Obrazy na stronie
PDF
ePub

non in iis quæ extra potestatem nostram sita existunt; in mente (inquam), non in rebus ipsis aut in sensu. Quod si cui supervacua videatur accurata ista nostra quam adhibemus ad mentes præparandas diligentia, atque cogitet hoc quiddam esse ex pompa et in ostentationem compositum, itaque cupiat rem ipsam, missis ambagibus et præstructionibus, simpliciter exhiberi; certe optabilis nobis foret (si vera esset) hujusmodi insimulatio. Utinam enim tam proclive nobis esset difficultates et impedimenta vincere, quam fastum inanem et falsum apparatum deponere. Verum hoc velimus homines existiment, nos haud inexplorato viam in tanta solitudine inire, præsertim cum argumentum hujusmodi præ manibus habeamus, quod tractandi imperitia perdere et veluti exponere nefas sit. Itaque ex perpenso et perspecto tam rerum quam animorum statu, duriores fere aditus ad hominum mentes quam ad res ipsas invenimus, ac tradendi labores inveniendi laboribus haud multo leviores experimur, atque, quod in intellectualibus res nova fere est, morem gerimus, et tam nostras cogitationes quam aliorum simul bajulamus. Omne enim idolum vanum arte atque obsequio ac debito accessu subvertitur; vi et contentione atque incursione subita et abrupta efferatur. Neque hoc ideo tantum fit, quod homines vel admiratione authorum captivi, vel propria fiducia tumidi, vel assuetudine quadam renitentes, se æquos præbere nolint. Si quis libentissime sibi æquitatem imperare voluerit atque omne præjudicium veluti ejuraverit, tamen et tali mentis dispositioni neutiquam propterea fidere oporteret. Nemo enim intellectui suo ex arbitrio voluntatis suæ imperat, neque philosophorum (ut prophetarum) spiritus philosophis subjecti sunt. Itaque non aliorum æquitas aut sinceritas aut facilitas, sed nostra propria cura atque morigeratio et insinuatio nobis præsidio esse possit. Qua in re accedit et alia quædam difficultas ex moribus nostris haud parva, quod constantissimo decreto nobis ipsi sancivimus, ut candorem nostrum et simplicitatem perpetuo retineamus, nec per vana ad vera aditum quæramus, sed ita obsequio nostro moderemur, ut tamen non per artificium aliquod vafrum aut imposturam aut aliquid simile imposturæ, sed tantummodo per ordinis lumen et per novorum super saniorem partem veterum solertem insitionem, nos nostrorum votorum compotes fore speremus. Itaque eo redimus, ut hanc præmuniendi diligentiam ⚫ minorem potius pro tantis difficultatibus, quam minus necessa

riam esse judicemus. Missa autem jam parte præparante, ad partem informantem veniemus, atque artis ipsius quam adducimus figuram simplicem et nudam proponemus. Quæ ad intellectum perficiendum ad Interpretationem Naturæ faciunt, dividuntur in tres ministrationes; ministrationem ad Sensum, ministrationem ad Memoriam, et ministrationem ad Rationem. In ministratione ad Sensum tria docebimus. Primo, quomodo bona notio constituatur et eliciatur, ac quomodo testatio sensus, quæ semper est ex analogia hominis, ad analogiam mundi reducatur et rectificetur; neque enim multum sensui tribuimus in perceptione immediata, sed quatenus motum sive alterationem rei manifestat. Secundo, quomodo ea quæ sensum effugiunt, aut subtilitate totius corporis, aut partium minutiis, aut loci distantia, aut tarditate vel etiam velocitate motus, aut familiaritate objecti, aut alias, in ordinem sensus redigantur, atque ejus judicio sistantur; ac insuper in casu quo adduci non possunt, quid faciendum, atque quomodo huic destitutioni vel per instrumenta vel per graduum observationem peritam vel per corporum proportionatorum ex sensibilibus ad insensibilia indicationes vel per alias vias ac substitutiones, sit subveniendum. Postremo loco de historia naturali, et de modo experimentandi dicemus, qualis sit ea historia naturalis quæ ad philosophiam condendam sufficere possit; et rursus qualis experimentatio deficiente historia necessario sit suscipienda: ubi etiam quædam de provocanda et figenda attentione admiscebimus. Multa enim in historia naturali atque experimentis, notitia ipsa adesse jampridem, usu abesse solent, propter vim animi apprehensivam minime excitatam. His tribus ministratio ad sensum absolvitur. Aut enim sensui materia præbetur, aut juvamentum; nimirum vel ubi deficit, vel ubi declinat. Materiæ, historia et experimenta; defectui sensus, substitutiones; declinationi, rectificationes debentur. Ministratio ad Memoriam hoc officium præstat, ut ex turba rerum particularium et naturalis historia generalis acervo particularis historia excerpatur, atque disponatur eo ordine ut judicium in eam agere et opus suum exercere possit. Etenim vires mentis sobrie æstimandæ, neque sperandum et eæ in rerum infinitate discurrere possint. Manifestum autem est, memoriam tum in rerum multitudine comprehendenda incapacem et incompetentem, tum in rerum delectu quæ ad inquisitionem aliquam definitam faciant suggerendo, imparatam

