Obrazy na stronie
PDF
ePub

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CCX CONTINENTUR.

[blocks in formation]

IN ALANUM.

(OUDIN, Commentaria de Scriptoribus et scriptis ecclesiasticis, tom. II, col. 1387. - Apprime hic Oudinus Caroli Vischii sententiam explodit qui Alanum anno 1294 obiisse, et aliorum qui Doctorem Universalem initio sæculi decimi quarti floruisse asserebant; fallitur autem cum Alanum Antissiodorensem episcopum, qui circa annum 1185, et Alanum ab Insulis, qui anno 1203 obiit, unum et eumdem fuisse censet. Vide Histoire littéraire de la France (in-4°, Paris, Firmin Didot), t. XIV, p. 358, in ALANO ANTISSIOD., et tom. XVI, p. 396, in ALANO MAGNO.)

De communi sententia quæ duos Alapos ab Insulis statuit, ambos doctissimos viros atque instituti Cisterciensis, quibus tamen singulis varias occupationes et tempora omnino diversa præscribunt, specialem Dissertationem iustituit Carolus de Visch, quam editioni suæ Operum magistri Alani præmisit, quæ anno 1654 Antwerpiæ in folio facta est apud Guillelmum Lestenium et Engelbertum Gymnicum. Eamdem habet aliquanto breviorem in sua Bibliotheca Scriptorum ordinis Cisterciensis, a fol. 12 ad fol. 17 ultimæ editionis anni 1656, Coloniæ Agrippinæ, apud Joannem Busæum. Ubi duos fuisse Alanos probare contendit, sed cum aliquanta formidine, diversis omnino temporibus distantes, ac uno fere sæculo alterum altero anteriorem, nempe converso seu fratre laico episcopum. Denique et aliam doctissimanı de argumento eodem Dissertationem instituit Cæsar Egassius du Boulay sæculo v Historia Universitatis Parisiensis, fol. 432 et sequentibus multis, ubi duos quoque fuisse Alanos asserit, quibus diversum etiam tempus assignat. Ita post ipsum senseram, sed re maturius expensa, omnibusque vel auctorum de hoc argumento scribentium conjecturis vel rationibus expensis, solo veritatis intuitu impellente, alteram adversus meipsum sententiam amplecti compellor : tantique ponderis hoc critices punctum mihi visum est, ut specialem a me dissertationem hanc extorserit. Dicam igitur unum tantum fuisse Alanum, qui totum ferme sæculum xu tenuerit, atque ab ejus initio ad a. 1203 vixerit, nec ullam ab his omnibus dissertationibus vel validam rationem haurire me potuisse, qua Alanos duos statuere cogerer.

DISSERTATIO

De unico Alano Ripatorii abbate, Antissiodorensi episcopo, ac tandem monacho ordinis Cisterciensis, apud Cistercium anno 1203 mortuo.

CAP. I. Agitur adversus epitaphium, quod unicum est A
Alani duplicis distinguendi fundamentum.
Carolus de Visch in historica Dissertatione De
vita et morte Algni Magni de Insulis, Doctoris Uni-
versalis, § 5, hæc verbotenus habet: Chrysostomus
Henriquez scribit illum supervixisse septuaginta
novem annis post concilium Lateranense memora -
tum, attigisse autem annum ætatis 116, ac tandem
obiisse cum magna opinione sanctitatis; cujus etiam
intuitu, eumdem Menologio suo Cisterciensi ascri-
psit die 30 Januarii. Quem etiam inter beatos ordi-
nis nostri recenset Joannes Cisterciensis in Cata-
logo sanctorum ac beatorum ordinis Cisterciensis,
subjuncto veteribus Missalibus ejusdem ordinis.
Sed et Beatum vocant doctissimus Leo Allatius li-
bro De apibus urbanis, et reverendissimus generalis B
noster modernus et alii passim. Quoad annum obi-
tus, veritatem nobis astruit antiquum epitaphium
Japidi sepulcrali incisum, quod etiam nunc perfecte
egitur, hoc tenore :

Alanum brevis bora brevi tumulo sepelivit,
Qui duo, qui septem, qui totum scibile scivit.
Labentis seculi contemptis rebus, egens fit.
Intus conversus, gregibus commissus alendis,
PATROL. CCX.

