Obrazy na stronie
PDF
ePub

doctrina vestra cœnæ illius' hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur unde tam varia venatio, respondit, illa omnia condimentis 2 ex mansueto sue esse facta. Neque enim negabitis universam istam copiam nil aliud esse quam portionem quandam philosophiæ Græcorum; eamque certe minime in saltu aut sylvis naturæ nutritam; sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Si enim a Græcis iisque paucis abscedatur, quid tandem habent vel Romani vel Arabes vel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemæi inventis derivetur, aut in eadem recidat? Itaque videtis divitias vestras esse paucorum census; atque in sex fortasse hominum cerebellis spes et fortunas omnium sitas esse. Neque vero idcirco Deus vobis animas rationales indidit, ut Authoris vestri partes (fidem scilicet vestram quæ Deo et divinis debetur) hominibus differretis: neque sensus informationem firmam et validam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut ipsius Dei opera, Cœlum et Terram, contemplaremini; laudes ejus 10 celebrantes, et hymnum conditori" vestro canentes, iis 12 etiam viris, si placet (nihil enim obstat), in chorum receptis.13 Quinetiam ista ipsa doctrina, usu vestra, origine Græca, quæ tanta pompa incedit, quota pars fuit illa sapientiæ Græcorum? Ea enim varia fuit; varietas autem ut veritati non acquiescit, ita nec errorem figit; sed ad veritatem est instar iridis ad solem, quæ omnium imaginum est maxime infirma et quasi deperdita, sed tamen imago. Verum et hanc quoque varietatem nobis extinxit (Græcus et ipse) Aristoteles: credo, ut discipuli res gestas æquaret. Atque discipuli præconium (si recte memini) tale celebratur:

Felix terrarum prædo, non utile mundo

Editus exemplum, terras tot posse sub uno
Esse viro.

quæ

An et magister, felix doctrinæ prædo? Acerbe illud, sed sequuntur optime. Nullo enim modo ille utilis rebus humanis, qui tot egregia ingenia, tot (inquam) libera capita in servitutem redegerit. Itaque, filii, de copia vestra audistis quam arcta,

illi MS.

• Quod si -MS.

2 condimentis omitted in MS. abscedatis.

In the MS. Euclidis is inserted between the lines in Bacon's hand.

MS.

6 Itaque videtis in sex fortasse hominum cerebellis et animulis spes et fortunas vestras

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

quam ad paucos redacta. Divitiæ enim vestræ sunt paucorum census. De utilitate jam attendite. At quem tandem aditum ad mentes et sensus vestros, non dicam impetrabimus (vos enim benevoli), sed struemus aut machinabimur, res siquidem difficilis? Quo fomite, qua accensione lumen vobis innatum excitabimus, idque a præstigiis luminis adventitii et infusi liberabimus? Quomodo, inquam, nos vobis dabimus, ut vos vobis reddamus? Infinita præjudicia facta sunt, opiniones haustæ, receptæ, sparsæ. Theologi multa e philosophia ista sua fecerunt, et speculativam quandam ab utraque doctrina coagmentatam condiderunt. Viri civiles, qui ad existimationis suæ fructum pertinere putant ut docti habeantur, multa ubique ex cadem scriptis suis et orationibus inspergunt. Etiam voces, filii, et verba ex dictamine ejusdem philosophiæ, et secundum ejus præscripta et placita, apposite conficta sunt; adeo ut simul ac loqui didiceritis (felicem dicam an infelicem) hanc errorum Cabalam haurire et imbibere necesse fuerit. Neque hæc tantum consensu singulorum firmata, sed et institutis academiarum, collegiorum, ordinum, fere rerumpublicarum, veluti sancita est. Huic itaque jam subito renunciabitis? idne sumus vobis authores? Atqui ego, filii, hoc non postulo, neque hujusmodi philosophiæ vestræ fructus moror, aut eos vobis interdico, neque in solitudinem aliquam vos abripiam. Utimini philosophia quam habetis, disputationes vestras ex ejus uberibus alite, sermones ornate, graviores apud vulgus hominum hoc ipso nomine estote. Neque enim philosophia vera ad hæc multum utilis vobis erit: non præsto est, nec in transitu capitur, nec ex prænotionibus intellectui blanditur, non ad vulgi captum (nisi per utilitatem et opera) descendit. Servate itaque et illam alteram, et prout commodum vobis erit adhibete: atque aliter cum natura, aliter cum populo negotiamini. Nemo enim est qui plus multo quam alius quis intelligit, quin ad minus intelligentem tanquam personatus2 sit, ut se exuat, alteri det. Verum illud vos familiariter pro more nostro moneo, Habete Laidem dummodo a Laide non habeamini.3 Judicium sustinete; aliis vos date, non dedite; et vos melioribus servate. Atque vide

This sentence is underlined in the MS. In Gruter's copy it is introduced before and would probably have been omitted here.

