Obrazy na stronie
PDF
ePub

pestas est sedata, ut Ecclesia quiete possit Deo mi- A brarum (Rom. xin), ut bene agamus, fugiamus ope-. litare. Ergo, dies appropinquavit, scilicet dies scientiæ, ut illuminet nescientem; dies gratiæ, ut dirigat deviantem; dies prosperitatis mundanæ, ut mulceat laborantem. Abjiciamus ergo opera tenebrarum (Rom. x111). Sicat variæ sunt species noctis, ita diversæ sunt species obtenebrationis. Sunt enim tenebræ ignorantiarum, de quibus dicitur: Pɔpulus gentium qui ambulaba: in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. ix). Sunt tenebræ peccatorum, de quibus dicitur: Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat (Joan. xII). Sunt tenebræ pœnarum, de quibus dicitur : Projicite eum in tenebras exteriores (Matth. xx, xxv); tenebræ ignorantiarum, sunt interiores; tenebræ peccatorum, intime; tenebræ pœnarum, exteriores. Abjiciamus ergo opera tene

ra pœnarum, ne misere vivamus. Abjiciamus opera ignorantiarum, ut simus prudentes; opera peccatorum, ut simus simplices; opera pœnarum, ut simus felices. Et sic induamus arma lucis (ibid.), muniti luce sapientiæ contra hæreticos, luce gratiæ contra diabolum, luce gloriæ contra infernum. Sicut in die honeste ambulemus (ibid.). Qui in nocte ambulat, frequenter inhoneste ambulat, quia aut offendit in scandalum, aut incidit in lutum, aut labitur in præcipitium, aut ruit in lacum: sic qui in nocte peccatorum ambulat, aliquando offendit in montem superbiæ, incidit in præcipitium gula, ruit in lacum avaritiæ. Ambulemus ergo honeste in die bonæ operationis, ut perveniamus ad diem æternitatis.

MAGISTRI ALANI

DE INSULIS

SERMONES OCTO

Ex antiquissimo codice bibliothecæ B. Mariæ de Alna, ordinis Cisterciensis, in diœcesi Leodiensi nunc primum in lucem producti.

118 SERMO I.

DE SPIRITUALI UNITATE ABBATIS ET MONACHORUM.

Osculetur me osculo oris sui, etc. (Cant. 1.) Notandum, fratres charissimi, quæ petat, quid petat, et a quo petat. Virgo virginum petit, osculum petit, a vero sponso, id est a Christo petit. Quod osculum? non illud a quo defluit fermentum luxuriæ; sed, a quo distillat favus cœlestis gratiæ. Triplex autem osculum virgo petiit, quæ postulatum obtinuit.

Est autem primum genus osculi, quod fit per spiritualem conjunctionem animæ et Dei ; secundum osculum est, quo pater osculatur Filium, est enim Spiritus sancius Patris et Filii amor et nexus. Tertium osculum est Incarnationis, quo Christus per humanitatem assumptam, osculatus est virginem Mariam. Primum osculum est, inspirationis; secunduin, spirationis; tertium, incarnationis. Primum osculum, est cordis; secundum, oris; tertium, corporis. Primum reddit favum, secundum balsamum, tertium oleum. Ante Incarnationem ergo, virgo petiit osculum internæ visitationis, ut per hoc servaret integre sigillum virginitatis: nec sua fuit petitione fraudata, sed interna inspiratione visitata.

Ergo primum osculum sensit, quando virginitatis sigillum non amisit, et sic per visitationem in

B ternam, se quodammodo reddidit Verbi incarnatione dignam. Sed qua dignitate? dignitate triplici : dignitate præelectionis, dignitate electionis, dignitate subelectionis. Dignitas præ electionis fuit, quando ab æterno decreto prædestinationis, ad hoc fuit præelecta, ut esset Dei mater intacta, sed postquam Spiritus sanctus eam obumbravit, ad hoc elegit ut Filium Dei conciperet, et conceptum ineffabili partu in lucem produceret; subelecta etiam fuit, respectu illius humane naturæ quæ verbo Dei amica fuit ineffabili amore.

