Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

2

'putarent.' Unde cum esset a quibusdam postea stupentibus interrogatus, aperuit quod non intellex"erant, videlicet illi jam ætati non hoc se fuisse jussu"rum. Tantum igitur valet ratio; ut artibus non "mutatis, quod secundum eas fit, sit pro temporum "varietate mutandum; mutata quippe temporis causa quod recte antea factum fuerat, ita mutari vera "ratio plerumque flagitat; ut recte non possit fieri, "nisi mutetur, quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum diversitate diversum. Quod enim in "diversitate personarum uno tempore accidere potest, "ut huic liceat aliquid impune facere, illi non liceat: non quod dissimilis res sit, sed quod is 3 qui facit; ita " ab una eademque persona diversis temporibus tunc oportet aliquid fieri, tunc non oportet: non quod sui "dissimilis sit, qui facit, sed quando facit." Ex his igitur verbis beati Augustini satis liquere potest, ex una et eodem modo constante semper ratione pro varietate temporum et causarum, actus provenire diversos ; unumque pro altero sæpe commutandum et, suborta nova causa, quod sine ipsa in aliquo tempore esset faciendum, in eodem tempore est omittendum, et vel in aliud commutandum, vel in tempus opportunius differendum. Valeat semper in Domino vestra veneratio.

IV.

a

1231.

de Latebury.

Dominis in Christo dilectis Abbati & et Conventui de Reddinge, Robertus Archidiaconus Leircestriensis Adam salutem et sincera caritatis affectum. Scripsi vobis literam humiliter supplicantem ut diem The Abbat pacis inter nos reformandæ dare velletis diffusiorem, vent of videlicet usque ad reditum meum a peregrinatione, Reading

and Con

[blocks in formation]

have

written a

ous letter

an annual

payment

from Gros

[ocr errors]

me

quem speravi futurum circiter Pentecosten, litigio greedy and similiter insimul dilato; vel si hoc non placeret, saltem uncourte- differretur usque ad unum vel duos dies ante diem concerning litigio statutum2; quo tempore promisi procuratorem meum procuratori vestro apud Sarum occursurum ad claimed by ibidem amicabiliter componendum. Et ecce coram the convent Deo quia in litera vobis directa nil erat a seteste as mendaciter confictum, nil dolose simulatum, sed totum ex corde simplici veraciter dictum. Vos autem rescripsistis mihi literam parvam, de qua viderit discretio vestra si non fuerit contumeliis et derisionibus gravida, et oculo simplici veræ religionis incongrua; hæc namque erat primæ clausulæ post salutationem, ut verba vestra ponam, continentia: "Discretioni vestræ "innotescat quod redditum annuum, quem a vobis et "ante tempora vestra percipere consuevimus, tanto

Rector of
Albodes-

ley.

Abbotsley in Huntingdonshire.

[ocr errors]

3

tempore percepimus per manus rectorum ecclesiæ "de Albodesla continue et pacifice, quod jam hominum "memoriam excessit:" hæc clausula licet non expresse pronunciet quod dictum redditum usque ad tempora mea perceperitis continue et pacifice, tamen eadem hoc continet ex insinuatione; quod vos non latet esse falsum; quia redditus ille ante tempora mea, videlicet ultimis diebus prædecessoris mei usque ad tempora mea, per ordinarium loci fuit sequestratus; ut sic compelleremini de jure perceptionis vestræ docere. Scitis autem quod mendacii vitium committitur non solum audibili verbo, sed etiam visibili scripto; nec solum expresso sermone, sed etiam obliqua insinuatione. Hoc autem vitium a viris religiosis maxime debet esse Philipp. iii. longe alienum, quorum in cœlis 5 est conversatio, et ibidem sincerissimæ veritatis contemplatio; quorum

20.

[blocks in formation]

1

1

36.

3.

17.

est citius hanc vitam corporalem amittere quam levissimo mendacio a veritatis rectitudine declinare. Si autem in dicta clausula dictam insinuationem non intendebatis, otiose illam clausulam, ne dicam captiose, inserebatis; cum licet aliquando perceperitis, sed usque ad tempora mea vestram perceptionem non continuaveritis, talis perceptio non det2 vobis jus a me continuo percipiendi. Et cum quilibet redditurus sit rationem de omni verbo otioso in die judicii, vobis S. Matt. xii. ininime congruit sermonis otiositas, quorum ori apposita est custodia et labiis ostium circumstantiæ ex regulari Psal. cxli. observantia, silentii taciturnitas, in quibus maxime compleri debet illud Scripturæ, Cultus justitiæ silen- Isa. xxxii. tium. Scripsistis consequenter: "Unde preces ves"tras exaudire non possumus sine gravi dispendio," quod tantundem valet quasi diceretis quod propter falsum vel otiosum preces meas exaudire non possetis; cum jam liquidum sit illud quod præmissum fuerat, falsum fuisse ex insinuatione, vel otiosum in sermonis expressione. Præterea qui utrumlibet duorum sub disjunctione petitorum præstat, petentem plene exaudit. Duo petii, sed utrumque sub disjunctione ; quorum unum si non potuistis concessisse sine vestro dispendio, reliquum potuistis forte cum vestro compendio. Subjungebatis quoque in litera vestra: "Nec etiam tenemur; quia, "ut ex tenore literarum vestrarum poterit conjectura "capi, magis tendit prudentia vestra ad dilationem quam "ad pacem." Etsi forte non unde estis homines, tamen unde estis religiosi homines et vitæ perfectionem habitu profitentes, omnium preces exaudire tenemini, dummodo exauditio puritati fidei vel honestati morum non sit impedimentum; et multo amplius si his promovendis sit adjumentum. Præterea si ex literis meis

