Obrazy na stronie
PDF
ePub

purgata est, et in antiquitatem et philologiam et narrationes supervacuas excurrit; circa solida negligens et fastidiosa, curiosa et nimia in inanibus. Pessimum autem est in hac copia, quod rerum naturalium inquisitionem amplexa est, rerum autem mechanicarum magna ex parte aspernata. Atque hæ ipsæ ad naturæ sinus excutiendos longe illis præstant; natura enim sponte sua fusa et vaga disgregat intellectum, et varietate sua confundit; verum in mechanicis operationibus contrahitur judicium, et naturæ modi et processus cernuntur, non tantum effecta. Atque rursus universa mechanicorum subtilitas citra rem quam quærimus sistitur. Artifex enim operi et fini suo intentus ad alia (quæ forsan ad naturæ inquisitionem magis faciunt) nec animum erigit nec manum porrigit. Itaque magis exquisita cura opus est, et probationibus electis, atque sumptu etiam, ac summa insuper patientia. Illud enim in experimentalibus omnia perdidit, quod homines etiam a principio fructifera experimenta, non lucifera, sectati sunt; atque ad opus aliquod magnificum educendum omnino incubuere, non ad pandenda Oracula Naturæ, quod opus operum est, et omnem potestatem in se complectitur. Intervenit et illud ex hominum curiositate et fastu, quod ad secreta et rara se plerunque converterunt, et in his operam et inquisitionem posuerunt, spretis experimentis atque observationibus vulgatis; quod videntur fecisse, aut admirationem et famam captantes, aut in eo lapsi et decepti, quod philosophiæ officium in accommodandis et reducendis rarioribus eventibus ad ea quæ familiariter occurrunt, non æque in ipsarum illarum vulgarium rerum causis et causarum causis altioribus eruendis, situm esse existimarunt. Universæ autem hujus de naturali historia querelæ causa ea præcipua est, quod homines non in opere tantum, sed in ipso instituto aberrarunt. Namque historia illa naturalis, quæ extat, aut ob ipsorum experimentorum utilitatem aut ob narrationum jucunditatem confecta videtur et propter se facta, non ut philosophiæ et scientiis initia et veluti mammam præbeat. Itaque huic rei pro facultate nostra deesse nolumus. Nobis enim quantum philosophiis abstractis sit tribuendum, jampridem constitutum est. Etiam vias Inductionis veræ et bonæ, in qua sunt omnia, tenere nos arbitramur, et intellectus humani versus scientias facultatem incompetentem et prorsus imparem, veluti per machinas aut filum aliquod labyrinthi, posse juvare. Neque nescii sumus, nos, si instaurationem illam scientiarum quam in animo habemus intra inventa ulla majora cohibere voluisse

mus, ampliorem fortasse honoris fructum percipere potuisse. Verum cum nobis Deus animum indiderit qui se rebus submittere sciat, quique ex meriti conscientia et successus fiducia speciosa libens prætereat; eam etiam partem operis nobis desumpsimus, quam existimamus alium quemquam aut in universum fugere, aut non pro instituto nostro tractare voluisse. Circa hoc autem duo sunt, de quibus homines et alias, et nunc præcipue cum ad rem ipsam accingimur, monitos volumus. Primo, ut mittant illam cogitationem, quæ facile hominum mentes occupat et obsidet, licet sit falsissima et perniciosissima, eam videlicet, quod rerum particularium inquisitio infinitum quiddam sit et sine exitu: cum illud verius sit, opinionum et disputationum modum nullum esse, sed phantasias illas ad perpetuos errores et infinitas agitationes damnari; particularia autem et informationes sensus (demptis individuis et rerum gradibus, quod inquisitioni veritatis satis est) comprehensionem pro certo, nec eam sane vastam aut desperatam, patiuntur. Secundo, ut homines subinde meminerint quid agatur, atque cum inciderint in complures res vulgatissimas, exiles, ac specie tenus leves, etiam turpes, et quibus (ut ait ille) honos præfandus sit, non arbitrentur nos nugari, aut mentem humanam inferius quam pro dignitate sua deprimere. Neque enim ista propter se quæsita aut descripta sunt, sed nulla prorsus alia patet intellectui humano via, neque ratio operis aliter constat; nos siquidem conamur rem omnium maxime seriam et humana mente dignissimam, ut lumen naturæ purum et minime phantasticum (cujus nomen hactenus quandoque jactatur, res hominibus penitus ignota est), per facem a divino numine præbitam et admotam, hoc nostro seculo accendatur. Neque enim dissimulamus nos in ea opinione esse, præposteram illam argumentorum et meditationum subtilitatem, primæ informationis sive veræ inductionis subtilitate et veritate suo tempore prætermissa aut non recte instituta, rem in integrum restituere nullo modo posse, licet omnia omnium ætatum ingenia coierint; sed naturam, ut fortunam, a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse. Restat itaque ut res de integro tentetur, idque majoribus præsidiis; atque exutis opinionum zelis detur aditus ad regnum philosophiæ et scientiarum (in quo opes humanæ sitæ sunt, natura enim nonnisi parendo vincitur), qualis patet ad regnum illud cœlorum, in quod nisi sub persona infantis ingredi non licet: usum autem hujus operis plebeium illum et promiscuum