C

Illa ergo humana natura principaliter electa est, cui uniretur beata virgo subelecta, ut ex ea Filius Dei nasceretur. Secundum autem et tertium osculum petiit, cum ab Angelo audiens: Spiritus Sanclus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1). Ipsa ait: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundam perbum tuum (ibid.). Et ex quo hoc dixit, utrunque osculum recepit, Spiritum scilicet ad sui confirmationem, Filium vero Dei in conceptione.

Sed sicut hoc nomen, osculum, in sacra pagina nunc aureis, nunc tetris 119 litteris scribitur, sic diversa etiam sunt oscula; nam sicut Christus sua habet oscula, ita et Antichristus, id est diakolus, sua habet basia, id est suavia: Osculatur enim

aliquando hominem, blandiendo per mundana, ali- A Sed cavendum ne talis forma deformetur, talis fa

quando decipiendo luxuria, aliquando tentando suggestione interna. Primum osculum venenosum, secundum fetosum, tertiuni lutosum primum fraudulenti, secundum adulteri, tertium prædonis et fu. ris. Sed his osculis relegatis, in Ecclesia Dei debet observari, unum charitatis ad proximum ; secundum ad prælatum, obedientiæ; tertium compassionis, ad subditum.

Hic est triplex funiculus qui difficile rumpitur, per quem unitas claustralis servatur, quæ in tribus consistit, in unitate singularitatis, unionis et intcgritatis; a qua triplici unitate, claustralis monachus dicitur, quasi unitatis custos.

B

cies inficiatur, tale speculum tenebretur; prælatus etenim debet esse speculum, sed non quodlibet. Sunt enim speculorum tria genera; est speculum in quo sinistræ partes sinistræ, et dextræ videntur dextræ, per quod speculum prælatus ille significatur, qui in operibus et doctrinis declarat quæ sunt sinistra, id est terrena, et quæ dextra, id est æterna. Est aliud speculum, in quo sinistræ partes dexteræ, et dextræ sinistræ videntur, per quod prælatus ille significatur, qui præponit terrena divinis tanquam meliora, et postponit divina tanquam deteriora.

Tertium speculum est, in quo superiores partes hominis videntur inferiores et inferiores superiores, per quod designatur ille prælatus qui secundum sensualitatem ita semper intentus est terrenis, ut ratione non respiciat ad superiora. Conformetur ergo quilibet prælatus primo speculo, ut de spe perveniat ad speciem 120, de via perveniat ad patriam, de misericordia ad gloriam. Quam nobis præstare dignetur Jesus Christus. Amen.

SERMO II.

IN ANNUNTIATIONE BEATÆ MARIÆ, QUANDO EVENIT
DOMINICA IN PALMIS.

Oportet monachum habere unitatem singularitatis, ut proximorum peccatis non consentiat, sed saltem mente ab eorum enormitatibus se excipiat; in eo eliam servari debet unitas unionis, ut charitate compatiatur proximis, astringatur vinculo religionis, uniatur nexu compassionis. Non debet etiam aberrare claustralis ab unitate integritatis, imo, debet servare integritatem mentis et corporis, ut in nullo eum fractum interius, hostis inveniat, per quod insultanti ad interna aditus pateat. Nec solum in prædictis osculis Sponsus commendabilis, verum etiam in uberibus suis, unde sequitur: Pulchriora sunt ubera tua vino (Cant. 1). Duo sunt abera Sponsi; ab uno lac, ab alio vinum emanat. Per lac, misericordia; per vinum, justitia designatur; quia sicut lac dulce est, et cibus parvulorum, sic amicabiliter misericordia exercetur in parvulos; per vinum, justitia; quia sicut vinum austerius est, et majorum potus, sic justitia austerior est, et in majores exercetur. Prima autem duo ubera dulciora sunt vino, id est austeritate veteris legis, ubi eral justitia sine misericordia, sine miseratione miseria; sed tempore Novi Testamenti, justitiæ severitas misericordiæ dulcedine temperatur et misericordiæ dulcedo, justitiæ severitate asperatur. Hæc duo ubera debet habere quilibet prælatus, quibus et episcopus subditum, doctor discipulum, abbas reficiat monachum, ei exhibens ubera matris, nec non verbera Patris, nunc fulgurando correctionibus et minis, nunc compluendo admonitionibus et beneficiis. Hæc autem ubera flagrare debent un- D sanguis martyrum; propugnacula, auctoritates guentis optimis.

