Obrazy na stronie
PDF
ePub

Publica materies privati iuris erit, si

Diducere Rhenum, significat deducere in varias partes, dividere v. c. in Mosam, Vahalim, Isalam, Hunsum, Aham, Flevum. Iam carmen Iliacum, Ilias, est flumen. Ingens illa Tragicorum multitudo diu ante Pisones Iliadem diduxit in centum et plures Tragoedias; Piso, maior natu, deduceret in unam Tragoediam. Si Metaphora petita est a lana, unice tenendum deducis. Numquam enim dicitur lana diducta, quia de colo deducitur in unum eumdemque filorum cursum. Atque ista Metaphora valde frequentatur. Vide exempla apud Burm. ad Ovidii Amor. I, XIV, 7. et alterum Burm. ad Anthol. T. II, pag. 635. Ille ad Ovidium edidit Glossam ex MS. Leidensi: » Deducta: tractum est a filo, quod subtiliter deducatur a caelo, et ita carmina a mente compositoris: unde alibi in Ponto

Accipe Pompeii deductum carmen ab illa: et alibi in Honorato: Subtili deducta poemata filo." Ubi pro caelo legendum est colo, pro Honorato - Iloratio, pro Subtili-tenui. Nam est versus Horatii Epist. II, 1, 225. et tenui deducta poemata filo. Atque ad hanc annotationem meam pertinet locus Ovidii Amor. II, xvIII, 1. Carmen ad iratum dum tu perducis Achillem, Primaque iuratis induis arma viris. Ovidius alloquitur Macrum poetam, qui de rebus Troianis, etiam illis, quae Posthomericae vocantur, scripsit, et ab Ovidio vocatur Iliacus. Hic suúm carmen non ad Achillem perduxit, sed ab Achille

incepit: incepit a Mñvv äɛde deà IInλnïádeo 'Aμıλños, hoc est ab irato Achille, ab initio Iliados deduxit, et continuavit quidquid Homero restabat, ut idem Ovidius dicit, itaque perduxit ad tempus recentius, quam quo Achilles vixit. Scribendum puto: Carmen ab irato dum tu deducis Achille, Primaque iuratis induis arma viris.

Tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus. Quid ferunt ista verba? Omnino rectius facies, si tragoediam sumseris ex persona Iliaca, quam si novam et indictam ipse formaveris. Hoc neque verum est, neque Horatius hortari poterat. Omnino rectius et honorificentius erat, novam formare, quam veterem sequi. Maior laus in invento're, quam imitatore. Nec quisquam dixerit de re nondum tentata, eam fore vel peiorem vel meliorem. Apparebit demum in re absoluta. Ratio oppositi hoc postulat: Tutius est imitari antiquum exemplum, quam ignota proferre: vel, carmen deductum ex Iliade semper erit melius, quam a te ipso male inventum et elaboratum. Quare scribendum puto: Tutius Iliacum carmen deducis in actus. vel: Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam sic proferres ignota indictaque primus. Illud sic eleganter ponitur de rebus, quae non satis feliciter succedunt. Terent. in Phorm. I, II, 95. Quid rei gerit? respondet Geta: Sic, tenuiter. ubi

Non circa vilem, patulumque moraberis orbem; Nec verbum verbo curabis reddere fidus

Donatus: »εintin@s. Sic dicendum pere. Sed Horatius, credo, si scri

est cum aliquo gestu." Et Horatius
hoc efferens sic proferres, humeros
sursum movebat. Est etiam, ubi sic
temeritatem et nullum consilium in-
dicat, respondens fere Graecorum
outos. Terent. Andr. I, II, 4. Mira-
bor, hoc si sic abiret. Donatus: » Sic,
pro leviter et negligenter, quod
Graeci ovvos dicunt, et est de his,
quae adiuvanda gestu sunt." Recte
Donatus de gestu, sed addere de-
buisset pronuntiationem. Longe enim
aliter efferimus sic, si interroganti
quomodo valeamus, respondemus sic;
aliter si dicimus: hoc tibi non sic
abibit, ille sic se humo proiecit. De
ista significatione particulae sic etiam
aliquid scripsit Burmann. ad Petron. p.
687, ut omittam Tursellinum et alios.
Postea vidi et Bothium coniecisse sic.
Annotatio viri diligentis haec est:
>> Si autem deducis, cur non profe-
ras, sed proferres? Sane hoc est,
quod aiunt, colaphnm refringere Pri-
sciano. Corruptus est locus, quem
restituas legendo: Rectius Iliacum
deduxes carmen in actus, Quam sic
proferres cet. Dedures, deduxisses,
ut erepsemus, evasti, summosses
apud Nostrum, decessemus, decres-
sent apud Ciceronem, exstinxem
apud Virgilium, similia apud Plau-
tum et alios. Sic, sic temere, sic
male, ut apud Terent. Heautont. III,
1, 49." De colapho, putabam esse
Prisciani dare peccantibus, non acci-

pserit, rectius deducis, quam si proferres, neque colaphum neque ferulam meretur. Si inquit, quod tibi auctor sum, facis, ac deducis carmen ex Iliade, rectius agis, quam tantum tibi sumeres, ut novam personam formares, si auderes novam formare. Deducis, quia non dubitat Pisonem esse deducturum, statim, praesenti tempore: proferres, quia dubitat, non credit Pisonem hoc aliquando ausurum témpore imperfecto.

