Obrazy na stronie
PDF
ePub

petrationibus summa, aut valor annuus exprimi, aliter desuper non specificato, ne de veritate hujusmodi concessionis in posterum haesitari contingat, declaravit praetextu concessionis hujusmodi, valorem ipsum usque ad tertiam partem valoris expressi, et in prima, quae desuper fiet literarum expeditione dumtaxat augeri posse, et eas quas literis jam expeditis cum expressione valoris specificati, aut non integro augumento praedicto, denuo desuper expediri contigerit literas, cum aliquo augumento valoris hujusmodi, nullius esse roboris, vel momenti, etiamsi motu proprio beneficiales gratiae, et dispositiones quaecumque a Sanctitate Sua emanaverint.

§. 66. Item, ne personis, pro quibus literae Suae Sanctitatis emanabunt, ob generalem absolutionem a censuris ecclesiasticis quibus ligati forent, ad eorum effectum indifferenter concedi, et in literis apostolicis apponi solita, praestetur occasio censuras ipsas vilipendendi, et insordescendi in illis: statuit, et ordinavit hujusmodi absolutionem, et clausulam in literis, quas in futurum cum illa concedi continget, non suffragari non parentibus rei judicatae, incendiariis, violatoribus ecclesiarum, falsificatoribus, et falsificari procurantibus litteras, et supplicationes apostolicas, et illis utentibus, receptatoribus, et fautoribus eorum, ac res vetitas ad infideles deferentibus, violatoribus ecclesiasticae libertatis, via facti ausu temerario apostolicis mandatis non obtemperantibus, et nuncios, vel exequutores apostolicae Sedis, et ejus officialium, ejus commissa exequentes, impedientibus, qui propter praemissa, vel aliquod eorum excommunicati a jure, vel ab homine per quatuor menses scienter excommunicationis sententiam hujusmodi sustinuerint. Et generaliter quibuscumque aliis, qui censuris aliquibus etiam alias, quam, ut praefertur, quomodolibet ligati in illis per annum continuum insorduerint.

§. 67. Item idem D. N. exactionibus, quas Sanctitas Sua non sine displicentia plerumque fieri intellexit per officiales romanae curiae, qui constitutis sibi emolumentis pro exercitio of ficiorum, quae obtinent, non contenti, ultra a prosequentibus negociorum quorumdam expeditionem in eadem curia exigere non verentur, obviare volens; districte praecipiendo inhibuit omnibus, et singulis quaevis officia in eadem curia obtinentibus, ne de caetero quidquam praetextu officiorum, quae obtinent, quovis colore, etiam celerioris expeditionis, ultra emolumenta hujusmodi exigere, seu ad hunc effectum expeditionem eorum,

quae eis incumbunt, malitiose differre, sub excommunicationis, et praeter illam suspensionis a perceptione emolumentorum hujusmodi pro prima ad semestre, et pro secunda ad annum, et pro tertia vicibus, quibus sic excederent, privationis officiorum per eos obtentorum, in quibus sic excesserint, poenis. Ac voluit, quod Sanctae Romanae Ecclesiae Vicecancellarius, et Camerarius, excedentes ipsos respective, prout eis subsunt, per subtractionem emolumentorum eorumdem, ac alias, ut praefertur, compellant ab hujusmodi illicitis exactionibus abstinere, ac contra eos per praedictas poenas, et alias, prout melius expedire viderint, procedant.

§. 68. Item Sanctissimus D. N. provide considerans consuevisse quandoque Romanos Pontifices praedecessores suos beneficia, quae vacante Sede apostolica vacare contigerant, dispositioni suae reservare, intendens de beneficiis hujusmodi, tam conclavistis, quam pauperibus clericis, et aliis benemeritis personis providere, omnia, et singula beneficia per regulas Cancellariae apostolicae, aut quaslibet alias apostolicas constitutiones temporales, Romani Pontificis pro tempore existentis dispositioni quomodolibet, et ex quavis causa reservari solita, quae a die obitus fel. record. Clementis XIII. praedecessoris sui, usque ad diem decimam nonam Maji proxime praeteriti vacaverunt, et de quibus per quoscumque Ordinarios collatores, tunc dispositum non fuerat, seu minus valide dispositum fuerat, suae provisioni, ac dispositioni reservavit. Decernens irritum etc.