Tria autem sunt genera unguentorum; unguentum purgans, unguentum mitigans, unguentum sanaus. Unguentum purgans adhibet Christus, cum per flagella in homine peccatum purgat; mitigans, cum per misericordiam errantem relevat; sanans, cum admonitionibus et doctrinis confortat. Hoc triplex unguentum debet abbas suis subditis exhibere, ut inobedientes correctionibus et disciplinis a peccato purget, vel, si obstinati fuerint, a consortio aliorum eliminet; infirmos vero, compensationis et dispensationibus remedio sustentet, imperitos doctrinis illustret. Debet enim prælatus esse forma gregis, ut aliis se conformet, et in se alios formet.

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI). Fratres charissimi, Rex regum qui imperat ventis et mari, cujus civitas, latera aquilonis, ut in omnibus rebus suæ Trinitatis figuraret imaginem, trinam sibi fabricatus est civitatem; quarum munC dus est prima, Ecclesia secunda, Virgo virginum tertia; mundus etenim eleganti similitudine civilatis censetur nomine, quia sicut in civitate Reipublicæ majestas servatur, sic mundus sua republica non frustratur. Sicut enim respublica est ordinatus rerum conventus, inter quas, aliæ imperant, aliæ operantur, alice obtemperant; sic in mundo quasi in civitate magna, Deus est imperans, angelus operans, homo obtemperans. Similiter Ecclesia, eleganti modo civitatis censetur vocabulo, in qua majores prælati auctoritate disponunt, mediocres singula actione componunt, inferiores se majorum auctoritati subponunt. In hac civitate murus es! Christianæ fidei fundamentum; cæmentum, est

sanctorum; plateæ, charitatis latitudo; valium, humilitatis altitudo; pons, obedientia; janua, eleemosynæ. Non inconsequenter etiam Virgo virginum civitatis sortitur vocabulum, in qua imperavit rationis auctoritas, operata est sensualitas, servivit carnalitas; in qua, fuerunt cives, motus rationales; a quibus, discretione armatis, servata est civitas, ne in eam dæmonis grassaretur hostilitas In hac civitate, murus fuit constantia, cæmentum temperantia, fortitudo propugnaculum, prudentia vallum. Orientalis porta fides, per quam Sol justitiæ in ea illuxit; meridiana porta charitas, per quam in ea Spiritus sancti ardor incaluit; septentrional.s porta virginitas, per quam in ea concupiscentia

carnalis exstincta est; occidentalis porta humilitas, A naculo Virginis, præcepit angelis ut eam custodi

per quam in ea mundanæ tentationes propulsatæ
sunt. Hanc fluvius cœlestis gratiæ sic præterfluit,
quod in eam continue refluat, sic muniens civitatem,
quod non timeat incursum hostilem. De quo fluvio
dicitur: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei
(Psal. xLv). In hac civitate est hortus conclusus,
hortus signatus (Cant. iv), hortus irriguus, hortus
arboribus consitus, herbis venustatus, floribus or-
natus, id est mens virginis, in qua velut in horto
cœlesti, mores honesti in similitudine arborum,
fructus bonorum operum pariunt; bonæ cogitatio-
nes in exemplum herbarum virorem internæ devo-
tionis emittunt: virtutes in exemplar florum, odo-
rem bonæ opinionis producunt. In hoc horto viret
myrtus temperantiæ, rosa patientiæ, lilium castita- B
tis, viola æternæ contemplationis. Has ergo tres
civitates construxit Rex regum, ut habitaret cum
filiis hominum.