atque inhabilem esse. Quod autem ad prius malum attinet, facilis est medendi ratio; unico enim remedio absolvitur; ut nulla nisi de scripto inquisitio aut inventio recipiatur. Perinde enim est ut quis Interpretationem Naturæ in aliquo subjecto memoria sola nixus complecti velit, ac si computationes ephemeridis memoriter tenere aut perficere tentet. Quinetiam satis liquet quantum memoriæ et mentis discursui tribuamus, cum nec de scripto inventionem, nisi per tabulas ordinatas, probemus. De posteriore igitur magis laborandum. Atque certe postquam subjectum inquisitioni constitutum et terminatum sit atque a corpore rerum abscissum et inconfusum constiterit (in quo habemus nonnulla quæ utiliter præcipiamus), ministratio ista ad memoriam tribus operis sive officiis constare videtur. Primo, docebimus qualia sint ea quæ circa subjectum datum sive propositum (discurrendo per historiam) inquiri debeant, quod est instar Topicæ. Secundo, quo ordine illa disponi oporteat, et in tabulas digeri. Neque tamen ullo modo speramus veram rei venam quæ ex analogia universi sit, jam a principio inveniri posse, ut eam partitio sequatur; sed tantum apparentem, ut res aliquo modo secetur in partes. Citius enim emerget veritas e falsitate quam e confusione, et facilius ratio corriget partitionem quam penetrabit massam. Tertio itaque ostendemus, quo modo et quo tempore inquisitio sit reintegranda, et chartæ sive tabulæ præcedentes in chartas novellas transportandæ, et quoties inquisitio sit repetenda. Etenim primas chartarum series vel sequelas super polos mobiles verti statuimus, et tantum probationes esse et tentamenta inquisitionis; siquidem mentem in naturam rerum jus suum persequi et obtinere posse, nisi repetita actione, plane diffidimus. Itaque ministratio ad memoriam tribus (ut diximus) doctrinis absolvitur; de locis inveniendi, de methodo contabulandi, et de modo instaurandi inquisitionem. Superest ministratio ad Rationem, cui ministrationes duæ priores subministrant. Nullum enim per eas constituitur axioma, sed tantum notio simplex cum historia ordinata; certo verificata per ministrationem primam, atque ita repræsentata per secundam, ut tanquam in potestate nostra sit. Atque ministratio ad rationem ea maxime probari meretur, quæ rationem ad opus suum exequendum et finem obtinendum optime juvabit. Opus autem rationis natura unicum; fine et usu geminum est. enim scire et contemplari, aut agere et efficere, homini