2 Compare De Int. Nat. Sententia, XII:

rerum tamen provisus subvenerans.

3 Diog. Laërt. in Aristippo. — R. L. E.

Privata Negotia personatus administret,

mur minus quiddam vobis imponere', quod hæc quæ in manibus habetis usu vobis et honore manebunt; ideoque æquiore animo passuri estis, eadem de veritate et utilitate in dubium vocari. Verum etiamsi vos optime animati essetis, ut quæcunque hactenus didicistis aut credidistis, spretis opinionibus ac etiam rationibus vestris privatis, vel hoc ipso loco deposituri sitis, modo de veritate vobis constaret; attamen hac quoque ex parte hæremus; neque habemus fere quo nos vertamus, ut fidem vobis rei tam inopinatæ et novæ faciamus. Certe disputationis lex penitus sublata est, cum de principiis nobis vobiscum non conveniat. Etiam spes ejusdem præcisa est, quia de demonstrationibus quæ nunc in usu sunt dubitatio injecta est, atque accusatio suscepta. Atque hoc animorum statu veritas ipsa vobis non tuto committitur. Itaque intellectus vester præparandus antequam docendus, animi sanandi antequam exercendi sunt, area denique purganda antequam inædificanda: atque ad hunc finem hoc tempore convenistis. Qua igitur industria aut commoditate hoc negotium discutiemus aut agemus? Non desperandum. Inest profecto, filii, animæ humanæ, utcunque occupatæ et obsessæ, aliqua pars intellectus pura et veritatis hospita; estque ad eam aliqua molli clivo orbita deducens. Agite, filii, vos et ego viros doctos, si quid in hoc genere sumus, exuamus; et faciamus nos tanquam aliquos e plebe, et omissis rebus ipsis ex signis quibusdam externis conjecturas capiamus. Hæc enim saltem nobis cum hominibus communia sunt. Doctrina vestra, ut dictum est, fluxit a Græcis. Qualis natio? Nil mihi rei cum convitio est, filii; itaque quæ de ea dicta sunt ab aliis, nec repetam nec imitabor. Tantum dico eam nationem fuisse semper ingenio præproperam, more professoriam ; quæ duo sapientiæ et veritati sunt inimicissima. Nec præterire fas est verba sacerdotis Egyptii, præsertim ad virum e Græcia excellentem prolata, ab authore etiam nobili e Græcia relata. Is sacerdos certe verus vates fuit, cum diceret, Vos Græci semper pueri. Annon bene divinatum est? Verissime certe, Græcos pueros æternos esse; idque non tantum in historia et rerum memoria, sed multo magis in rerum contemplatione. Quidni enim sit instar pueritia ea philosophia, quæ garrire et causari noverit, generare et procreare non possit? Disputationibus inepta operibus inanis? Mementote ergo (ut ait propheta) rupis ex qua excisi estis, et

'Atque respirare mihi nonnihil videmini, was the original reading of the MS.

