Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cupido ab antiquis sapientibus ponitur in parabola sine parente, id est, sine causa. Neque nihil in hoc est; imo haud scimus an non res omnium maxima. Nil enim philosophiam peræque corrupit ac illa inquisitio parentum Cupidinis; hoc est, quod philosophi principia rerum quemadmodum in natura inveniuntur non receperunt et amplexi sunt, ut doctrinam quandam positivam, et tanquam fide experimentali; sed potius ex legibus sermonum et ex dialecticis et mathematicis conclusiunculis atque ex communibus notionibus et hujusmodi mentis extra naturam exspatiationibus ea deduxerunt. Itaque philosophanti quasi perpetuo hoc animo agitandum est, non esse parentes Cupidini, ne forte intellectus ad inania deflectat; quia in hujusmodi perceptionibus universalibus gliscit animus humanus, et rebus et se ipso abutitur, et dum ad ulteriora tendit ad proximiora recidit. Cum enim, propter angustias suas, iis quæ familiariter occurrunt et quæ una et subito mentem subire et ferire possunt maxime moveri consuerit; fit ut cum ad ea quæ secundum experientiam maxime universalia sunt se extenderit, et nihilominus acquiescere nolit, tum demum, tanquam adhuc notiora appetens, ad ea quæ ipsum plurimum affecerint aut illaqueaverint se vertit, et ea ut magis causativa et demonstrativa quam ipsa illa universalia sibi fingit.

Itaque quod prima rerum essentia, vis, et Cupido, sine causa sit, jam dictum est. De modo vero ejus rei (quæ causam non recipit) videndum. Modus autem et ipse quoque perobscurus est; idque a parabola ipsa monemur, ubi eleganter fingitur Cupido, ovum Nocte incubante exclusum. Certe sanctus philosophus ita pronuntiat: Cuncta fecit Deus pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum; ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem. Lex enim summa essentiæ atque naturæ, quæ vicissitudines rerum secat et percurrit (id quod ex verborum complexu describi videtur, opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem), vis scilicet primis particulis a Deo indita, ex cujus multiplicatione omnis rerum varietas emergat et confletur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Aptissime autem refertur illud de ovo Noctis ad demonstrationes per quas Cupido iste in lucem editur. Quæ enim per affirmativas concluduntur, videntur partus lucis; quæ vero per negativas et exclusiones, ea tanquam

' Compare Nov. Org. I. 48. VOL. III.

G

2 Eccles. iii. 11.

a tenebris et nocte exprimuntur et educuntur. Est autem iste Cupido vere ovum exclusum a Nocte; notitia enim ejus (quæ omnino haberi potest) procedit per exclusiones et negativas. Probatio autem per exclusionem facta, quædam ignoratio est, et tanquam nox, quoad id quod includitur; quare præclare Democritus atomos sive semina, atque eorum virtutem, nullius rei similia quæ sub sensum cadere posset asseruit; sed ea prorsus cæca et clandestina natura insignit. Itaque de ipsis pronuntiavit:

Neque sunt igni simulata, neque ulli

Præterea rei quæ corpora mittere possit
Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus:1

Et rursus de virtute eorum:

At primordia gignundis in rebus oportet
Naturam clandestinam cæcamque adhibere,

Emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet.3

Itaque atomi neque ignis scintillis, neque aquæ guttis, neque auræ bullis, neque pulveris granis, neque spiritus aut ætheris minutiis, similes sunt. Neque vis et forma eorum aut grave quiddam est aut leve, aut calidum aut frigidum, aut densum aut rarum, aut durum aut molle, qualia in corporibus grandioribus inveniuntur; cum istæ virtutes, et reliquæ id genus, compositæ sint et conflatæ. Neque similiter motus naturalis atomi aut motus ille est descensus, qui appellatur naturalis, aut motus illi oppositus (plaga), aut motus expansionis et contractionis, aut motus impulsionis et nexus, aut motus rotationis cœlestium, aut quispiam ex aliis motibus grandiorum, simpliciter. Atque nihilominus et in corpore atomi elementa omnium corporum, et in motu et virtute atomi initia omnium motuum et virtutum insunt. Veruntamen in hoc ipso, nimirum de motu atomi, collato ad motum grandiorum, philosophia parabolæ a philosophia Democriti dissentire videtur. Democritus enim non omnino parabolæ tantum, sed et sibi quoque impar et fere contrarius reperitur, in iis quæ amplius ab eo circa hoc dicta sunt. Debuit enim motum heterogeneum atomo tribuere, non minus quam corpus heterogeneum et virtutem heterogeneam. Verum ille motus duos, descensus gravium et adscensus levium (quem per plagam sive percussionem magis gravium pellendo minus gravia in superius expediebat), delegit ex motibus gran