in prima civitate fuit creator; in secunda, sal-
vator; in tertia, miserator. In prima resultavit ėjus
potentia, in secunda sapientia, in tertia gratia. De
prima dictum est: Latera aquilonis civitas regis
magni (Psal. XLVII). De secunda : Quam dilecta ta-
bernacula tua, Domine virtutum! (Psal. LXXXII.) De
tertia: Gloriosa dieta sunt de te, civitas Dei (Psal.
LXXXVI). Sed videamus, quam gloriosa dicta sint de
Virgine Maria. Ait Balaam: Orietur stella ex Jacob
(Num. XXIV), Hæc est illa quæ in arcturo cœlesti,
gerit imaginem immobilis poli. Juxta philosophos: C
Arcturus est ille stellarum numerus septenarius,
qui nunc arctos, nunc ursa, nunc septentrio dici-
tur, in quo stella quæ polus dicitur, ultimum lo-
cum tenens, immobilis manet, iter navigantibus
præbens. Per arcturum igitur Ecclesia signatur ;
121 quia sicut arcturus semper urgetur et nun-
quam inergitur, sic Ecclesia semper flagellatur,
neque flectitur. In hoc arcturo cœlesti, quæ polus
immobilis est, Maria, nulla tentatione mota, nulla
tribulatione concussa, iis qui timent in mari mundi
hujus naufragium, præbet salutis portum. De ea-
dem ait Isaias: Egredietur virga de radice Jesse, elc.
(Isa. x1). Consequenter virga Virgo comparatur ra-
tione directionis, ratione correctionis, ratione par-
turitionis. Sicut enim virga in altum dirigitur, sic D
Virgo ad æterna erigitur; sicut virga excessus cor-
riguntur, sie per Virginem peccata remittuntur: sicut
virga parturii fructum, sie Virgo parturit panem ange-
lorum. Nec solum ratione muneris, sed etiam ratione
nominis, virgæ comparatur Virgo, facta unius enim
litteræ mutatione in vocabulo, de virga fit Virgo. Et
dum ex Evæ matris floribus velut aurea rosa processit
Virgo Maria, virga facta est Virgo; et alpha mutatum
est in ; quia principium factum finis, id est æter-
nus factus est temporalis. Hæc est castrum, seu!
castellum, de quo dictum est: Ite in custellum quod
contra vos esi, el invenielis asinam alligatam, et
fullum cum ea, etc. (Matth. xx1). Cum enim Filius
Dei vellet assumere trabeam humanitatis in taber-
PATROL. CCX.

:

rent ab omni illecebra carnis, dicens illis Ite ud castellum; ite ad Virginem custodiendo, ite ad Virginem consulendo, ite ad Virginem comitando. Hæc Virgo consequenter dicitur etiam castellum. Eva autem prima mulier antea castrum etiam fuit, quia naturalibus et gratuitis donis munita, sed postmodum ad instar vilissimi oppidi redacta, imo villa obsoleta facta, patens omni hosti, carni, mundo et dæmoni, sicque genus humanum desolatum plane mansit, usque dum Rex regum in sole tabernaculum posuii (Psal. xvi), id est in Virgine castellum confirmavit, quando Virgo per adventum Spiritus sancti ita roborata fuit, ut hosti ad eam non pateret introitus.

Neque vacat a ratione, quod dicitur: quod contra vos est. Humana enim natura ante Incarnationem angelicæ fuit naturæ contraria. In hoc castello erant asina et pullus ligati, id est sensualitas et sensualitatis motus primitivi, qui ex se non erant bono obnoxii, sed per angelorum ministerium ad bonum soluti sunt, et postqnam Christus per Incarnationem advenit, super asinam et pullum sedit, quia tam sensualitas quam primitivus ejus motus, el obedivit, Christus hoc intravit castellum, pugnaturus contra diabolum, sed intravit per auream portam januis clausis, quia neque in ingressu, neque in egressu, fractum est in ea sigillum virginitatis. Hæc est famosa illa Hierusalem, in qua verus ille Salomon templum solemne exstruxit. Quæ enfin consequentius censeri posset Hierusalem, id est visio pacis, quam illa in qua quievit pax æternitatis, in qua verus Salomon, id est Christus, fabricatus est templum sui corporis, de quo dictum est: Solvite templum hoc, etc. (Joan. 11.)

Sed in fabricatione hujus templi neque malleus neque securis est audita; quia neque in conceptione neque in partu, crepitum carnis vel dolorum sensit Maria. Quia autem ad templum Salomonis tria pertinebant altaria, primum holocaustorum, in quo mactabantur animalia, secundum thymiamatis, in quo offerebantur aromatica, tertium propitiatorium, in quo apparebat gloria divina; ita in templo Christi, id est in ejus humana natura, tria resultant altaria; primum altare est holocaustorum, scilicet caro ejus gloriosa, in qua nostra consumpta sunt peccata; secundum, anima, quia sicut in altari thymiamatis offercbantur aromatice species, sic anima Christi variis virtutibus referta est; tertium, divinitas, in qua elucescit divinæ aucloritatis majestas. Igitur, fratres charissimi, ail similitudinem Virginis, si non civitatem, saltem villam, si non castrum Regi regum præparare possumus, saltem in animo nostro hospitium præparemus, imo vel hospitiolum in mente nostra ut in ea dignetur ponere tabernacula sua; sed prius purgemus mentem nostram, ut invitemus volentem. Tribus autem solet infici hospitium, 122 a quibus nos oportet mundare mentis tabernaculum, scilicet sterquilinio, pulvere et luto: steroúilinium luxuria

