Obrazy na stronie
PDF
ePub

stolicis consignata est, educantur et instituuntur, commonefacerem et exhortarer, ne si quando ad Reipublicae gubernacula admoti fuerint, patiantur se et suos a manifesta et salutari Scripturae luce, ad tenebras et figmenta humanarum traditionum, et scrinii Pontificii somnia abduci. Vestrae autem Celsit. illustrissime Princeps, Alberte Friderice, etc. potissimum judicavi me hoc qualecunque officium jure quodam debere. Multis enim et magnis ab illustriss. Celsit. vestrae parente, etc. Domino meo clementissimo beneficiis sum affectus, quando instructissimae Ducali Bibliothecae ante annos tredecim praefectus, honestum in Aula locum habui. Exercitia etiam mea in Mathematicis qualiacunque Celsit. ipsius non ingrata fuerunt.

Et cum ad pertexenda studia mea ad Academias redire vellem, honeste, et quidem liberaliter a Celsit. ipsius, et literis, et donariis dimissus sum. Pro quibus beneficiis, judicavi me hac ratione animi gratitudinem commodissime, vel aliquo saltem modo significare posse: si hac inscriptione ostenderem, me illustriss. filio et haeredi Celsit. ipsius, omnia fausta et felicia precari, in iis praesertim, quae summa et maxima sunt in hac vita, ut scilicet juxta Spiritus sanctus sententiam, primis assuescat ab annis, servire Domino in timore, et osculari filium, Psalm. 2. congregari cum populo Dei Abraham, Psalm. 47. suscipere nutricationem Ecclesiae, Jes. 49. odisse Ecclesiam malignantium, Psalm. 26. Et hanc meam operam spero Celsit. ipsius non minus gratam atque adeo pro rerum aestimatione gratiorem fore, quam cum olim qualiacumque Mathematum exercitia, Celsit. ipsius exhiberem: quae tamen memini, singulari Clementia accepta fuisse. Volui etiam gratitudinem meam pro illo beneficio ostendere, quod in Bibliotheca instructissima, per triennium et amplius, non sine fructu mihi versari clementer concessum fuit. Illa enim occasione accensus sum studio linguarum, et amore cognoscendae verae et purioris antiquitatis. Merito igitur, cum debita gratitudine, Prutenicae Bibliothecae acceptum refero, quantulumcunque est, quod postea in hoc studiorum genere profeci.

Saepe etiam illius humanitatis recordor, cum in Aula quidvis potius quam aulicus, per triennium ferme versarer, quod illi, qui in Aula praecipui erant, ad amicitiam suam honestum et liberum aditum mihi patere volebant. A Domino Burggravio, propter modestiam et simplicitatem amabar, et quidem liberaliter fovebar, Nobili viro et Casparo Nosticio, Doctori Christophoro Jonae, Consiliariis, Andreae Muncero Secretario, non ingrata erat mea consuetudo, et quidem multis in rebus opera ipsorum saepe utebar: qui etiam absentem benevolentiae officiis prosecuti sunt. Nec opus est singulos nominare, quorum in Prussia et amicitia usus, et benevolentiam expertus sum.

Cumque aliud non possim, existimavi me vel aliquam gratitudinis significationem Prussiae ostendere posse, si publica hac declaratione et commonefactione testatum facerem, me ardentibus et summis votis, institutionem et formationem, ipsam denique vitam et salutem, inclyti et summae spei Principis ac Domini, D. Alberti Friderici, etc. divinae gratiae et benedictioni commendare.

Vestram vero Celsit. Illustrissime Princeps Alberte Friderice, etc., Domine clementissime, reverenter et demisse oro, ut non aegre ferat, quod per vestram Celsit. volui gratum meum animum, erga illustrissimum Celsit. vestrae parentem, etc. Dominum meum clementissimum, et erga totam Prussiam, publica aliqua significatione declarare. Erit hoc Deo gratum, et Celsit. vestrae honorificum, si in primo aetatis flore, exemplo illustrissimi parentis, coeperit ostendere, et spem praebere, se patrocinium rei literariae et nutricationem Ecclesiae, una cum reliqua haereditatis successione, suscepturam. Et hac bona spe fretus, Celsit. vestrae offero et dedico hanc meam qualemcunque operam, quam eruditorum, et in his illustrissimi Celsit. vestrae parentis, etc. judicio gravissimo submitto,

reverenter et demisse orans, ut quicquid hoc est officii, Celsit. vestra, placido vultu, et clementi animo accipere non dedignetur.

Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi toto pectore et ardentibus votis oro, ut propter filium suum, Dominum nostrum Jesum Christum, Celsit. vestrae institutionem et studia, totam denique vitam et salutem, divina sua gratia et benedictione, per Spiritum suum sanctum gubernet, ab omni periculo et malo incolumem clementer conservet et custodiat, et benedictione sua efficiat, ut Celsit, vestra esse aliquando possit organon Deo gratum, politiae utile, et Ecclesiae salutare, Amen.

Brunsuigae, Anno Domini M. D. LXV. die Aprilis 29. quo die Deus Celsit, vestram in hanc lucem nasci voluit, quem etiam toto pectore oro, ut illum diem Celsit, vestrae faustum, felicem, et salutarem saepissime redire velit.