[blocks in formation]

diorum, quos atomo ut primitivos communicaret.' Parabola autem heterogeneam et exclusionem ubique tuetur, tam substantia quam motu. At parabola ulterius innuit, harum de quibus diximus exclusionum finem aliquem et modum esse; neque enim perpetuo Nox incubat. Atque Dei certe proprium est, cum de ejus natura inquiritur per sensum, ut exclusiones in affirmativis non terminentur. Alia vero est hujus rei ratio; ea scilicet, ut post debitas exclusiones et negationes aliquid affirmetur et constituatur, et ut ovum quasi a tempestiva et matura incubatione excludatur; neque tantum ovum excludatur Nocte, sed etiam ex ovo excludatur persona Cupidinis; hoc est, ut non tantum educatur et extrahatur hujusce rei notio quædam ex ignoratione, verum etiam notio distincta et confusa. Atque de demonstrationibus, quales eæ circa materiam primam esse possint, hæc habuimus quæ cum sensu parabolæ maxime convenire arbitramur. Veniendum igitur ad Cupidinem ipsum, materiam scilicet primam, et dotes ejus, quas tanta circumstat nox; et videndum quid parabola ad illam lucis afferat. Neque nos fugit, opiniones hujusmodi duras et fere incredibiles ad hominum sensus et cogitationes accedere. Atque ejus certe rei periculum jam factum esse plane cernimus in hac ipsa Democriti philosophia de atomis, quæ quia paulo acutius et altius in naturam penetrabat et a communibus notionibus erat remotior, a vulgo pueriliter accipiebatur; sed et philosophiarum aliarum quæ ad vulgi captum magis accedebant disputationibus, tanquam ventis, agitata et fere exstincta est. Et tamen etiam ille vir suis temporibus summa admiratione floruit, et Pentathlus dictus est ob multiplicem scientiam3, et inter omnes philosophos omnium consensu maxime physicus est habitus, ut Magi quoque nomen obtineret. Neque Aristotelis pugnæ et dimicationes (qui Ottomannorum more de regno suo philosophie anxius erat, nisi fratres trucidasset; cui etiam curæ erat, ut ex ejus verbis liquet, ne quid posteri scilicet dubitarent) tantum sua violentia, nec etiam Platonis majestas et solennia tantum reverentia potuerunt, ut

"Cuncta necesse est

Aut gravitate sua ferri primordia rerum,

Aut ictu forte alterius."

LUCRET. ii. 82.

But Democritus himself did not ascribe gravity to the atom, and in this as in some other points Bacon was misled by assuming that Lucretius always represents the opinions of Democritus. See Stobæus, Eclog. Phys. i. 15.

So in the original. I suppose minime, or some equivalent word, has dropped out.

M. Bouillet suggests the substitution of nec for et.-J. S.

3

* Diog. Laert. ix. 37. But see Mullach. Quæst. Democ. p. 54.

Sed dum illa Ari

philosophiam hanc Democriti delerent. stotelis et Platonis strepitu et pompa professoria in scholis circumsonarent et celebrarentur, hæc ipsa Democriti apud sapientiores, et contemplationum silentia et ardua arctius complexos, in magno honore erat. Certe in seculis illis Romanæ doctrinæ, illa Democriti et mansit et placuit; cum Cicero ejus viri ubique summa cum laude mentionem faciat, et non ita multo post præconium illud poëtæ, qui videtur ex temporis sui judicio (ut solent illi) de eo locutus esse, conscriptum sit et exstet,