7

est, quæ fetel in carne, fetet in fama. Sicut eniin A yigilanter advertendum est, quia non dixit simplisterquilinium quanto magis movetur, tanto magis fetel; six luxuria quanto magis exercetur, tanto magis olet. Sed in hoc etiam melius est sterquilinivut luxuria, quia additum terræ nostra, illam fecundat, luxuria terræ carnis nostræ adhærens, eam infirmat. Pulvis est vana gloria, quem projicit ventus a facie terræ, quia in nihilum redigitur timore superbiæ. De pulvere nascuntur ciniphes, quæ pungunt aculeis; ex vana gloria nascuntur pravæ cogitationes, quæ penetrant armarium cordis. Pulvis obtenebrat oculum, vana gloria excæcat animum.

Lutum vero quod immundum et tenax est, avaritiam signat, quæ et visco tenacitatis hominem illicit, et spurcitia cupiditatis inficit. Hæc avaritia est qua: nostri temporis homines ad idololatriam B reverti cogit, de qua Apostolus ait: Avaritia quæ est idolorum servitus (Ephes. v). Hæc cogit hominem postponere Deum, colere nummum. Nostri autem temporis idololatria tres habet filias: primam, quæ facit coli ventrem per crapulam; secundam, in qua mundus diligitur per concupiscentiam; tertiam, in qua caro colitur per luxuriam. Ut autem fictis vocabulis liceat nos loqui, prima potest dici bacchilatria; secunda nummilatria; tertia carnilatria. Purgemus igitur mentis hospitium a sterquilinio, per continentiam; a pulvere, per patientiam; a luto, per eleemosynam, ut ita in nobis dignum possimus Deo præparare habitaculum. Quod nobis præstare dignetur Jesus Christus Dominus noster. Amen.

SERMO III.

DE TIMORE JUDICII, IN QUADRAGESIMA.

citer, metuentibus, sed, metuentibus te, sie însinuans de quo timore intendat. Est enim triplex timor, scilicet, timor horroris, timor cautela, timor reverentiæ. Timor horroris est, quo timemus seu horremus pœnam; timor cautelæ, quo cavemus culpam et etiam 123 pœnam; timor reverentiæ, quo divinam reveremur majestatem. Horum primus erudit, secundus provehit, tertius consummat et perficit. De primo dicitur in persona Christi capitis: Timor el tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. Et dixit: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, etc. (Psal. LIV). Et de eodem in Evangelio: Cœpit Jesus pavere e' timere (Marc. XIV). Assumpsit enim Redemptor noster verum timorem, veram tristitiam, sicut et veram carnem, non necessitate condolentis, sed miserationis voluntate. De secundo, in Salomone dicitur : Beatus qui semper est pavidus (Prov. xxvi). Et super eumdem locum: Pœna judicii quanto minus timetur, tanto distri ctius portabitur. Et alibi : Prudenter timetur quidquid accidere potest. De tertio dicit Isaias: A timore tuo, Domine, concepimus, el parturivimus spiritum salutis (Isa. xxvi).

Psalmista vero commendat eumdem, dicens : Timor Domini sanctus permanet in sæculum sæculi (Psal. xvi). Et alibi: Immittit Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. xxxIII).

Istis revera data est significatio in tribus, scilicet in Scripturis, in sacramentis et in operum exemplis. C In Scripturis; continent enim sacræ Scripturæ voJumina, mandata et prohibitiones, quæ sunt signa voluntatis divinæ, cum plerumque præcipiat ea quæ

Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant vult ut impleas, et prohibeat quæ vult ut caveas : el a facie arcus (Psal. LIX).

