Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]

Humano lumano capiti cervicem pictor equinam lungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut nec caput uni Nec pes reddatur formae, sed turpiter atrum. Desinat in piscem mulier formosa superne:

[blocks in formation]

1.

2.

3-8.

9-3.

4.

imagine, praeter alias ineptias, mulier desinit in piscem: in libro vanae sunt species, velut aegri somnia. Si libro addis caput et pedem, facis etiam ex libro imaginem, comparas imaginem cum imagine; dicis: >> liber, in quo, tamquam in imagine nec caput nec pes sibi conveniunt, similis est imagini, in qua nec caput nec pes sibi conveniunt." Ut nos ordinem restituimus, omnia sibi pulchre respondent: Humanum formosae mulieris caput, membra undique collata et variis plumis tecta, ut neque una sit forma, neque caput neque pedes in hac forma conveniant, sed mulier illa tam formosi capitis caudam habeat piscis.

Atrum. Commentator Cruquianus explicat magnum. Dignum, quod animadvertatur.

[blocks in formation]

nunc inscribitur Epistola ad Pisones, factum est recentiori tempore, sicuti et divisio in Satiras et Epistolas, in Librum primum et secundum, in Satiram primam, Epistolam primam, et alias numerorum notationes. Neque veteres Epistolam ad Pisones, sed de Arte poetica nominabant, ab argumento. Ita iam invenias apud Quintilianum. Licet haec Saturae pars titulo Epistola ad Pisones a reliquis posset discerni, quoniam altera ad Pisones Epistola non exstat. Fortasse et nomen Satura eo commendatur, quod Horatius Sermon. II, 1, 1. scripsit: Sunt quibus in Satira videar nimis acer; i. e. in corpore poematum variorum, cui titulus Satura. Et Iuvenalis Satira I. postquam dixerat se non scripturum Epos, non Togatas, non Tragoedias, caussam exponit cur ipse in alio campo decursurus sit. Spado, inquit, Maevia, tonsor, verna Canopi, Crispinus, Matho, Massa, Thymele, mille alii homines et vitia erunt argumentum mei carminis. Nam haec vitia cum videas, Difficile est Satiram non scribere, i. e. Corpus Satirarum. Statius Silv. I, ш, 103. laudato poeta propter lyram maiorem, plectra Pindarica, robora IIeroa, addit: sive Liventem Satiram nigra rubigine turbas: quod optime interpretatur Gronovius, quia in Satira turbatur, turbando seu miscendo fit opus confusaneum. Iam unum poematium non ita turbatur, sed turba oritur ex multis poematiis varii metri in unam Saturam coactis. Horatius, Iuvenalis et Statius Satiram ponere non potuerunt intelli

gentes unum poematium. Ea nempe significatio iis videbatur non satis Latina. Si fuisset, scripsissent potius: in Satiris acer, Satiras non scribere, Satiras turbas. Martialis quidem Latinitatem antiquam non curavit in Epigr. XII, 96. Audemus Satiras: Lucilius esse laboras. De Saturae significatione poteram, si hic locus esset, sententiam Casauboni confirmare et argumentis novis tueri. Primus ita iudicavit I. Scaliger ad Manilium in Notis ad Sphaeram Barbaricam pag. 450. Cum Scaligero et Casaubono faciebat Salmasius. Gronovius idem docuerat Graevium, Daniel Heinsius aliter censebat; patrem sequebatur Nicolaus filius, qui cum Graevio de hoc argumento in Epistolis, a Burmanno in Sylloges T. IV editis, ita disputavit, ut hic sententiam mutasse videatur, magis tamen officii caussa, quam quod plane esset convictus. Meo quidem iudicio omnis illa disputatio Casaubono favet. Neque obliviscendum, quali inter se animo D. Heinsius et Salmasius fuerint.

Omnis autem hic ad Pisones libellus dividi potest in tria capita. Primum caput continet praecepta, quae praesertim ad carmen heroicum pertinent. Secundum versatur in carmine dramatico. Tertium habet generalia quaedam de difficultate artis poeticae recte exercendae et insania eorum, qui, neque natura neque studio adiuti, versus tamen faciunt. Singula tria capita per suas partes distribuuntur, maiores et minores. Minores interdum sunt praefatio quaedam vel introductio ad sequentem disputationem. Ego ad hanc normam libellum divisi.

CAPUT PRIMUM.

PRAECEPTA DE CARMINE HEROICO PRAESERTIM.

I.

Humano
lumano capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut nec caput uni
Nec pes reddatur formae, sed turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:

I.

Carmen esto varium et

tamen unum.

Humano capiti cervicem pictor equinam. Principium mihi satis esse abruptum videtur. Fieri potest ut aliquid exciderit. Optassem certe, carmen heroicum paullo disertius fuisset significatum.

Ut nec caput uni Nec pes reddatur formae. Ego ista ex vs. 8-9 huc retuli. Ibi leguntur de libro cuius velut acgri somnia vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae: deinde ut turpiter atrum mutavi in sed turpiter atrum. Verba illa minus bene conveniunt loco, ubi nunc posita sunt, optime autem conveniunt loco, ubi ego posui. Comparat librum malum cum male picta imagine. In

1.

