam habet vocis, id est omnem habet scientiam quæ voce exprimitur. Vel orbis terrarum dicitur homo, qui cum omni creatura aliquam habet similitudinem; esse, cum lapidibus, vivere cum arboribus et herbis, sentire cum brutis; rationari cum spiritibus. Hunc in die Pentecostes replevit Spiritus sanctus, quando ei multiplicem scientiam dedit, quando in omni genere linguarum instruxit, quando in fide roboravit, spe erexit, charitate accendit. Unde sequitur: Et hoc quod continet omnia, id est homo, qui habet convenientiam cum omni creatura (unde alibi omnis creatura dicitur homo, ubi dicitur: Prædicate Evangelium omni creaturæ (Murc. xvi), id est homini). Scientiam habet vocis, ut expositum est, id est scientiam loquendi variis linguis. Hæc repletio specialiter facta est super apostolos in die Pentecostes, in igneis linguis (Act. 1). Forma iguis figuravit ardorem charitatis, splendorem scientiæ.

consumptionem ignorantiæ. Forma linguæ signifi- A Israeliticum populum: lignum amaras aquas mutans in dulces (Exod.xv); de petra eliciens aquam abundantem (Num. xx). Hæc est lignum in quo suspenditur serpens æneus (Num. xx1); phalanga, in qua portatur cœlestis botrus. Vidit, inquam, scalam Jacob a terra in cœlum at tingentem, per quam ascendebant et descendebant angeli, et Dominum innixum scalæ (Gen. xxvi). Et de ipsa scala prædixit prophetice : Quam terribilis est locus iste, vere hic est domus Dei, el porta cœli (ibid.).

cat diversitatem loquelæ. Lingua cæteris membris
compatitur, pro omnibus loquitur, sapores discer-
nit, loqui facit, pro omnibus membris loquitur. Si
cnim pes læditur, dicit lingua, Tu me lædis; si
manus æditur, in eumdem modum clamat; et sic
de aliis membris. Forma enim linguæ quæ supra
apostolos apparuit, in eis compassionem charitatis
figuravit, ut scirent cæteris membris compati, di-
centes: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis
scandalizatur, et ego non uror? (11 Cor. x1.) Figu-
ravit in apostolis virtutem discretionis, qua scirent
discernere inter sapientes ut insipientes, frigidos,
calidos et tepidos. Figuravit in eis scientiam lo-
quendi variis linguis. O homo, labora ut te repleat,
Spiritus Domini; ut qui te fecit creando, reficiat re-
creando; ut qui te (ut ita loquar) fecit per naturæ
subsistentiam, te repleat per gratis efficientiam ;
ut qui vacuus es a bono, repleat cœlesti dono, ut
non sis vas vacuum, sed cœlesti liquore refertum,
ut de te tanquam de civitate Dei dici possit: Flu-
minis impetus lœlificat civitatem Dei (Psal. xLv). Ut
contineat omnia, id est ad vitæ méritum sufficien-
tia, et sic habeas scientiam vocis, non ut loquaris
variis linguis, sed ut pro posse tuo intendas sacre
paginæ, quæ solet exprimi voce.

Scientia vocis complectitur lectionem, orationem, prædicationem, psalmodiam; ut cum tempus exegerit, lectioni intendas, psalmodiæ operam præstes, prædicationi indulgeas, rationem non ne- C gligas.

SERMO II.

DE SANCTA CRUCE.

Ascendam in patmam, et comprehendam fructus ejus (Cant. vII).

Verba Sponsi in Canticis, fratres charissimi, per palmam intelligimus crucem Dominicam triplici ratione: Ratione substantiæ, ratione circumstantiæ, ratione efficientiæ. Ratione substantiæ, 137 quia legitur in glossa super Cantica amoris, quod palma fuerit Dominicæ crucis materia. Ratione circumstantiæ, quia proprietates quæ inveniuntur in palma, resullant mystice in cruce Dominica. Palma horribilis est in radice, aspera in cortice, erecta proceritate, pulchra in culmine, dulcis in fructus suavitate. Sic crux Duminica horribilis fuit in radice, quia primo detestabilis propter tormenti ignominiam; aspera in cortice, propter pœnam; firma in robore, propter patientiam; erecta proceritate, ratione finis; pulchra in culmine, intuitu resurrectionis; dulcis in fructu, intuitu nostræ redemptionis. Figuratur etiam per palmam, crux Dominica ratione efficientiæ, quia sicut palma est præmium victorum, sic Christus per crucem consecutus est triumphum. Hec est scala Jacob, attingens in cœlum (Gen. XXVII); draco Moysis, devorans dracones magorum (Exod. vii); tau, ab exterminatore angelo defendens Hebræos (Exod. x), virga Moysis, dividens mare Rubrum (Exod. xiV), in deserto regens