de natione cujus authoritatem sequimini, quod Græca sit, interdum cogitate. Sequitur temporis nota, qua philosophia ista vestra nata est et prodiit. tas erat, filii, cum illa condita fuit, fabulis vicina, historiæ egena, peregrinationibus et notitia orbis parum informata aut illustrata, quæque nec antiquitatis venerationem nec temporum recentium copiam habebat, sed utraque dignitate et prærogativa carebat. Etenim antiquis temporibus credere licet fuisse divinos viros, qui altiora quam pro hominum communi conditione saperent. Nostram autem ætatem fateri necesse est, præ illa de qua loquimur, (ut taceam ingeniorum et meditationum fructus et labores) etiam duorum fere mille annorum eventis et experientia, et duarum tertiarum orbis notitia auctam esse. Itaque videte quam anguste habitaverint vel potius conclusa fuerint illius ætatis ingenia, si rem vel per tempora vel per regiones computetis. Neque enim mille annorum historiam, quæ digna historia nomine sit, habebant; sed fabulas et somnia. Regionum vero tractuumque mundi quotam partem noverant? Cum omnes hyperboreos Scythas, omnes occidentales Celtas, indistincte appellarent; nil in Africa ultra citimam Ethiopiæ partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus novi orbis provincias, ne per auditum sane aut fama nossent; imo et plurima climata et zonas, quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiatæ sint: quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagoræ, non longinquæ profecto, sed potius suburbanæ, ut magnum aliquid celebrantur. Atque experientia, filii, ut aqua, quo largior est eo minus corrumpitur. Nostris autem temporibus (ut scitis) oceanus sinus laxavit, et novi orbes patuere, et veteris orbis extrema undique innotescunt, idque distincte ac proprie. Itaque ex ætatis et temporis natura, veluti ex nativitate et genitura philosophiæ vestræ, nil magni de ea Chaldæi prædixerint. De hominibus videamus. Qua in re optimo fato hoc fit (neque id artificio aliquo nostro cautum est, sed ipsa res hoc non solum patitur, verum etiam postulat), ut et illis honor servetur, et nos modestiam nostram tueri et retinere possimus, et tamen fidem liberare. Nos enim, filii, nec invidiæ nec jactantiæ nobis conscii sumus, nec de ingenii palma nec de placitorum regno contendimus; longe alia nostra ratio est et finis, hocque mox aperietur. Itaque antiquorum ingeniis, excellentiæ, facultati, nihil detrahimus; sed generi ipsi, viæ, instituto, authoritati, placitis, necessario derogamus. Immensum

enim est quantum scientiarum progressum deprimant; atque opinio copiæ inter maximas causas inopiæ reperitur. Atque duo sunt viri, filii, quorum placita ex libris eorum propriis haurire licet: Plato et Aristoteles: utinam illud et reliquorum nonnullis contigisset. Sed Aristoteles, Othomannorum more, regnare se non potuisse existimavit, nisi fratres trucidasset. Idque ci, non statim sane sed postea, ex voto nimis feliciter successit. De his itaque duobus pauca dicere instituimus. Xenophontem autem tertium non adjungimus, suavem scriptorem et virum excellentem. Verum cum illis qui philosophiam tanquam ingenii peregrinationem amœnam et jucundam, non tanquam provinciam laboriosam et solicitam, susceperunt, nobis non multum rei est. Itaque hos duos viros, Platonem et Aristotelem, si quis inter maxima mortalium ingenia non numeret, aut minus perspicit aut minus æquus est. Ingenia certe illorum capacia, acuta, sublimia. Sed tamen videndum primo, cujus generis philosophantium censeri possint. Invenio enim tria genera apud Græcos eorum qui philosophiæ cultores habiti sint. Primum erat sophistarum, qui per plurimas civitates instituta profectione, et per singulas mansitantes, adolescentes, recepta mercede, sapientia imbuere professi sunt; quales fuere Gorgias, Protagoras, Hippias, quos Plato ubique exagitat, et fere in comœdiæ morem deridendos propinat. Neque enim hi rhetores tantum erant, aut orationum conscriptores, sed universalem rerum notitiam sibi arrogabant. Secundum erat eorum qui majore fastu et opinione, locis certis et sedibus fixis, scholas aperiebant, atque placita et sectam condentes aut excipientes, auditores, sectatores, successores insuper habebant. Ex quo genere erant Plato, Aristoteles, Zeno, Epicurus. Nam Pythagoras etiam auditores traxit, et sectam constituit; sed traditionum potius quain disputationum plenam, et superstitioni quam philosophiæ propio

Tertium autem genus erant eorum, qui remoto strepitu et pompa professoria, serio veritatis inquisitioni et rerum contemplationi dediti, et (tanquam Endymion) solitarii et quasi sopiti, sibi philosophabantur; aut adhibitis paucis (quibus idem amor erat) in colloquiorum suavitatem, destinata perficiebant; neque Galateæ more, cujus lusus in undis, disputationum procellis se oblectabant. Atque tales fuere Empedocles, Heraclitus, Democritus, Anaxagoras, Parmenides. Neque enim reperietis hos scholas aperuisse, sed tandem speculationes et inventa sua in scripta redegisse, et posteris transmisisse. Nunc autem

« PoprzedniaDalej »