Cujus prudentia monstrat

Magnos posse viros, et magna exempla daturos, Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci.1 Itaque non Aristoteles aut Plato, sed Gensericus et Attila et barbari, hanc philosophiam pessundederunt. Tum enim, postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabulæ istæ Aristotelicæ et Platonicæ philosophiæ, tanquam materiæ cujusdam levioris et magis inflatæ, servatæ sunt, et ad nos pervenerunt, dum magis solida mergerentur et in oblivionem fere venirent. Nobis vero digna videtur Democriti philosophia quæ a neglectu vindicetur, præsertim quando cum authoritate prisci seculi in plurimis consentiat. Primo itaque describitur Cupido ut persona quædam; eique attribuuntur Infantia, Alæ, Sagittæ, alia, de quibus sigillatim postea dicemus. Sed hoc interim sumimus; antiquos proposuisse materiam primam (qualis rerum principium esse potest) formatam et dotatam, non abstractam, potentialem, informem. Atque certe materia illa

spoliata et passiva prorsus humanæ mentis commentum quoddam videtur, atque inde ortum, quia intellectui humano illa maxime esse videntur, quæ ipse potissimum haurit, et quibus ipse plurimum afficitur. Itaque fit ut formæ (quas vocant) magis existere videantur, quam aut materia aut actio: quod illa latet, hæc fluit; altera non tam fortiter impingitur, altera non tam constanter inhæret. Imagines autem illæ, contra, et manifestæ et constantes putantur; adeo ut materia illa prima et communis tanquam accessorium quiddam videatur, et loco suffulcimenti; actio autem quævis tanquam emanatio tantum a forma; atque prorsus primæ partes formis deferantur. Atque hinc fluxisse videtur formarum et idearum regnum in essentiis, materia scilicet addita quadam phantastica. Aucta etiam sunt ista superstitione nonnulla (errorem, intemperantiam2, ut fit, 2 [So in original.] The true reading is probably intemperantiâ,

1 Juv. x. 48.

secuta), et ideæ abstractæ quoque introductæ, et earum dignitates; tanta confidentia et majestate, ut cohors somniantium vigilantes fere oppresserit. Verum ista ut plurimum evanuerunt; licet alicui, nostro hoc seculo, curæ fuerit ea sponte inclinantia fulcire et excitare, majore ausu (ut nobis videtur) quam fructu. Verum quam præter rationem materia abstracta principium ponatur (nisi obstent præjudicia) facile perspicitur. Formas siquidem separatas quidam actu subsistere posuerunt, materiam separatam nemo; ne ex iis qui eam ut principium adhibuerunt; atque ex rebus phantasticis entia constituere durum videtur ac perversum, neque inquisitioni de principiis consonum. Neque enim quæritur quomodo naturam entium commodissime cogitatione complectamur aut distinguamus, sed quæ sint vere entia prima et maxime simplicia ex quibus cætera deriventur. Primum autem ens non minus vere debet existere, quam quæ ex eo fluunt; quodammodo magis. Authupostaton enim est, et per hoc reliqua. At quæ dicuntur de materia illa abstracta, non multo meliora sunt, quam si quis mundum et res ex categoriis et hujusmodi dialecticis notionibus, tanquam ex principiis, fieri asserat. Parum enim interest, utrum quis mundum fieri ex materia et forma et privatione dicat, an ex substantia et qualitatibus contrariis. Sed omnes fere antiqui, Empedocles, Anaxagoras, Anaximenes, Heraclitus, Democritus, de materia prima in cæteris dissidentes, in hoc convenerunt, quod materiam activam, forma nonnulla, et formam suam dispensantem, atque intra se principium motus habentem, posuerunt. Neque aliter cuiquam opinari licebit, qui non experientiæ plane desertor esse velit. Itaque hi omnes mentem rebus submiserunt. At

3

The allusion is apparently to Patricius, whose Nova Philosophia was published in 1593; a work long since so rare that Sorellus (apud Brucker, iv. 28.) says that a small library might be purchased for the price of this single book. See for an account of it Brucker, ubi modo.

Thus

* Angels are regarded by the schoolmen as forms not immersed in matter. St. Thomas says, "Angeli sunt formæ immateriales."- Sum. Theol. i. q. 61. Even the soul of man is spoken of as a form "non penitus materiæ immersa;" a way of speaking probably employed for two reasons,-to save the possibility of the soul's separate existence, and to obviate the difficulty of the Scotists, that an unextended, or intense, form like the soul cannot give extension or corporeity. From this difficulty Duns Scotus deduced the existence of a "forma corporeitatis" distinct from the soul; a doctrine not to be confounded with that of Avicenna, who, from the impossibility of conceiving unextended matter, was led to assert the existence of a form of corporeity primitively inherent in all matter.

The word avevπóσтaтоs, of which the Latin form ought to be authypostatus, is given by Stephanus, with a reference to Nicetas.

Compare De Augmentis.

« PoprzedniaDalej »