Vere crux Christi scala est a terra in cœlum attingens, quia per fidem crucis, per imitationem passionis, redit homo de exsilio ad patriam, de morte ad vitam, de terra ad cœlum, de deserto hujus mundi ad paradisum. Per hanc scalam ascenB dunt et descendunt angeli, id est prædicatores Christi, descendunt, cum prædicant infirmitatem crucis; ascendunt, cum prædicant Dei sapientiam et virtutem; quod enim stultum est Christi, sapientius est hominibus, et quod infirmum, fortius potestatibus (I Cor. 1). Huic scalæ fuit Christus innixus, quando cruci affixus est. Hic est locus terribilis quia scandalum offert Judæo, horrorem vero diabolo, et timorem Christiano. Hæc est porta Christi et janua paradisi. In hac scala fuerunt sex gradus, per quos Christus ascendit, primus misericordia, secundus humilitas, tertius obedientia, quartus poena, quintus patientia, sextus mors durissima. In passione, inquam, fuit misericordia, quæ Filium Dei traxit de cofis, clausit in angusto ulero mulieris, involvit Christum pannis, signavit charactere circumcisionis, subjecit fami, supposuit siti et morti, exposuit passioni, punivit flagello, affixit patibulo. Hæc est misericordia, quæ regem coronavit spina, ut servum coronaret gloria. Hæc est quæ ligavit dominum, ut solveret servum; hæc est quæ vulneravit medicum, ut sanaret infirmum; hæc est qua ægrotat medicus, ut curetur ægrotus. Secundus gradus fuit humilitas; quæ enim major humilitas, quam pati Deum, vitam mori, exsulare regem, mendicare divitem, operi obedire opificem, creaturæ subjici Creatorem? Tertius gradus fuit obedientia; nec tantum primus gradus obedientiæ fuit in Chri. sto, verum etiam extremus; non solum prima linea, sed extrema. Sunt namque tres obedientiæ gradus, primus est positivus, obedire superiori; secundus comparativus, obedire pari; tertius superlativus, obedire inferiori. Christus fuit obediens Patri usque ad mortem (Phil. 11); Matri secundum humanæ naturæ soriem; carni usque ad timorem; sensualitati usque ad compatiendi voluntatem; rationi usque ad passionem; morti usque ad animæ et corporis dissolutionem; legi usque ad præceptorum impletionem. Quartus gradus fait poena. Quæ pœna? ignominiosa. Quæ pœna ? maledicta; furam, latronum, culpæ, ignominiæ. Quintus gradus fuit patientia, omnem exsuperans patientiam.

.

Nam sicut multiplex illata est Christo injuria, sic multiplex contra injuriam fuit patientia. Susti

nuit enim injurias animorum, injurias verborum, A habet dimensiones, altitudinis, latitudinis, longitu

B

C

138 injurias factorum, Fuit autem multiplex injuria animorum : quidam enim erueifixerunt Christum ex ignorantia, quidam ex invidia, quidam ex superbia, quidam ex avaritia. Ipse autem contra inju rias rationem non reddidit, sed pro ipsis peccatoribus exoravit, dieens: Pater ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt (Luo, XXIV). Fuit etiam patiens contra multiplicem injuriam verborum. in accusando, cum dixerunt, Reus est mortis (Matth. xxvi); in condemnando, cum dixerunt, Crucifige euin (Lue. xx1); insultando, cum dixerunt: Vab! qui destruis templum Dei! (Matth. xxvII.)Contra has inJurias patientissimus fuit, quia nec verbum respondit, unde Tanquam ovis ad occisionem ductus est (Act. vin). Patiens fuit contra injurias factorum, quia eum posset resistere ex Deitate, patiens fuit ex humanitate; cum enim venirent ad eum comprebendendum, venit eis obviam; cum ligaverunt, non restitit; eum flagellaverunt, dorsum supposuit: eum alapas impegerunt, faciem non avertit; cum ad erucifigendum duxerunt, crucem portavit; cum crucifixerunt, patienter sustinuit. O mirabiles injuriæ Discipulus injuriatur ut prodat, Pilatus ut morti adjudicet, Judæus ut condemnet, Petrus ut negel, cognatus ut fugiat, gentilis ut crucifigat. Econtra, Christus osculum dedit diseipulo, humiliter locutus est Pilato, patienter respondit Judæis, respexit Petrum, consolatus est fugientem discipulum, sustinuit crucifixorum insultum. Ultimus gradus in passione fuit mors. Mors admiranda, mors quæ ipsam mortem enecat, vitam donat, mortis aculeum infirmat, diabolum superat, peccatum ex... stirpat. Per hos gradus scala ascendit in cœlum, Christus. Fuit autem triplex Christi ascensus. Primus quo ascendit ut pateretur; secundus quo ascendit ut resuscitaretur; tertius quo ascendit ut in dextera Patris glorificaretur. Primo ascensu ascendit ad mortem, secundo ad immortalitatem, tertio ad majestatem. Ascendit ergo in hanc palmam et comprehendit fructus ejus. Folia fuerunt verba Christi quæ dixit in passione; flores, exemplum patientiæ; fructus, gloria beatitudinis æternæ. Arbor istius palmæ plantata fuit ab origine mundi, quando lignum notavit, damna ligni ut solveret; D radicata fuit tempore Incarnationis; virens in Christi contumeliis; frondens in ejus verbis, in exemplo patientiæ florens, in Judæis obstinatis effioreus, in gentibus conversis reflorens, in redemptis fructum faciens. Ascendamus ergo, fratres charissimi, in hanc palmam, ut comprehendamus ejus fructus. Palma quidem in radice amara est, dulcis in fructus suavitate. Compatiamur ergo, ut glorificemur. Non gustabit enim fructus ejus dulcedinem, qui radicis abhorret amaritudinem. Ascendamus ergo triplicem crucem: crucem pœnitentiæ, ut liberemur a peccato; crucem compassionis, ut regnemus cum proximo; crucem passionis, ut glorificemur cum Christo. Crux pœnitentiæ quatuor

