Obrazy na stronie
PDF
ePub

tentiae, seu Decreti, in Actis producere teneatur, ejusque tenori, in literis Inhibitorialibus inserto adjicienda erit, prout adjici volumus, et mandamus, in earum corpore expressa conditio: Quatenus tamen tenor insertus vere, et in substantialibus cum Originali concordet, eodemque Originali praesentes literae sint in tempore posteriores, alioquin nullae, et irritae censeantur: Et si secus factum fuerit, inhibitiones aliter concessae nullatenus afficiant, et Notarii, sive Actuarii, qui illas expediverint, incidant in poenas superius expressas.

§. 45. Cum vero a gravamine, quod per definitivam reparari nequit, appellatum fuerit, si quidem res sit de carceratione jam sequuta cum Mandato verbali, non aliter expediri poterunt Inhibitiones vigore Appellationis, quam constito prius de ipsa carceratione per depositionem saltem duorum Testium. Interim tamen Appellans in eodem, quo reperitur, carcere permanebit, donec aliter ser. ser. judicatum fuerit. Ubi vero agatur de censuris jam prolatis, vel de comminatione Carcerationis, Torturae, aut Censurarum, observetur omnino dispositio dictorum Decretorum Congregationis Episcoporum sub rec. mem. Clemente VIII., juxta additiones, et declarationes piae me. Benedicti XIII.

§. 46. Ulterius in praedictis Causis in prima Instantia pendentibus, vel aliis superius expressis, in quibus non admittitur appellatio in suspensivo, Citationes, quae expediri solent coram Cardinali Signaturae Justitiae Praefecto, vel effectum comparendi, vel pro adeundo eamdem Signaturam, tametsi ab ejus Auditore subscriptas, vim inhibendi nullatenus sortiri posse volumus, easque ad praedictos alios dumtaxat effectus, comparendi scilicet, vel adeundi Signaturam, expeditas censeri, non autem ad retardandam exequutionem, vel suspendendum processum ad ulteriora.

§. 47. Denique quoad Causas privilegiatas, quae, ut praefertur, in prima etiam Instantia apud Nos, et Sedem Apostolicam tractari possunt, nihil ex antiquo mutandum esse volumus, sed Monitoria in illis coram Camerae nostrae generali Auditore, vel ejus Locumtenentibus, prout hactenus laudabiliter observatum est, expedienda esse, juxta praescriptum Apostolicarum Constitutionum, et praesertim fel. rec. Pauli V. Praedecessoris Nostri in Constitutione, quae incipit: Universi, necnon praedictarum additionum, et declarationum Benedicti XIII., exceptis tamen Monitoriis intimandis ultra Montes, in quibus ad evitanda scandala, et litigantium incommoda, volumus omnino renovari,

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

34

et observari stylum, qui olim in eo Tribunali vigebat, idest, quod ad ejusmodi Monitoriorum expeditionem non aliter procedatur, quam oblato prius ipsi Auditori, vel aliter, alteri ex ejus Locumtenentibus, coram quo Monitorium expediendum erit, supplici Libello universam Facti speciem clare, et dilucide continente, et praevio etiam ejusdem Judicis rescripto, quod Monitorium expediri possit, penes Causae Notarium, vel Actuarium, diligenter custodiendo. Et si aliter, quam praefertur, et absque dicto supplici libello, ac speciali Judicis rescripto, dicta Monitoria ultra Montes intimanda expedita fuerint, Notarius, sive Actuarius, et Substitutus, qui illa expediverit, ipso facto incidat in poenas superius expressas.

§. 48. Omnia, et singula hactenus a Nobis disposita ad rectam Judiciorum methodum restituendam, eo impensius ab omnibus exacte custodiri, et observari mandamus, quo clarius constat, hac nostra Constitutione non novas ferri, sed antiquas instaurari leges, provide, sapienterque institutas, et temporum injuria, ac hominum fraude obsoletas, et novo Pontificiae auctoritatis praesidio communiri ordinem procedendi in Causis, jamdiu praescriptum Superioribus, et Inferioribus Tribunalibus a Sacra Tridentina Synodo, Congregationum Decretis, et Praedecessorum Nostrorum Romanorum Pontificum Constitutionibus, aliisque Ordinationibus Apostolicis. Ideoque si ipsi Judices, omni semoto, ut par est, humanae cupiditatis affectu, prae oculis solum habuerint, quae tam maturo, tamque saluberrimo sunt constituta et ordinata consilio, facile eorum quilibet agnoscet, quae sui, et quae alieni Ministerii partes esse debeant in admittendis, ac respective rejiciendis Causarum Appellationibus, et Inhibitionibus: Atque ita fiet, ut non solum unicuique in suo ordine debita Jurisdictionis, et auctoritatis, praerogativa servetur; Sed etiam ut, extinctis prorsus, ac radicitus avulsis omnium contentionum, et discordiarum seminibus, mutuo charitatis vinculo Tribunalia socientur, et inter illa recte agendi disciplina Christiano Populo utilis, et necessaria restituatur.