2.

3-8.

9-3. 4.

imagine, praeter alias ineptias, mulier desinit in piscem: in libro vanae sunt species, velut aegri somnia. Si libro addis caput et pedem, facis etiam ex libro imaginem, comparas imaginem cum imagine; dicis: >> liber, in quo, tamquam in imagine nec caput nec pes sibi conveniunt, similis est imagini, in qua nec caput nec pes sibi conveniunt." Ut nos ordinem restituimus, omnia sibi pulchre respondent: Humanum formosae mulieris caput, membra undique collata et variis plumis tecta, ut neque una sit forma, neque caput neque pedes in hac forma conveniant, sed mulier illa tam formosi capitis caudam habeat piscis.

Atrum. Commentator Cruquianus explicat magnum. Dignum, quod animadvertatur.

Desinat in piscem mulier. In MS. Brenkm. in piscem et mulier.

5.

6.

7.

Spectatum admissi risum teneatis amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species. » Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas." 10.
Scimus. Et hanc veniam petimusque damus-
que vicissim.

Sed non, ut placidis coeant immitia, non, ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.

ut

Spectatum admissi. C. Barthius, in Adversariorum libro XLII, nonnulla Scholia edidit, quae invenit in antiquissimis membranis Artis Poeticae. Vetus ille interpres hunc locum sic explicavit: » Ad spectandum convocati. Pictores priusquam tabulas venales ponerent, convocabant amicos, eas spectarent. Unde et spectatus est probatus, perfectus. Pingitur autem tabula in figura mechonomi." Illad mechonomi esse corruptum nemo non videt. Barthius scribendum coniicit Neoptolemi; Suringar in Hist. Critica Scholiast. Part. III, p. 157, maeniani. Equidem aliquid excidisse suspicor, ac reponendum: in figura nec animalis nec hominis. Vocabulum animal hic in Scholiis non est ignotum. Acron: »Si admissi fueritis introire ad spectandum tale animal pictum, potestis risum tenere, Pisones?"

Fingentur species. MS. D'Orvill. pinguntur.

[ocr errors]

Sed non, ut placidis. In MS. D'Orvill. Non tamen, ut placidis.

Serpentes avibus geminentur.

8-9.

11.

12.

13.

Gemina serpentis et avis figura nascatur. Ita Ovid. Metam. VIII, 159 appellat Minotaurum tauri geminam iuvenisque figuram. Recte Grifolus, qui Artem Poeticam edidit Florentiae a. 1550: » Non unum corpus ex iis conficere, quae inimica sint natura, et eorum pars altera extinguat alteram." Vidit etiam Gesnerus, annotans: >> Basiliscum ergo nondum componebant ex gallo gallinaceo et serpente." Acro et Porphyrio ambigue: >> Serpentes cum avibus iungere.” Nec satis apparet, quid velit Commentator: >> Socientur, iungantur. Ea, inquit, quae specie, natura et qualitate differunt, non debent aut in pictura aut poemate coaptari in una eademque forma, sicut tigris et agnus, piscis et ursus, sed tigris et leo coniungi possunt, uterque enim ferus est." Recentiores interpretes vulgo accipiunt geminentur pro coitu misceantur, decepti fortasse antecedente coeant. Talis v. c. est interpretatio Döringii: » ut mitia animalia cum immitibus coire, Venerem iungcre, et aves atque serpen

II.

25.

Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, 24.
Decipimur specie recti. Brevis esse laboro,
Obscurus fio: sectantem levia nervi

26.

29.

Deficiunt animique: professus grandia, turget: 27.
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae. 28.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.

30.

31.

tes, tigrides et agnos geminari, pa- ctivo levis contrarius error commissus

[blocks in formation]

Decipimur specie recti. Quintil. Instit. Orat. VIII, ш, 56. Kanógylov quidquid est ultra virtutem, quoties ingenium iudicio caret, et specie boni fallitur. Auctor ad Herennium IV, 10. In hoc genus plerique quum declinassent, et ab eo, quo profecti sunt, aberraverunt, et specie gravitatis falluntur.

Sectantem levia. Wielandus prosdiam non satis tenebat. Haec vertit: indem man leichte Dinge leicht behandeln wil. Idem ad vs. 301 notum ex Anthologia Epigramma in Licinium citans, partem pentametri scripsit: quis credat esse Deos? In adie

est in Lexico Schelleri, ubi leves malvae, quod invenitur in Horatianis Carm. I, 31, referuntur ad laeves.

Tutus nimium timidusque procellae. Quintil. Instit. Orat. X, II, 16. Plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt, fiuntque pro gravibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exsultantes, simplicibus negligentes.

Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. Ut ineptus quidam poeta fecit in versibus, quos Horatio indignos iudicavi, Carm. I, п. Piscium et summa genus haesit ulmo, Nota quae sedes fuerat columbis, Et superiecto pavidae natarunt Aequore damae. Hic appinxit pisces ulmo, damas aequori, et rem unam prodigialiter variavit. Si Ars Poetica scripta est post illud carmen, suam ipse stultitiam acerbissime reprehendit : si scripta est ante illud carmen, sui ita oblivisci non potuit.

« PoprzedniaDalej »