Mille ducenteno, nonageno quoque quarto,
Christo devotus, mortales exuit artus.

Obiit itaque Alanus anno Domini 1294. Hinc corri-
ge auctores omnes qui scribunt illum floruisse anno
1300. Tumulus ejus marmoreus conspicitur Cister-
cii in claustri parte læva templum ingredientibus,
juxta quem in pariete duo alia appendent epitaphia,
quæ nobis exhibet Gaspar Jongelinus in Purpura
sancti Bernardi, prout ex originalibus tabellis ipse-
met descripsit an. 1624, dum Cistercii esset, et
beati viri sepulcrum visitaret.

123459

EPITAPHIUM 1.

Ce grand docte Alanus, qui fut tant admirable,
Rend ce lieu de Cisteaux partout plas mémorable.
Car il y fut convers, berger et serviteur,
Encor y sert d'exemple de vertus et d'honneur
Donc vous religieux, convers, et tous passants,
Imitez ce Docteur, qui cybas est gisant.

EPITAPHIUM II.

Subjacet huic lapidi, toti venerabilis orbi,
Alanus Doctor, quem decet almus honor.
Theologis ac philosophis merito sociandus,
Vatibus antiquis nec minor ipse fuit.
Egregie scribens, planxit, docuit, reseravit,
Naturam, mores, mystica verba Dei.
Inclyta gesta Jesu cecinit, clarosque triumphos
Artes depingens, militiamque poli

1.

[ocr errors]

Eloquli pictor, morum censor, eitharista

Pieridum, fidel beiligerator erat.

Hic mundum fugiens, sub relligionis amictu Vixit, adbuc manet hic; intumulatus adest.. Nullus, opinor, inficiabitur, quin epitaphium secundum et ultimum recentia satis sint, sæculumque decimum sextum oleant; quare illa nobis nibil officiant, nec quidquam de Alani ætate, sed opera tantum utcunque composita enuntient. Igitur de soló primo agitur, quod anno 1294 mortem Alani alligat, et hoc unicum distinguendi duos Alanos est fundamentum. At illud etiam esse recens dico, atque innovatum et auctum, sab sæculi xvi initium vel medium. Nam antiquum Alani sepulcro insculptam epitaphium tres tantum versus continebat, qui anno 1501 vix ob vetustatem ac lituram legi poterant, quos refert sæculum iv Historia Universitatis Parisiensis, fol. 437, in hunc modum :

Atanum brevis hora brevi tumulo sepelivit, Qui duo, qui septem, totum sibi subdidit orbem, Seire suum, mores dare, vel retinere nequivit. Ita refertur ex Matthæi Bonhomme testimonio, qui Commentarium in Parabolas Alani, anno 1501 Lugduni impressum edidit, quibus Compendium vitæ Alani, et ejusdem in Cistercio epitaphium sic præmisli Ubi tunc tribus tantum versibus constabat, atque ita lituratum a caleantibus erat, ut legi non posset, nisi quemadmodum Matthæus Bonhomme legerat, cum tamen ita legendum esset:

Alanum brevis hora brevi tumulo sepelivit.
Qui duo, qui septem, qui totum scibile scivit,
Scire suum moriens, dare vol retinere nequivit.

Cum igitur ab anno hoc 1501 lituratum esset nimis apitaphium, illud a fratribus renovatum, atque ad yormam veterum eplapblorum factum et quatuor versibus auctum est, qui omnem præsenti disceptationi materiam subministrarunt. Addita enim est in quatuor versibus sequentibus, ac recenter additis falsa chronologia, quod monachis facillimum fuit, qui tempora atque epochas Alani non discusse

rant.

Labentis sacli contemptis rebus, egens fit.
Intus conversus, gregibus commissus alendis.
Mille ducenteno, nolageno quoque quarto,
Christo devotus, mortales exuit artus.

Atque hoc totum confirmatur ex allatis supra a Carolo Vischio, ubi quod anno 1501 vix legebatur, atque divinando nane uno modo, nunc altero transcriptum fuerat, jam affirmat, quod etiamnum perfecte legitur, hoc tenore, etc.