§. 69. Item, quia ad importunam nonnullorum suggestionem, quandoque contigit praedecessores suos Romanos Pontifices pro tempore existentes, sub contractorum debitorum, vel diversis aliis praetextibus concessisse, et indulsisse beneficiatis, ut fructus suorum beneficiorum, aut partem eorum anticipatis solutionibus ad tempus elocare, vel erga creditores, aut quascumque alias personas obligare, vel hypothecare, in solutum dare, aut alias quomodolibet de eis disponere liceret, ad tempus minime restrictum ad vitam supplicantium cum gravi successorum praejudicio, et ecclesiarum detrimento: ideo indemnitati ecclesiarum, et successorum in beneficiis hujusmodi salubriter consulere volens; revocavit, cassavit, et annullavit omnia, et singula indulta, et facultates in ea parte, qua nondum vere, et realiter suum sortita sunt effectum, per quoscumque Romanos Pontifices praedecessores suos hactenus ad favorem quarumcumque personarum concessas, quibus eis, vel eorum sin

gulis ullo modo, et ex quavis causa, vel praetextu permittitur fructus certos, vel incertos, jura, obventiones, et emolumenta quaecumque quorumlibet beneficiorum per eos obtentorum anticipatis solutionibus, ultra unicum annum elocare, arrendere, ad firmam, vel responsionem concedere, vel eos ad favorem quarumcumque personarum quomodolibet obligare, vel hypothecare, in solutum dare, aut de eis quomodolibet, et ex quavis causa disponere pro tempore, ad vitam beneficiatorum, et tempus quo beneficia hujusmodi obtinuerint, minime restricto, et coarctato illorum tenore etc. Decernens irritum etc.

§. 70. Item, cum S. R. E. cardinales SS. D. N. assistant, ac propterea debeant specialibus praerogativis, et privilegiis gaudere, idem D. N. statuit, ordinavit, decrevit, et declaravit, quod in quibuscumque constitutionibus, et regulis per Sanctitatem Suam edendis non comprehendantur, neque comprehensi censeantur ipsi cardinales, nisi illae eorumdem cardinalium favorem concernant, vel constitutiones edendae de eorumdem cardinalium, vel majoris partis eorum consilio editae fuerint, seu in eisdem regulis, et constitutionibus facta fuerit ipsorum cardinalium expressa mentio.

§. 71. Item Sanctitas Sua statuit, et declaravit, quod praemissis, et quibusvis aliis regulis Cancellariae suo tempore edendis, et publicandis, numquam censeatur derogatum in quibuscumque constitutionibus, literis, brevibus, indultis, et aliis ordinationibus apostolicis, etiam motu proprio, et ex certa scientia emanatis, per quaecumque verba, et decreta derogatoria, irritantia, universalia, et amplissima, et clausulas quantumvis efficacissimas, etiam derogatoriarum derogatorias, atque specialis, et individuae expressionis vim habentes, et habentia, nisi facta fuerit de illis expressa mentio, et non aliter, nec alio modo.

§. 72. De potestate Rev. D. Vicecancellarii et Cancellariam Regentis. Primo, quod possit committere absolutionem illorum, qui ignoranter in supplicationibus, vel in literis apostolicis aliquid scriberent, corrigerent, vel delerent.

Item, quod possit corrigere nomina, et cognomina personarum, non tamen eorum, quibus gratiae, et concessiones fiunt, ac beneficiorum, dum tamen de corpore constet.

Item, quod possit omnes causas beneficiales, etiam non devolutas, committere in curia, cum potestate citandi ad partes.

Item, quod processus apostolica auctoritate decretos aggravare possit cum invocatione brachii saecularis, et sententias exe

cutioni demandari facere contra intrusos, et intrudendos per literas apostolicas desuper conficiendas, et non alias.

Item, quod possit signare supplicationes manibus duorum referendariorum signatas, de beneficiis ecclesiasticis saecularibus, et regularibus dispositioni apostolicae generaliter non reservatis, quorum cujuslibet valor centum florenorum auri de Camera, vel totidem librarum Turonen. parvorum, seu totidem in alia moneta secundum communem aestimationem valorem annuum non excedet.

Item, quod possit signare supplicationes, etiam duorum referendariorum manibus signatas, de novis provisionibus, si neutri, et subrogationibus pro collitigantibus, in quibus non detur clausula generalem reservationem importans.