Aut

pro fine

est. Itaque aut causæ expetitur cognitio et contemplatio; aut effecti potestas et copia. Quamobrem dati effectus vel naturæ in quovis subjecto causas nosse, intentio est humanæ scientiæ. Atque rursus, super datam materiæ basin effectum quodvis sive naturam (inter terminos possibilis) imponere vel superinducere, intentio est humanæ potentiæ'. Atque hæ intentiones, acutius inspicienti et vere æstimanti, in idem coincidunt. Nam quod in contemplatione instar causæ est, in operatione est instar medii; scimus enim per causas, operamur per media. Et certe si media universa quæ ad opera quælibet requiruntur homini optato ad manum suppeterent, nil opus foret magnopere ista separatim tractare. Verum cum operatio humana in multo majores angustias compellatur quam scientia, propter individui multiplices necessitates et inopias; adeo ut ad partem operativam requiratur sæpius non tam sapientia universalis et libera de eo quod fieri potest, quam prudentia sagax et solers ad delectum eorum quæ præsto sunt; ista tractatu felicius disjungi consentaneum est. Quare et ministrationis eandem partitionem faciemus, ut aut parti contemplativæ aut activæ ministretur. Atque quod ad partem contemplativam attinet, ut verbo dicamus, in uno plane sunt omnia. Hoc ipsum non aliud est, quam ut verum constituatur axioma, sive idea copulata; hæc enim est veritatis portio solida, cum simplex notio instar superficiei videri possit. Hoc autem axioma non elicitur aut efformatur, nisi per inductionis formam legitimam et propriam ; quæ experientiam solvat et separet, atque per exclusiones et rejectiones debitas necessario concludat. Vulgaris autem inductio (a qua tamen principiorum ipsorum probationes petuntur) puerile quiddam est, et precario concludit, periculo ab instantia contradictoria exposita; adeo ut dialectici de ea nec serio cogitasse videantur, fastidientes et ad alia properantes. Illud interim manifestum est, quæ per inductionem cujusvis generis concluduntur, simul et inveniri et judicari, nec a principiis aut mediis pendere, sed mole stare sua, neque aliunde probari. Multo magis necesse est ea quæ ex vera inductionis forma excitantur axiomata, esse

2

1 præsentiæ in Gruter.

2 Gruter's copy has idem copulata; obviously a misprint; which Blackbourn attempted to correct by silently substituting copulatum; a reading in which all subsequent editors have acquiesced, including M. Bouillet. I cannot doubt however that the error was in idem, and that the reading which I have introduced into the text is the true one.

seipsis contenta, atque ipsis principiis, quæ vocantur, certiora et firmiora. Atque hoc genus inductionis illud est, quod interpretationis formulam appellare consuevimus. Itaque præ omnibus doctrinam de constitutione axiomatis et formula interpretandi diligenter et perspicue complectimur. Restant tamen quæ huic rei serviunt tria maximi omnino momenti, sine quorum explicatione inquisitionis istius præscriptum, licet potestate validum, tamen usu operosum censeri possit. Ea sunt, inquisitionis ipsius continuatio, variatio, et contractio; ut nihil in arte aut abruptum, aut incongruum, aut pro humanæ vitæ brevitate longum relinquatur. Docebimus itaque primo usum axiomatum (jam per formulam inventorum) ad alia axiomata inquirenda et excitanda, quæ superiora et magis generalia sint: ut per veros et nusquam intermissos gradus scale adscensoriæ ad unitatem naturæ perveniatur. In quo tamen adjiciemus modum eadem axiomata superiora per experientias primas examinandi et verificandi, ne rursus ad conjecturas et probabilia atque idola prolabamur. Atque hæc est ea doctrina, quam inquisitionis continuationem appellamus. Variatio autem inquisitionis sequitur naturam diversam, aut causarum quarum gratia inquisitio instituitur, aut rerum ipsarum sive subjectorum in quibus inquisitio versatur. Itaque missis causis finalibus, quæ naturalem philosophiam prorsus corruperunt, initia sumemus ab inquisitione variata sive accommodata formarum; quæ res pro desperata hucusque abjecta est, idque merito. Neque enim ulli obvenire possit tanta facultas aut felicitas, ut ex anticipationibus et dialecticis argumentationibus alicujus rei formam eruat. Sequentur inquisitiones materiarum et efficientium. Cum autem efficientia et materias dicimus, non efficientia remota aut materias communes (qualia in disputationibus agitantur), sed efficientia propiora et materias præparatas intelligimus. Id ne sæpius subtilitate inutili repetatur, inventionem latentis processus subtexemus. Latentem autem processum appellamus seriem et ordinem mutationis; rem scilicet ex efficientis motu et materiæ fluxu conflatam. Quæ autem secundum subjecta fit inquisitionis variatio, ex duabus rerum conditionibus ortum habet; aut ex natura simplicis et compositi (alia enim accommodatur inquisitio ad res simplices, alia ad compositas et decompositas et perplexas), aut ex historiæ copia et inopia, quæ ad inquisitionem peragendam parari possit. Ubi enim historia abundat, expedita est ratio inquisitionis; ubi tenuis est, in arcto

« PoprzedniaDalej »