CAP. II. Epitaphium etiam pro antiquo et primario admissum, non valere contra testimonia veterum. Diximus itaque epitaphium sepulcro Magistri Alani apud Cistercium insculptum, olim tribus tanzom versibus constitisse, post annum vero 1501 septem versibus lectum fuisse, quod vetustum Matthæus Bonhomme ante suam editionem Parabolarum Alani, cum elogio illius attulit. At longe isto epitaphio pot or est, qui antiquior, auctor Chronici Bélgici, anno enim 1415 scribere desiit. Ait autem ille Alanum apud Cistercienses anno 1201 obiisse.

A‹ Anno 1202, inquit, apud Cistercium mortuus est magister Alanus de Insulis, doctor ille famosus, scriptor Anticlaudiani, qui in theologia fecit artem quamdam prædicanti, et contra Albigenses, Valdenses, Judæos et Saracenos libellum edidit succinctum, ad Willeknum Moutispessulani dominum. Nihil succinctius expressiusque dici poterat ab scriptore qui tempore et scriptione, quoal antiquitatem epitaphium Cisterciense superat.

B

C

D

Sed demus (licet omnino gratis) lantam quantam Cistercienses monachi optant, epitaphio suo apud Cistercium ad Alani cineres posito vetustatem, illud sane causam illorum parum juvabit, cum ante annum 1300 factum esse non possit. Agit enim de Alano anno 1294 (ut vult) mortuo, cai vix credibile est, ab ipso die quo humo contectus est, appositum fuisse istud epitaphium. At auctores isto epitaphio antiquiores annis centum, ejusdem cum Alano temporis, ejusdem ordinis Cisterciensis, omnes in suis notis acceptissimi et observationibus, et contra quos nemo excipere queat, ante istud epitaphium annis ad minus sexaginta viventes, asserunt morLuum esse Alanum anno 1203. Falsum ergo Alanoque tarde suppositum, mendax istud epitaphium, lectumne unquam, aut visum anterioribus Ecclesie sæculis, ut historici vel chronologi de rebus centum annis antequam contingerent, magico sp ritu vel prophetico scripserint? iloc argumenti genus ita demonstrativum, ut ab omnibus etiam acutissimis criticis infirmari nullatenus possit. Horum scriptorum primus est Otho de Sancto Biasio, abbas in Hercinia Silva, coetaneus auctori, qui anno nempe 1190 florebat, quique Appendicem scripsit ad libros vii Chronicorum Ottonis Frisingencis, incipiens ab anno 1146, quo iste scribere desiit, usque ad annum 1210. Ille autem expressissime meminit Alani et Anticlaudiani, illum insuper constituens synchronum atque socium duobus doctissimis sæculi xu theologis: His temporibus Petrus Canter Parisiensis et Alanus et Præpositivus magistri ciaPuerunt. Horum prior librum Distinctionum, librum Psalmorum, Evangeliumque unum ex quatuor per continuas glossas subtiliter compilavit, et præter hoc alia multa. Alter vero multa conscribens exposuit, inter alios librum qui intitulatur Anticlaudianus, et Regulas cœlestis vitæ, et contra hæreticos, et librum De vitiis et virtutibus et De arte prædicandi, librumque Sermonum suorum, et multa alia sana et catholica conscripsit. › Florebat igitur annis centum ante allegatum epitaphium, qui recte ponitur medius inter Petrum Cantorem et Præpositivum cancellarium Parisiensem, ambos anno 1190 florentes et vivos: quorum primus anno 1190 mortuus est, alter circa annum 1210, ut habet Cæsarius in suis Dialogorum libris, et alii. Alanus autem auno 1203 inter utrumque mortuus, recte medius ab Othone de Sancto Blasio componitur. Alter testis Albericus, monachus Trium Fontium ordinis isterciensis, auctor ut admittit Carolus Vischius