Fratres, Apostolus nihil sibi conscius, non tamen de meritorum prærogativa præsumens, cum de seipso loqueretur, ait : Gloria mea, testimonium conscientiæ meæ (II Cor. 1). Ego autem quem vermis prava conscientiæ remordet, quem scintillula rations (que nec est in Cain fratricida exstincta [Gen. iv]) accusat et arguit, dicere possum: Verecundia mea testimonium conscientiæ meæ (Hebr. xt); Tota die enim verecundia mea contra me est, et peccatum meum coram me est semper (Psal. XLIII). D Unde non mea, sed prophetæ verba yobis proposui, qui privilegio prophetiæ, tuba seu organum dici promeruit Spiritus sancti; nullo enim exteriori adminiculo suscitatus, non per facta, non per somnia, non per dicta, non per visiones, sed solius Spiritus sancti revelatione futura prævidet, et prævisa prænuntiavit; hujus revera verba sunt in persona alicujus modernorum Patrum loquentis ad cum : Qui dat verbum evangelizantibus pirtute multa (Psal. LXVII). Item: Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicul cinerem spargit (Psal. cxLv11). Assereus cum dedisse, et determinans quibus dedit, et quid, et quare. Quibus? metuentibus te; quid? siquificationem; quare? ut fugiant a facie arcus. Ubi

hoc edictum tam præceptum quam prohibitio, voluntatis nomine nonnunquam solet appellari. In sacramentis dedit significationem, quia nil aliud sacramentum, quam invisibilis gratiæ signum; quod in baptismo et aliis declarari potest; ablutio enim corporis exterior quæ fit in baptismo, interiorem originalis maculæ designat ablutionem; unctio vero tam in baptismate quam in confirmatione facta, interiorem animæ figurat unctionem, forma etiam panis visibilis in altari, invisibilem Domini carnem designat. Istæ sunt tenebræ de quibus in Psalmis dicitur : Posuit tenebras latibulum suum (Psal. xv11). Latet enim sive continetur sub sacramentis divina gratia, unde et ipsa vasa dicuntur in Evangelio (Matth. xxv), ubi dicitur, oleum recondite in vasis vestris. Et fu Isaia: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isai. L1). Hæc vasa in quibusdam sunt vacua, in quibusdam semiplena, in quibusdam vero plena. In apostatis vacua sunt, qui cum a fide exciderint, nec nomine nec numine Christiani sunt; semiplena sunt in falsis fratribus, qui nomine tenus tantum Christiani sunt; plena sunt, in quibus nomen et devotio reperitur. Ista sunt alligamenta quæ Samaritanus noster qui de Jerusalem descendebat in Jericho (Luc. x), adhibuit. Eadem sunt mons caliginosus de quo iu Isaia : Super

montem caliginosum levate signum (Isai. xIII). Quod A dinem serpentis, sicut aspidis surda et obturantis

impletur a sacerdotibus super sacramenta signum sanctæ crucis levantibus, ut in baptismi consecratione, et in eucharistiæ confectione. Dedit significationem Dominus in operum exemplis, de quibus duo possumus excipere, scilicet orationem et jejunium; oravit enim Dominus cum ascendisset in montem, pernoctans in oratione (Matth. xiv); oravit et in horto trans torrentem Cedron, semel, iterum, et tertio; et discipulos ad idem invitavit, dicens: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI). Quæ sacerdos, evangelicus repræsentat in illo trino silentio quod fit in canone missæ.