ex experimentis ipsis omnino non contemnimus (cum et notitiæ et inventioni hominum, pro varietate artium et ingeniorum, plurima utilia proculdubio suggerere possit); attamen minimum quiddam esse censemus, præ eo aditu ad scientiam et potentiam humanam, quem ex misericordia divina speramus. A qua etiam supplices iterum petimus, ut novis eleemosynis per manus nostras familiam humanam dotare dignetur.

Natura rerum aut libera est, ut in Speciebus, aut perturbata, ut in Monstris, aut constricta, ut in Experimentis Artium; facinora autem ejus cujuscunque generis digna memoratu et historia. Sed Historia Specierum, quæ habetur, veluti plantarum, animalium, metallorum et fossilium, tumida est et curiosa; Historia Mirabilium, vana et e rumore; Historia Experimentorum manca, tentata per partes, tractata negligenter, atque omnino in usum practicæ, non in usum philosophiæ. Nobis itaque stat decretum, historiam specierum contrahere, historiam mirabilium excutere atque expurgare; præcipuam autem operam in experimentis mechanicis et artificialibus, atque naturæ erga manum humanam obsequiis collocare. Quid enim ad nos lusus naturæ et lascivia? hoc est, pusilla specierum ex figura differentiæ, quæ ad opera nil faciunt; in quibus nihilominus naturalis historia luxuriatur. Mirabilium autem cognitio grata certe nobis, si expurgata et electa sit; sed quamobrem tandem grata? Non ob ipsam admirationis suavitatem, sed quod sæpe artem officii sui admonet, ut naturam sciens eo perducat, quo ipsa sponte sua nonnunquam præivit. Omnino primas partes ad excitandum lumen naturæ artificialibus tribuimus; non tantum quia per se utilissima, sed quia naturalium fidissimi interpretes. Num forte fulguris aut iridis naturam tam clare explicasset quisquam, antequam per tormenta bellica, aut artificiosa iridum super parietem simulacra, utriusque ratio demonstrata esset? Quod si causarum fidi interpretes, etiam effectorum et operum certi et felices indices erunt. Neque tamen consentaneum putamus ex triplici ista partitione historiam nostram distrahere, ut singula seorsim tractentur, sed genera ipsa miscebimus, naturalia artificialibus, consueta admirandis adjungentes, atque utilissimis quibusque maxime inhærentes.

Atque a phænomenis ætheris ordiri solennius foret. Nos autem nil de severitate instituti nostri remittentes, ea anteferemus quæ naturam constituunt et referunt magis com