[ocr errors]

in Bibliotheca Scriptorum ordinis Cisterciensis, A bus perfectissimo, quem librum vocavit, Anticlau-
fol. 15, in Alano, antiquus et gravis, qui in Chro
nico sno diserte scribit Alanum hunc obiisse anno
1203, his verbis : ‹ Apud Cistercium mortuus est
hoc anno magister Alanus de Insulis, doctor fa-
mosus, et scriptor ille Anticlaudiani, qui In theo-
logia fecit artem quamdam prædicandi : et contra
Albigenses, Waldenses, Judæos et Saracenos, li-
bellum edidit succinctum, ad Guillelmum Montis-
pessulani dominum, et alia quædam ipsius haben-
tur opuscula. › Hucusque Albericus qui Chronicon
suurh usque ad annum 1241 produxit. At quo-
modo qui anno 1241 scribebat, poterat per anti-
cipationem scribere Alanum anno 1203 esse mor-
tuum, si anno demum 1294 mortuus est? Solvant
uodos istos qui ista defendunt. Un le recte ad hanc B

auctoritatem Carolus Vischius fol. 16 Bibliothe-
cæ Scriptorum ordinis Cisterciensis ita loquitur :
Hinc sequitur, vel erroneum esse epitaphium se-
pulcrale Alani, graviterque errare Trithemium
aliosque omnes doctores eidem consentientes, vel
certe vitiatum Alberici Chronicon, et Commentaria
in Merlinum memorata, alterius esse auctoris. Id
quod etiam tanquam probabilius secuti fuimus in
Relatione Historica, quam Operibus Alani nuper
impressis præfiximus, eidem cætera omnia confor-
miter applicautes. Quanquam etiam in alia sen-
tentia dici posset, concilium cui Alanus legitur in-
terfuisse Romæ (ubi et agnitus fuit) fuisse Latera-
mense III, anno 1180 sub Alexandro III celebra- c
tum. De hac difficultate scripsi Cistercium, et ad
alios diversos viros doctos, sed resolutionem ba-
bere nequivi; quare donec certius aliquid habue-
ro, epitaphio credendum censui. Hæc Vischius
verbotenus in editione ultima suæ Bibliotheca
Scriptorum ordinis Cisterciensis, post Dissertatio-
nem a se factam De Alanis ad Opera magistri
Alani a se edita: quibus innuit quantum dubita-
ret de Cisterciensi epitaphio, ac consequenter de
Alani morte per illud ad annum 1291 dilata. Ad-
datur tandeni et tertius contra istam epitaphil as-
sertionem testis idoneus et maximi meriti, quem
Cæsar Egassius du Boulay sæculo iv Historia Uni-
versitatis Parisiensis, fol. 434, refert in Disseria-
tione singulari quam De Alano Insulensi scripsit, D
cum propriis Egassii verbis.

Accedit Henricus Gandavensis, doctor Parisiensis et Sorbonicæ domus, ut aiunt, alumnus, qui ante annum 1270 studebat Parisiis, et obiil Tornaci, anno 1293. Alanum istum nostrum reponit in serie virorum illustrium qui hoc sæculo floruerunt, ab anno scilicet 1110 ad annum 1200, et de eo sic scribit in libro De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 21: Alanus, Insulis oriundus, libe.. ralium artium peritus, Parisius Ecclesiastica scholæ præfuit, et ingenii sui monumenta relinquens, scripsit Summam ad prædicationis officium utilem, es quia metro multum claruit, scripsit metrice Poeticer, excogitata materia de viro optimo et in omni

dianum etc. Quid contra hornm virorum auctoritatem afferri possit non video. Quo pacto enim u'erque (nempe Otho de Sancto Blasió de quo supra, et Henricus Gandavensis) meminisse. potuerunt Alani et Anticlaudiavi, si utroque posterior centum annis Alanus fuit? Quis credat Henricum Gandavensem repositurum eum fuisse inter viros sæculi x illustres Alanum, si suo tempore floren tem in scholis Parisiensibus alumnum vidisset? Hinc patet autem quam parum firmi in sententia suá fuerint qui Alanos duos admiserunt, anno 1182 alterum, alterum anno 1294 mortuum; illi etiam qui singulares de hoc argumento Dissertationes scripserunt, ut Cæsar Egassius Bullæus et Carolus Vischius, de quibus supra.