[ocr errors]

Nec verbum verbo curabis reddere. Ita nunc passim editores, verbum verbo; et eodem ordine bis profert Servius ad Aen. I, 227. et XI, 1. Hieronymus ad Pammachium de optimo genere interpretandi: Sed et Horatius, vir acutus et doctus, hoc idem in Arte Poetica erudito interpreti praecipit, Nec verbum verbo curabis reddere fidus Interpres. Ubi, obiter notandum, falli hic eruditissimum Patrem, ac male accepisse, quemadmodum et multi hodie, verba Flacci. Non enim praecipit Interpreti, verum praecipit scriptori Tragico, ne interpres velit esse. Huc alludit et Boethius in Porphyrium I, p. 46. In quo quidem vereor, ne subierim fidei (lege fidi) interpretis culpam, cum verbum verbo expressum comparatumque reddiderim. Alio tamen ordine verba collocant editiones principes, Venetae ambae et Losche

Interpres; nec desilies imitator in artum,
Unde pedem proferre pudor vetet, aut operis lex.

riana, quibus accedunt veterrimi Codices, Vossianus, Graevianus, Leidensis, Reginensis, cum aliis nostris, ut et pluribus aliorum: Nec verbo verbum curabis reddere. Utrum ex his auctor dederit, arbitrio aurium diiudicandum est. Claudius Quadrigarius apud Gellium IX, 13. Manlius animo magis quam arte confisus scutum scuto percussit, atque statum Galli conturbavit. Ita nunc quidem fertur: sed regius Lutetiae Codex cum altero Morello scuto scutum ihi habent, et sic, opinor, alii. Livius de eadem pugna VII, 10. Romanus, mucrone surrecto, cum scutum scuto imum perculisset. Sic hodie editores: verum olim dederant, cum scuto scutum imum: quod et compositio videtur poscere. Cicero Tuscul. IV, 35. Etiam vero quodam amore veterem amorem, tamquam clavo clavum, eiiciendum putant. BENTLEIVS.

Verbum verbo mihi facilius et pronuntiatu suavius videtur. Alii interpretes laudarunt Ciceron. de optimo genere Orat. 5. Nec converti, ut interpres, sed ut orator, sententiis iisdem et earum formis, tamquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. Non verbum pro verbo necesse habui reddere. Et Rufinianum de Schemat. Antithesis est, cum verbum verbo pari potestate per contrarium redditur. Adde Ciceron. de Finib. III, 4. Nec tamen

exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent. Optimi, ni fallor, scriptores secuti sunt, quod est simplicius et minus affectatum, neque poetae aliter fecere, nisi metro coacti. Sic Virgilius litora litoribus, arma armis, et in oratione prosa, bella ex bellis serere, vim vi repellere, pes cum pede collatus, idemque in omnibus proverbiis observatum, ut homo homini, lupus lupum, vir viro, alia.

Unde pedem proferre pudor vetet, aut operis lex. Ex angustiis evadere tentantes, magis referimus pedem, quam proferimus. Virgilius Georg. IV, 485 de Orpheo ex faucibus Tartareis redeunte: Iamque pedem referens casus evaserat omnes. In quibusdam MSS. legitur referre. Quintil. Instit. VI, 5. Instare proficientibus, et ab iis, quae non adiuvant, quam mollissime pedem oportet referre. Exercitus Romanus devenerat in furcas Caudinas, ibique tam arcte erat inclusus, ut pedem neque proferre neque referre posset. Minus Latinum est: ex furcis pedem proferre non poterat. Pedem proferre est progredi, referre est regredi. Atque illud ambiguum Scholiastas in errorem duxit. Acron: »Noli aggredi locum difficilem, unde te explicare non poteris, nec te imitatione sive aemulatione obstringas, ut procedere vel progredi longius erubescas," et Commentator: >> unde te explicare non possis sine

Nec sic incipies, ut scriptor Cyclius olim:
Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.

Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.

pudore reprehensioneque, aut etiam ulterius progredi; namque pudor vetat nos inchoata deserere, et lex operis iubet aut penitus non incipere, aut incepta perficere." Omnes huiusmodi interpretationes, a loci sententia alienae, vitantur, si recipiamus illud referre. Metri quidem hodie securi sumus. Horatius alioquin dixisset: Unde referre pedem vetat aut pudor aut operis lex.