B

aures suas. Quæ non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti medicati a Sapiente (Psal. Lv11). Hic si voluerit nobiscum contendere in privato judicio, et tunicam tollere, dimittamus ei et pallium, id est non tantum interiora peccata, sed etiam exteriora quæ corporis ministerio geruntur, diligenter exponamus; si videlicet vana videndo, vel audiendo ludicra, si in olfactu aromatum, vel in gustu saporum, vel in alienæ cuticula contactu excesserimus, spe cies confiteamur, et offeramus munus quod præcepit Moyses offerri. Præcepit equidem Moyses neminem pro suspicione lepræ absque sacerdotis examine, excludi a castris, prohibuit etiam quempiam, licet mundum, intra castra recipi, nisi sacerdoti se præsentaret (Lev. x111). Instituit etiam, ut quem mugdabat et mundum judicabat sacerdos, offerre ovem anniculam, duos agnos immaculatos, tres decimas similæ, et sextarium olei (Lev. xiv). Offeramus ergo perfectam obedientiam sacerdoti, id est injungenti nobis condignam satisfactionem, obtemperemus, ne simus quasi vitula quæ lascivit, et jugum rejicit, sed tanquam vitula docta diligere trituram; offeramus et duos agnos immaculatos, id est jejunium et eleemosynam, ita ut nec eleemosynam vana gloria polluat, nec jejunium voluntas cumulandi pecuniam corrumpat. Docet enim ut, qui eleemosynam erogat, incautum esse levi famæ pretio, thesaurum bonæ conscientiæ venditare. Decet etiam ut jejunans cogitet quia fructuosæ non sunt angustiæ nostræ, nisi alteri præstiterimus latitudinem. Offeramus etiam tres decimas simila, id est fidem Trinitatis, cujus subtilitas incomprehensibilis. Offeramus denique sextarium olei, id est sex opera misericordiæ, proximis impendamus, quæ Domiuus in Evangelio Matthæi (cap. vi) insinuat, et Isaias (cap. LVш) ex parte, dicens: Hoc est jejunium quod elegi, dicit Dominus, solve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et onus eorum disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sunitas tua citius orietur. Ecce salubre consilium! qui enim hæc fecerit, in die ventilationis extremæ a dextris positus audiet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, etc. (Matth. xxv.)

Jejunavit etiam Dominus quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Matth. Iv), non solum in propria sui persona, sed etiam in suis præconibus, Moyse (Exod. xxiv) et Helia (111 Reg. xix), ut qui per Moysem dixerat, in ore duorum vel trium stet omne verbum, in duorum vel trium facto nobis commendaret jejunium. Credimus autem nec temere nec casu; sed alto consilio Dominum Christianæ militiæ seu jejunio quadragenarium numerum deputasse, in quo nobis insinuatur quibus armis militare debeamus; cum enim ex denario et quaternario in se ductis quadragenarius surgat, denarius ad Vetus Testamentum, propter decalogum, pertinet, quaternarius ad Novum, gratia Evangelii. Fideles autem contra 124 carnem, contra mundum et contra diabolum observando mandata veteris et novæ Legis militare debent. Ecce Metuentibue significationem dedit Dominus (Psal. LIX).Quare? ut fugiant a facie arcus (ibid.), id est à terribili sententia futuri judicii, quod in arcu figuratur, quia quanto fortius lignum retro flectitur, tanto impetuosius sagitta in anteriora dirigitur; ita, quanto magis judicium differtur, tanto gravior et austerior erit sententia qua dicetur : Ite, maledicti, in ignem æternum (Matth. xxv). Dici tamen potest absque præjudicio potioris sententiæ, in arcu divinum præfigurari judicium. In arcu enim chorda licet flexibilis, ligni rigorem flectit, et incurvat, ita in examine divino, rigorem justitiæ lenitas temperavit misericordiæ. Universæ enim viæ Domini, misericordia et veritas (Psal. XXIV). Et in judicio, misericordia et veritas obviabunt sibi, justitia et pax D deoșculabuntur (Psal. LXXXIV). Unde et calici pleno mistura comparatur, cum dicitur: Calix in manus Domini vini meri plenus misto (Psal. LXXIV). Ibi enim est justitia puniens, et misericordia compatiens. Ut igitur, fratres, fugiamus a facie arcus, impleamus quod jubet, caveamus quod prohibet, suscipiamus sacramenta quæ instituit, imitemur operum exempla quæ proposuit. Eamus et ostendamus nos sacerdoti, conscientias nostras effundamus coram Christi vicario, vulnerum nostrorum medicinain ab eo postulantes. Ipse est enim medicus de quo in Jeremia : : Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? (Jerem. vII.) Iste est sapiens de quo dicitur: Furor illi secundum similitu

Quod nobis præstare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum, Amen.

125 SERMO IV.

DE PASCHA, AD MAGISTROS CLERICORUM. Accelera, tria sata similæ commisce, el fac panem subcinericium (Gen. xvIII).

Ista sunt verba Abrahæ ad Saram. Abraham autem hospitais in convalle Mambre, tres viros vidit, et unum adoravit, quibus supplicans, obtinuit ut ad eum de nocte diverterent, et cibum suing

« PoprzedniaDalej »