Pergit idem Bullaus: Unde Gaspar Barthius in notis ad Guillelmum Britonem, ad versum 546, Ericio similis, etc. diserte agnoscit Alanum in auclores hujus sæculi duodecimi; sic enim ille: Compendio quædam scripta illius adjeci, præter propter tempora Britonis nostri, ab Alano lib. vi Commentariorum in Prophetiam Merlini. Dixi ævo hoc auctorem illum scripsisse, cui qui contradicunt, errani: cum sub annum 1194 expressim eumdem collocet Otho de Sancto Blasio, additione ad Frisingensem cap. 40, etiam Anticlaudianum ejus commemorans. Opera autem viri quæ editione digna sunt mirum eur hactenus lateant, cum multo minoris frugis clathros perrumpant, Non sunt autem tantum ea quæ a Catalogorum scriptoribus memo` rantur, sed ipsemet vidi ingentem Commentarium de ratione metrorum et syllaborum in bibliotheca Basiliensi, cum testimoniis auctorum ascriptis, cujus nullum meminisse nomenclatorem memini. Et ad versun 52 libro vu: Latere plano, etc. In cæsumra negligit syllabam, ut singulis paginis, sic sæpe alii : et in Anticlaudiano opere circa eadem hæc tempora scripto, Alanus Insularius, universalis Doctor diclus, quem apud Cistercium anno 1202 mortuum adnotat auctor Chronici, qued Magnum Belgicum indigitant. Sufficiunt ista cum in are duorum vel trium testium stel omne verbum. ›

CAP. III. Mulla alia in gratiam Alani ab auctoribus nuperis conficia, quæ nulto veritatis aut verişimilitudinis fundamento nituntur,

Carolus Vischins in Relatione historica de Vita Alani Magni, habet tres paragraphos in quibus mukta stupenda et prodigiosa refert, queis Alanum commendet, quæ firmius ab ipso probari optassem. Ac paragraphus secundus inscribitur : Qua occasione magister Alanys, relicia Parisiensi Universitate, habitum conversorum in Cistercio assumpserit. Narrat ibidem miraculum, sed cujus nulluin testem alium profert quam Joannem Buzeli num, Jesuitani, in Gotto-Flandria sua, tomo II, lib. vit, ad annum 1294. Vult hanc eamdem historiam sed simplici omnino stylo descriptam, penes se habuisse in prosemio cujusdam Commentaris

in Parabolás Alani, a centum et quinquaginta an- A tiæ, ad modum laici. Hæc est ratio et causa con

nis, Lugduni typis editam, ad initium codicis anno
scilicet 1501, sine nomine auctoris, sed quem jam
constat fuisse Matthæum Bonhomme. Rectc tamen
et prudenter primam hujus operis omisit impres-
sionem Vischius insulsam atque barbaram, ut pu-
rissima Joannis Buzelini Latinitas magis credibi-
lem minusque ridiculam fabulam redderet. Non ita
tamen scrupulosus fuit Cæsar Egassius Bullæus,
qui sæculo IV Historia Universitatis Parisiensis,
fol. 436, has historias propriis primi inventoris
verbis adducit. Qui igitur has fabulas credibiles
fore ex compta Joannis Buzelini Latinitate opi-
natus est Vischius, has absurdas et fide et verbis
ex relatu Matthæi Bonihominis, monachi Cister-
ciensis, audiat, qui Commentarium in Parabolas B
Alani anno 1501 Lugduni impressum edidit, in
cujus fronte Quæ caussæ fuerint Alani ad Cister-
cienses conversi, his verbis commemorat.

versionis.