§. 49. Demum ut, exemplo Nostro, omnes praemissorum executioni caute, et pro viribus incumbant, et ut praesertim Notariis, Tabellionibus, et eorum Actuariis, et Substitutis omnis contraveniendi ansa praecidatur, volumus, et expresse mandamus, Processus, et Acta Causarum in Nostra Romana Curia. coram quovis Judice pendentium, ac Inhibitiones, Appellationes, Monitoria, aliasque Citatoriales, et Inhibitoriales literas, quas ab

iisdem Notariis, eorumque Substitutis, scientibus, vel insciis Judicibus, vel alias quomodolibet in posterum expediri contigerit, sedulo cognosci, et examinari per fide dignas Personas a Nobis opportune deputandas, quae si deprehenderint, easdem Inhibitiones contra hujus Constitutionis formam, et ad subterfugienda Ordinariorum, et Episcoporum judicia, quaesito gravaminis colore, fuisse perperam concessas, et expeditas, in eosdem Notarios, et Substitutos Canonicis poenis, aliisque a Nobis supra expressis, severe pro modo culpae animadvertant.

§. 50. Decernentes has praesentes literas semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter, et inconcusse observari; Sicque, et non aliter in praemissis per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, et Sanctae Romanae Ecclesiae praefatae Cardinales, etiam de latere Legatos, et ejusdem Sedis Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§. 51. Non obstantibus praemissis, ac quatenus opus sit, nostra, et Cancellariae Apostolicae regula de jure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolieis, necnon quibusvis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, ac usibus, et stylis, etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis, praefatis, aliisque quibuslibet Judicibus, Curiis, Tribunalibus, et Personis, etiam quantumvis sublimibus, et specialissima mentione dignis, sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, ac consistorialiter, et alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis, factis, ac pluries iteratis, et quantiscumque vicibus approbatis, confirmatis, et innovatis: Quibus omnibus, et singulis, etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad ver

bum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata exprimerentur, et insererentur, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, ac derogatum esse volumus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§. 52. Ut autem eaedem praesentes literae ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus illas, seu earum exempla ad valvas Ecclesiae Lateranensis, et Basilicae Principis Apostolorum, necnon Cancellariae Apostolicae, Curiaeque Generalis in Monte Citatorio, ac in Acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, affigi, et publicari, sicque publicatas, et affixas omnes, et singulos, quos illae concernunt, perinde arctare, ac afficere, ac si unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent: ipsarum autem literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu tamen alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem prorsus fidem tam in judicio, quam extra illud ubique locorum haberi, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae.

§. 53. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostri decreti, constitutionis, declarationis, annullationis, admonitionis, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incurşurum. Datum Romae aqud Sanctam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo secundo, tertio Kal. Aprilis, Pontificatus Nostri Anno II.

LXXXIV. Erzbischöflich Cölnische Bekanntmachung vom 26. December 1848. die Constituirung geistlicher Gerichte betreffend*). Nachdem ich im Laufe der Diöcesanverwaltung die Wahrnehmung gemacht hatte, dass die beiden Abtheilungen des Erz

*) Recepi hoc edictum tanquam specimen, qua ratione gravis haec quaestio in praesenti rerum statu tractanda sit.

bischöflichen General-Vikariats, insbesondere die II. Abtheilung zur Behandlung der Disciplinar- und Ehesachen, wie ich dieselben bei meinem Antritte der Administration des Erzbisthums vorgefunden habe, eine Umgestaltung wünschenswerth machen; so habe ich, in der Absicht, diesen wichtigen Zweig meines Oberhirtenamtes angemessen zu ordnen, bereits unter dem 12. Januar 1847 bei dem Königlichen Ministerium der Geistlichen Angelegenheiten einen erschöpfenden Antrag darüber vorgelegt, in welcher Weise dem Bedürfnisse abzuhelfen und namentlich die für die II. Abtheilung des General-Vicariates erforderlichen Stellen zu bestimmen, sowie welche Personen zu deren Besetzung zu berufen seien. Es ist mir jedoch damals nicht gelungen, das erwünschte Ziel zu erreichen. Da aber nunmehr die mehrfachen, früher entgegenstehenden Hindernisse beseitigt sind, so habe ich mich bewogen gefunden die II. Abtheilung des Erzbischöflichen General-Vikariates in zweckmässiger Weise umzugestalten. Ich verordne daher hierüber, wie folgt:

§. 1. In allen Verwaltungssachen wird mein General-Vikariat der General-Vikar mit dem Kanzler des Erzbisthums und den beigeordneten Räthen und Assessoren - fortfahren, die vorkommenden administrativen Geschäfte nach den bestehenden Gesetzen und Bestimmungen in dem bisher beobachteten Geschäftsgange vorzunehmen.

§. 2. Die Ausübung der dem Diözesanbischof zustehenden freiwilligen Gerichtsbarkeit, sowie alle nach den Kirchensatzungen und der bestehenden Diözesanverfassung (vergl. §. 16) zu treffende aussergerichtliche Massnahmen behalte ich mir und meinem General-Vikar ausschliesslich vor.

§. 3. Zur Ausübung der dem Ordinarius zustehenden contentiösen Gerichtsbarkeit aber, welche die gerichtliche Behandlung und Entscheidung der in der Erzdiöcese bezüglich der Disziplinar- und Ehesachen vorkommenden Streitigkeiten zum Gegenstande hat, setze ich eine besondere Gerichtsstelle ein, welcher ich die Benennung „Erzbischöfliches Officialat" ertheile. Das Erzbischöfliche Officialat soll fortan in diesen contentiösen Disziplinar- und Ehesachen als Disziplinargericht und Consistorium I. Instanz gerichtlich zu verhandeln und zu entscheiden haben.

§. 4. Da mir überdies als Erzbischof und Metropolit, ausser der Jurisdiction eines Ordinarius, auch die Metropolitangerichtsbarkeit II. Instanz sowohl für die aus den übrigen Bisthümern

« PoprzedniaDalej »