3

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

posset conici quod astute sub specie pacis tenderem1 ad dilationem, verba literarum mearum posuisse debuistis, ut non ex assertione vestra, sed ex ore meo convincerer, aut quæ ego dixi, non qualia me dixisse scribitis, vera ratione defenderem. Absit autem ut sic injurier paci, quod ea velut pallio contegam pacis dilationem et discordiæ fomitem, et eam quam omnia appetunt, omniumque laborum est finis, a me sponte elongem ordinisque tranquillitatem traham in perturbationem. Ad hoc autem quod consequenter subjungitis in litera vestra, videlicet, quod licet non possemus convenire die statuto apud Dunelmum, potui tamen, si mihi placeret, diem citeriorem ad tractandum de pace vobis constituisse, videlicet ante Natale jam præteritum, vel statim post; respondeo, quod postquam firmaveram propositum de peregre proficiscendo, non potui ante Natale vobis [apud] Dunelmum occurrisse, cum pro temporis brevitate, tum pro negotiorum arctius urgentium occupatione. Disposueram quoque statim post Epiphaniam iter peregrinationis arripuisse ; et hujus rei testes mei sunt viri magni fide dignissimi, omni majores exceptione. Adnectitis autem me potuisse de facili voluntatem meam literatorie significasse, et non exprimitis super qua re voluntatis meæ significationem intelligitis: unde cum non possit significari voluntas nisi super re certa, cujusmodi voluntatis significationem in prædicto verbo intellexeritis, omnino non intelligo; quia nec hoc potest intelligi ex verbo prædicto. Ad hoc autem quod subinfertis, me talem procuratorem potuisse misisse, qualem apud Sarum mittere proposui, respondeo, quod ordinaveram me missurum Sarum virum quendam magnum, non litigatorem sed pacis amatorem, per quem speravi modis omnibus pacem inter nos fore reformandam ; de quo, in pace reformanda, quam de alio majorem portavi

1 tenderem] tandem, C.C.C., Ox.

confidentiam; qui et loci propinquitate et temporis opportunitate uno vel duobus diebus ante diem statutum liti potuit apud Sarum interesse; sed die condicto inter nos apud Dunelmum, præ loci distantia et temporis incongruentia et negotiorum spiritalium occupatione necessaria, interesse non posset. Adjecit quoque pagina vestra quod non deceret me, virum tantæ auctoritatis, occasiones quærere. ad circumveniendum simplicitatem vestram; hæc autem verba non videntur puram sapere simplicitatem, cum vera simplicitas consistat in cognitione veri et amore boni. Si enim credidistis me alicujus auctoritatis, ex veri cognitione non crederetis me habere ad circumveniendum vos rugam duplicitatis et fucum simulatæ voluntatis; scit enim vera cognitio rugam duplicitatis et fucum simulationis nullum habere pondus alicujus auctoritatis, et vere nominatam auctoritatem secum non compati simulatam æquitatem; simulata enim æquitas duplicata est iniquitas; si vero nullius auctoritatis me credidistis, ascribendo mihi auctoritatem non ex amore boni, me hostiliter derisistis, immemores. ipsius quod per sapientem dictum est': Delusores Prov. iii. ipse deludet et mansuetis dabit gratiam. Adjecistis adhuc, vos esse spoliatos; ad quod respondeo, quod ego VOS non spoliavi, sed ex districto præcepto ordinariorum meorum illum quem petitis redditum vobis non solvi, donec coram illis de jure vestro aliquid docueritis; ac per hoc nec illi vos expoliaverunt qui solummodo ad declarandum jus vestrum secundum officii sui debitum, vos compellere voluerunt sicut debuerunt. Additum quoque erat in pagina vestra vos exceptionibus dilatoriis et falsis ex parte mea fatigatos. Si exceptiones dilatoriæ a jure non reprobantur sed ab arte rhetorica, et ab ipso jure

34.

1 dictum est] dicitur, Sid.

« PoprzedniaDalej »