Continuo autem idem Bonushomo seu Bonhomius commentator narrat quomodo Romam profectus fuerit, hæreticos confuderit, et pro Alano tandem recognitus fuerit. Accedit quod Romæ quidam hæretici advenerant, qui per sua argumenta falsasque syllogizationes totam fidem catholicam subvertebant. Quapropter papa mandavit omnes prælatos, abbates, doctores et clericos totius Christianitatis Romam venire, quatenus dictos hæreticos confunderent. Quod abbas, magister Alani, audiens, Alano relicto in abbatia, voluit Romam pergere. Tum Alanus, qui jam sensum recuperaverat, dixit magistro suo; O domine, me tædet hic stare, et diu est quod abbatiam non exivi : quapropter humiliter deprecor ut vobiscum pergam Romam, et bene serviam vobis, optimeque pensabo de equis. Tunc abbas, pergens Romam, duxit secum Alanum. Adveniente autem die disputationis, abbas voluit intrare locum disputationis, cum quo Alanus voluit intrare. Cui abbas dixit: Vade ad hospitium et pensa de equis, quia locum istum non posses intrare, propter custodes et clientes hic existentes, qui non sinunt intrare nisi prælatos et magnos clericos, et posses verberari. Cui Alanus dixit: Volo verberari ut intrem; et supponens se chlamidi seu cappa sui magistri, intravit dictum locum, et ipse sedens ad pedes sui magistri, audiC vit disputationem. Hæretici vero proponentes quæstiones, Christianos superaverunt et vicerunt. Quod videns Alanus, exivit latebras, dicens magistro suo: Jube, Domine, benedicere; et abbas stupefactus dixit Alano: Sile, miser, quid vis facere ? Tunc Alanus intravit dicens ut prius: Jube, Domine, benedicere, usque ad tertiam vicem; quod videns papa permisit eum arguere. Et Alanus recitans quæstiones per dictos hæreticos motas, arguit et confudit illos. Quod videns hæreticus dixit

Auctor hujus libri vocabatur Alanus, de quo legitur quod cum quadam die studeret Parisius, sciens septem artes liberales, necnon leges atque decreta suam scientiam proposuit exponere, et in aliquem fructum redigere seu explicare. Et cum in crastinum de tota Trinitate prædicare vellet, et scientiam et notitiam veram de illa curtis audientibus exhibere, ipso pergente ad spatium prope ripariam quamdam, cogitans qualiter onus propositum complere posset, quemdam puerum reperit, qui tenens unum cochlear in manu, fecerat unam parvam foveam, modicum procul ab aqua. Et hauriens aquam cum suo cochleari, portabat ad foveam quam fecerat; et instanter sicut puer apposuerat aquam in fovea, aqua in terram intrabat, quia locus erat arenosus. Quod videns Alanus, dixit puero: O puer, quid hic agis? Et puer respondens dixit: Totam istam ripariam in foveam meam ponere proposui, nec cessabo quousque propositum meum implevero. Cui Alanus: Quando putas fecisse? Opus tuum licet sit puerile, tamen est impossibile. Cui puer: foc citius fecero quam tu propositum tuum adimpleveris. Et Alanus respondens dixit: Quid enim proposui facere? Et puer dixit: Tu proposuisti cras declarare totam Trinitatem, per tuam scientiam in prædicatione, quod est magis im- D possibile tibi. Quod audiens Alanus, multum territus, reversus domum, et dicta pueri in se memoraus, multumque dolens et tristis, suam præsumptionen sive arrogantiam recognovit. Adveniente vero die crastina et hora prædicationis, ubi multitudo magna populi fuerat congregata, Alanus ascendens cathedram dixit loco thematis: Sufficial vobis vidisse Alanum. Verecundia suffusus, pergere nolens Parisius, transivit in Burgundiam et in quadam abbatia, Cistercium nomine, pastor ovium fuit, et deinde conversus fuit ipsius abba

(1) Quod apud Oudinum sequitur caput quartum, cui tit lus: Prædicta commenta el nova confulantur, et in quo vehementer contra hujus narrationis con

confusus: Tu es diabolus aut Alanus. Cui Alanus
respondit Non sum diabolus, sed Alanus. Tunc
abbas magister suus voluit sibi suam dignitatem
donare, quam Alanus suscipere noluit; sed per
papam et abbatem fuit sibi concessum ut duos cle-
ricos haberet in dicta abbatia, qui clerici libros,
quos ipse dictaret, sub se scriberent. Ubi plures
libros fecit, inter quos fecit istum qui incipit : A
Phobo Phoebe, etc. Alano autem mortuo, fuit se-
pultus in dicta abbatia, super cujus tumulo scribun-
tur isti versus :

Alanum brevis hora brevi tumulo sepelivit,
Qui duo, qui septem, totum sibi subdidit orbem,
Scire suum, mores dare vel retinere nequivit (1).

CAP. IV. Aliæ sententiæ de vita et morte Alani in-
sulensis expenduntur.

Cum non concordent historici, deque tempore quo

sarcinatores invehitur, omittimus non est enim cur ita bilem moveat legenda ingenue candidequë narrata. EDIT.

« PoprzedniaDalej »