Nec sic incipies, ut scriptor Cyclius olim. Reginensis a manu prima, et Vossianus secundus, Nec sic incipies, ut scriptor Cyclius olim. Recte: quippe Graecis xúndio scriptores illi dicuntur. Euripides Helena v. 1329. Κυκλίων χορῶν ἔξω παρθενίων. Aristophanes Nubibus: κυκλίων τε χορῶν ἀσματοκάμπτας. et Ranis: κυκλίοισι χοροῖσιν ὑπάδων. et Avibus: núna μéhŋ, et nvnhiodi daonados. Atque haec quidem ad Cyclios Melicos spectant: alii erant Cyclii Epici, qualem unum hic memorat Flaccus. Epigramma in Apollodori Bibliothecam: Μὴ κυκλίων ζήτει πολύθρουν στίχον. εἰς με γὰρ ἀθρῶν Εὑρήσεις ἐν ἐμοὶ πάνθ ̓ ὅσα κόσμος ἔχει. Anthologia II, 40, in Poetas: Toùs xvxhiovs τουτοὺς, τοὺς αὐτὰρ ἔπειτα λέγοντας Μισώ λωποδύτας άλλοtoiov néov. Et hi quidem interdum zuzdeno vocantur apud Graecos Scho

liastas, si non mendosa sunt exemplaria, sed tutius est vetustiores sequi; et suavius sonat Cyclius olim, quam Cyclicus. BENTLEIVS.

Quid di

Fortunam Priami cantabo et nobile bellum. In versu poetae Cyclii non video quid sit tumidum et infla· tum. Nobile profecto non est: itaque nihil, ut in exemplum proponatur, quod quisque devitet. Quare ad nostram consuetudinem haec ita scribi possent: Fortunam Priami cantabo et nobile bellum gnum tanto feret hic promissor hiatu? Horatius duos tres versus sequentes ex initio poetae istius omisit, notos quippe Pisonibus. Et est in omissione acerbus iocus, quasi diceret, Fortunam Priami nostis cetera. Cyclius illic v. c. addere potuit Europaeque Asiaeque incendia dira, et alia similis tubae. Omnino veteres partem loci, bene cogniti, solebant citare, interdum duo tria vocabula. Suffecisset hic Fortunam Priami

Parturient montes, nascetur ridiculus mus. Ita Codices nostri cum editis, excepto Regio, qui sine litura exhibet, ut et duo Pulmanniani, Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Valerius quidem Probus p. 1468. et Servius ad Aeneid. VIII, 83. parturient, ut nunc quidem feruntur. Contra, S. Hieronymus contra

Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:

Iovinianum lib. I. Non est contentus nostro, id est, humano more loqui: altius quiddam aggreditur. Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Recte; et ita hic reponendum. Quippe illa omnia, quae in urio desinunt, parturio, nupturio, micturio, esurio, quae Meditativa recte vocant Grammatici, etiam in primo tempore Futuri vim habent. Parturio perinde est ac si dicas, meditor parere, inibi est ut pariam. Ita quae Graeci 'Eridvμŋtinά Desiderativa vocant in exeuntia, qualia younoɛio, Powoɛiw, noleμnoɛio, peoɛio, habere dicuntur žugaơiv tov pékhovvos, significationem futuri. Perperam igitur et indocte Librarii nostri, quia nascetur continuo sequitur, parturient eadem forma interpolarunt. Nam id ipsum, o boni, quod quaeritis, iam habetis. Parturiunt enim idem est, ac iam parient et sic mus nascetur. At si parturient substituitis, hoc est, olim meditabuntur parere; quando erit, obsecro, ut mus iste nascatur. BENTLEIVS.

Haec animadversio Bentleii tam simplex et vera est, ut mirer, quomodo alicui in mentem venire potuerit contra disputare. In his unus argumento Graeci proverbii utitur: "diver ogos, tinterai pus. Sed et hoc favet Bentleio. Nam est temporis imperfecti, non futuri. Atque ita Phaedrus Fab. IV, 22. Mons parturibat, at ille murem peperit: non parturiret. Latinum est: mons par

turus erat, vel parturibat. Eadem ratione, in hac dicendi formula figurata, nunquam ponitur futurum. Ut Theognis v. 39. núa móls ÿðe, dédona dè un rézy. Cicero Philipp. II. Utinum reipublicae dolor pariat, quod iam diu parturit. Liv. XXI, 18. Quod iam diu parturit animus vester, aliquando pariat. Chrysostomus Orat. I de Sacerdot. 'Αθρόως, ἣν πάλαι ὠδίνεν ἐπιIvuiav, åñétene tóte. Ambrosius de Caino et Abele II, 1. Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, sed etiam pariat. Claudianus Consul. Probi 204. Felicemque uterum qui nomina parturit annis. Atque illud parturire et parere tam frequenter coniuncta leguntur, ut fortasse Scipio apud Ciceronem de Oratore II, 66, non dixerit C. Metello » Si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram” sed » si quintum parturiret. Quintilianus locum Horatii non semel respexit: ut VIII, 3, notavit imitationem ex Virgiliano exiguus mus. Idem VIII, 6. » Eo magis necessaria κατάχρησις, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat, quod in proximo est, ut, equum divina Palladis arte Aedificant: et apud Tragicos, Et iam leo pariet, at pater est. » Ubi Quintilianus scribere potuit:" et, Parturit mons; iam murem pariet. Vocabula at pater est sapiunt glossam, neque in omnibus MSS. reperiuntur. Idem cogitabat versum Ho

« PoprzedniaDalej »