munem, cujus uterque globus est particeps. Ordiemur vero ab historia corporum, secundum eam differentiam, quæ videtur simplicissima; ea est copia aut paucitas materiæ intra idem spatium, sive eandem circumscriptionem, contentæ et exporrectæ. Nam cum ex pronuntiatis de natura nil verius sit quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi, sed quantum ipsum naturæ, sive materiæ summam universalem, perpetuo manere et constare, et neutiquam augeri aut minui. Etiam illud non minus certum, tametsi non tam perspicue notatum aut assertum sit (quicquid homines de potentia materiæ æquabili ad formas fabulentur), ex quanto illo materiæ, sub iisdem spatiorum dimensionibus plus et minus contineri, pro corporum diversitate a quibus occupantur; quorum alia magis compacta, alia magis extensa sive fusa, evidentissime reperiuntur. Neque enim parem materiæ portionem recipit vas aut concavum aqua et aëre impletum; sed illud plus, istud minus. Itaque si quis asserat, ex pari aëris contento par aquæ contentum effici posse; idem est ac si dicat aliquid fieri posse ex nihilo. Nam quod deesse supponitur ex materia, id ex nihilo suppleri necesse foret. Rursus si quis asserat, par contentum aquæ in par contentum aëris posse verti, idem est ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum. Nam quod superesse supponitur ex materia, id ad nihilum evanuisse similiter necesse foret. Neque nobis dubium est, quin hæc res etiam calculos pati possit, surdos fortasse in aliquibus, sed definitos et certos, et naturæ notos. Veluti si quis dicat auri corpus collatum ad corpus spiritus vini, esse coacervationem materiæ superantem ratione vicecupla simpla aut circiter, non erraverit. Itaque exhibituri jam historiam eam quam diximus de copia et paucitate materiæ, atque de materiæ coitione atque expansione, ex quibus notiones illæ Densi et Rari (si proprie accipiantur) ortum habent, hunc ordinem servabimus, ut primo corporum diversorum (ut auri, aquæ, olei, aëris, flammæ) rationes ad invicem recenseamus. Examinatis autem rationibus corporum diversorum, postea unius atque ejusdem corporis subingressus et expatiationes cum calculis sive rationibus memorabimus. Idem enim corpus etiam absque accessione aut ablatione, aut saltem minime pro rata contractionis et extensionis, ex variis impulsibus tum externis tum internis, sustinet se congerere in majorem et minorem sphæram. Interdum enim luctatur corpus, et in veterem sphæram se restituere nititur,

[blocks in formation]

interdum plane transmigrat, nec revertere satagit. Hic cursus primo atque differentias et rationes corporis alicujus naturalis (quoad extentum) collati cum aperturis aut clausuris suis memorabimus; videlicet cum pulveribus suis, cum calcibus suis, cum vitrificationibus suis, cum dissolutionibus suis, cum distillatis suis, cum vaporibus et auris, exhalationibus, et inflammationibus suis memorabimus; deinde actus ipsos et motus, et progressus et terminos contractionis et dilatationis proponemus, et quando se restituant corpora, quando transmigrent secundum extentum; præcipue autem efficientia et media, per quæ hujusmodi corporum contractiones et dilatationes sequuntur, notabimus; atque interim virtutes et actiones, quæ corpora ex hujusmodi compressionibus et dilatationibus induunt et nanciscuntur, obiter subtexemus. Cumque probe noverimus quam difficilis res sit, in præsenti animorum statu, jam ab ipso principio cum natura consuescere, observationes nostras ad attentionem hominum et meditationem excitandam et conciliandam adjiciemus. Quod ad demonstrationem autem attinet, sive retectionem densitatis et raritatis corporum, nil dubitamus aut cunctamur quin quoad corpora crassa et palpabilia, motus gravitatis (quem vocant) loco optimæ et maxime expeditæ probationis sumi possit; quo enim corpus compactius, eo gravius. Verum postquam ad gradum aëreorum et spiritualium ventum est, tum profecto a lancibus destituimur, atque alia nobis industria opus erit. Incipiemus autem ab Auro, quod omnium quæ habemus (neque enim tam adulta est philosophia, ut de visceribus terræ statuere debeamus), gravissimum est, atque plurimum materiæ minimo spatio complectitur, atque ad hujus corporis sphæram reliquorum rationes applicabimus ; illud monentes, historiam ponderum hic nos minime tractare, nisi quatenus ad corporum spatia sive dimensa demonstranda lucem præbeat. Cum vero non conjicere et ariolari, sed invenire et scire nobis propositum sit, hoc autem in examine et probatione experimentorum primorum magnopere positum esse judicemus, prorsus decrevimus in omni experimento subtiliore modum experimenti quo usi sumus aperte subjungere: ut postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines et quatenus fidem adhibeant, et quid ulterius faciendum sit, sive ad errores corrigendos qui adhærere possint, sive ad excitandas atque ad operandas probationes magis fidas et exquisitas. Quin et ipsi de iis quæ nobis minus explorata atque errori magis ex

« PoprzedniaDalej »