sed

dinis, profunditatis. Dimensio altitudinis est, qual erigitur ad Deum; dimensio latitudinis est, qua pœna dilatatur usque ad proximum; dimensio longitudinis, est perseverantia qua dilatatur usque ad obitum; dimensio profunditatis est satisfactio quantum ad se ipsum. Crux compassionis, dimensionem habet altitudinis, dilectionem Dei; dilectionem latitudinis, dilectionem proximi; dimensionem longitudinis, continuationem charitatis; dimensionem profunditatis, qua se homo diligit. Crux patientiæ habet dimensionem altitudinis, altitudinem spei; dimensionem latitudinis, magnitudinem fortitudinis; dimensionem longitudinis, longanimita tem; dimensionem profunditatis, conscientiæ pu ritatem. In hac multiplici cruce fidelis extendit manus suas, pedes conculcat, satisfaciendo, compa▾ tiendo, patiendo. In cruce pœnitentiæ crucifixus fuit latro qui in cruce poenituit in cruce compassionis, B. Virgo quæ passioni Christi compassa fuit. Unde et de ipsa dicitur, et tuam ipsius animam portransibit gladius (Luc. 11): in cruce patientiæ, Christus, qui usque 139 ad mortem patiens fuit. Ad similitudinem Christi, per prædictos gradus crucis ascendamus in cœlum. Sit in nobis misericordia, miseris cempatiendo, infirmos sustinendo, eleemosynas largiende, minus peritos instruendo, visitando incarceratos, vestiendo nudos. Sit in nobis humilitas in habitu, in gestu, in vietu, in verbo, in animo. Sit in nobis obedientia, ut obediamus prælatis nostris, in consilio, in præcepto, in sumptione pœnitentiæ, in ejusdem exsecutione. Sit in nobis pœna per satisfactionem, sit patientia per animi constantiam. Sit in nobis mors per carnis castigationem, per concupiscentiæ extenuationem, ut sic resurgamus a vitiis ad virtutes, a culpa ad gloriam, a morte ad vitam, præstante Domino no. tro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancio vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculory m Amen.

SERMO II.

DE SANCTO NICOLAO EPISCOPO ET CONFESSORE.

Quoniam tu es qui extruxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ, in te projectus sum ex utero (Psal. xx1).

mater fidelium: mater naturalis, Triplex est mater carnalis, mater spiritualis. Mater naturalis, est mulier quæ generat; mater carnalis, concupiscentia per quam homo degenerat; mater spiritua~ lis, quæ natum regenerat. Naturalis, de qua trahit carnem ; carnalis, de qua trahit carnalitatem; spiritualis, de qua habet spiritum vivificantem. Fidelium autem quidam sine concupiscentia est conceptus, sine concupiscentia natus, sine concupiscentia vixit, sine concupiscentia vitæ curriculum consummavit: ut Christus. Quidam vero in concupiscentia conceptus, et sine concupiscentia natus, ut Jeremias propheta, Joannes Baptista et si forte aliquis alius in utero sanctificatus.

« PoprzedniaDalej »