Item, quod possit ad ordines suscipiendos arctatis prorogare terminos, de dictis suscipiendis ordinibus, usque ad proxima tunc a jure statuta tempora, in quibus sic arctati successive ad ipsos ordines promoveantur.

Placet, publicentur, et describantur L.

§. 73. Lectae, et publicatae fuerunt supradictae regulae, ordinationes, et constitutiones in Cancellaria apostolica ab uno ex RR. PP. DD. Majoris praesidentiae abbreviatoribus anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo sexagesimo nono, die vero IX. mensis Junii Pontificatus praelibati Sanctissimi Domini Nostri Clementis XIV. Anno Primo.

Thomas Antognettus Procustos.

LXXX. Specimen formulae facultatum quinquennalium pro foro conscientiae.

N. N. (Pl. Tit.) SS. D. Papae et Sedis Apostolicae Major Poenitentiarius.

Vobis Ven. in Christo Patri N. N. Moderno Episcopo Ecclesiae N. infrascriptas communicamus facultates, quibus pro Foro Conscientiae per Vos, sive per Vestrum Vicarium in Spiritualibus Generalem, dummodo in Sacro Presbyteratus Ordine sit constitutus, etiam extra Sacramentalem Confessionem pro Grege Vobis commisso, et infra fines Vestrae Dioecesis tantum, atque de speciali, in unoquoque casu exprimenda, Sedis Apostolicae auctoritate Vobis delegata, uti valeatis: easque Canonico Poenitentiario, nec non Vicariis Foraneis pro Foro pariter Conscientiae, sed in actu Sacramentalis Confessionis dumtaxat, etiam

habitualiter, si Vobis placuerit: aliis vero Confessariis, cum ad Vos sive ad praedictum Vicarium Generalem in casibus particularibus Poenitentium recursum habuerint, pro exposito casu impartiri possitis, nisi ob peculiares causas aliquibus Confessariis a Vobis specialiter subdelegandis, per tempus arbitrio Vestro statuendum, illas communicari judicabitis.

I. Absolvendi ab Excommunicatione ob manus violentas injectas in Clericos, aut Presbyteros, vel in Regulares, dummodo non fuerit sequuta mors, vel mutilatio, seu lethale vulnus, aut ossium fractio; et dummodo Casus ad Forum externum deducti non fuerint; injunctis injungendis, et praesertim, ut parti laesae competenter satisfiat.

II. Absolvendi quoscunque Poenitentes sive Viros, sive Mulieres (exceptis Haereticis publicis, sive publice Dogmaticantibus) a quibusvis Sententiis, Censuris, et Poenis Ecclesiasticis incursis ob Haereses tam nemine audiente, vel advertente, quam coram aliis externatas, ob Infidelitatem, et Catholicae Fidei abjurationem private admissas, Sortilegia, ac Maleficia etiam cum sociis patrata, nec non ob Daemonis invocationem cum pacto donandi Animam, eique praestitam Idololatriam, ac Superstitiones exercitas, ac demum ob quaecunque insinuata falsa Dogmata; postquam tamen Poenitens Complices, si quos habeat, prout de jure, denunciaverit; et quatenus ob justas causas nequeat ante absolutionem denunciare, facta a Poenitente seria promissione denunciationem peragendi cum primum, et meliori modo, quo fieri poterit; et postquam in singulis Casibus coram Absolvente haereses secrete abjuraverit; et pactum cum maledicto Daemone initum expresse revocaverit, tradita eidem Absolventi singrapha forsan exarata, aliisque mediis superstitiosis, ad omnia comburenda seu destruenda: Injuncta pro modo excessuum gravi Poenitentia salutari cum frequentia Sacramentorum, et obligatione se retractandi apud personas, coram quibus haereses manifestavit, et reparandi illa scandala.

III. Absolvendi à Censuris ob retentionem, et lectionem Librorum prohibitorum incursis, postquam tamen Poenitens Libros prohibitos, quos in sua potestate retineat, prout de jure consignaverit, seu consignare fecerit, cum congrua salutari Poenitentia.

IV. Absolvendi a Censuris incursis ob violationem Clausurae Regularium utriusque sexus, dummodo non fuerit cum intentione ad malum finem, etiam effectu non sequuto, et dummodo casus non fuerint ad Forum externum deducti, cum congrua

« PoprzedniaDalej »