Celsit. Vestram

reverenter et demisse colens,

MARTINUS CHEMNICIUS,
Minister Ecclesiae Brunsuicensis.

NARRATIO DE SYNODO NICENA

VERSIBUS EXPOSITA

AUCTORE

MATTHIA BERGIO, Brunsuicensi.

Nunc tandem pietas multum laudata supremi
Pontificis perfecta dedit, quae tempore longo
Parturiens nobis specie ostentabat inani:

Nune tandem Alpina coeptum (quis nescit) in urbe
Concilium Latia de relligione peractum est.
Hei mihi quale fuit, quantumque recessit ab illis,
Quae sancti quondam, mundi melioribus annis,
Egerunt proceres, cum nondum adjuta nocentum
Fraude superstitio, doctrinae tradita sensim
Carpere Apostolicae furtis audacibus orsa est:
Cum nondum sanctis priscorum moribus aetas
Decolar invexit virus: segetique malignum
Triticea lolium atque aconita nocentia furtim
Miscuit ille nocens lacrymabilis arbiter Orci.
Hei mihi quale fuit, quantumque recessit ab illo,
Quod quondam Solymis duodena coegerat altis
Turba: rudes populos dum Christo hinc inde laborat
Jungere, sollicitaque haec providet omnia mente.
Quae poterant coeptis obstare ingentibus, illo
Tempore, messis adhuc tenera cum stabat in herba
Christe tibi, et multi gressum in tua castra ferebant.
Quid? quam dissimile hoc rebus fuit omnibus illi,
Quod quondam ex omni princeps longe optimus aevo
Eximio Christi pietatis amore coëgit,

Contra hunc, quem Martis de nomine dixit Arium
Graecia, qui Christi nomen dum perfidus ore
Abnegat impuro, tibi maxime Constantine
Aeterna objecit laudandum in secla laborem.
At sibi, complicibusque suis, aeterna nocentum
Supplicia infelix, omnique miserrimus aevo:
Quando hostili animo Christum insectatus, et inter
Blasphemus contra hunc voces animam exhalavit.
Haec jam Pierio mens est mihi promere cantu
Non tamen, ut rerum momenta per omnia pergens
Singula commemorem, dici haud indigna: laboris
Ingentis res illa foret: mihi parva loquenti
Sufficit ad plenos lectorem mittere fontes,
Mi sat erit, parvo indicio monstrasse legenti,
Quam simile hoc illis fuerit, quae diximus ante,
Conciliis, Latii studio quod praesulis actum est.
Nimirum ut Nemesi similem patet esse Lavernam:
Laida Penelopae: Venerem tibi casta Diana:
Gorgonas Harpyasque tibi Oritonia virgo.

Dum tamen istud ago, numeris dum talia promo,
Ecquis erit Musis qui non aversus, opellam
Comprobet hanc, venae censor minus asper agrestis?
Tu quam respexit vultu supremus amico
Jam pridem pater, et lucem cui reddidit illam,
Quam tenebris olim et caligine texerat atra
Vana superstitio, et pietati inimica Tyrannis,

Saxonica Arctoi non ultima gloria tractus: Tu mecum facilis coeptum percurre laborem: Dum decus egregium, dum facta ingentia condo Principis, insignis magnum Constantia nomen Cui dedit: et poenas etiam, quas solvit Arii Impietas, alto dum bellum intentat Olympo: Et Christum vanis oppugnat perfidus armis. Vos quoque quos etiamnum hac tanta in luce tenebrae Impietasque juvat blasphemi insana Papatus: Ibida qui turpem Romanae sedis honore Afficitis superum (sive hue vos impulit error, Sive auri malesuada fames, seu fulgor honorum, Praestringit captis oculos) huc vertite mentes, Huc animos, neu quis dubitet, quin impia facta Tristibus exemplis, quantumvis tardus ad iram Sit pater ulturus, quando bonitate videbit Esse nihil patria, monitis nihil omnibus actum. Aspicitote animis, quanto divina furore Ira vel hunc ipsum, de quo mea pagina dicet, Presserit: informi demissum ad Tartara leto: Ut vel sic vobis mentem sententia mutet Sanior, et morti vos eripiatis et Orco. Sed nos jam vento pandemus vela vocanti. Ergo hic, cui clarum dederat Constantia nomen, Primus in Imperio magno te Christe professus Romulidum fuit, et cultus portenta profani Sustulit, et vitae populos melioris in usum Formavit, passim vanos dediscere cultus Hortatus, Christumque animis Christum ore fateri. Dum tamen illud agit, Christo dum militat ille Quae rerum discrimina pertulit? o quibus ille Jactatus fatis, quae bella exhausta per orbem Confecit, diros veri dum numinis hostes Europa atque Asia pulsos sequiturque premitque, Et jam complures saevissima monstra Tyrannos Sustulerat victor ferro, rerumque potitus Regnum instaurabat Christo fortissimus uni: Et rectos cultus, et justa capescere sacra Jusserat, et vanos ritus et vana priorum Orgia vastatis passim submoverat aris. Ille animas Christo dociles, non exta parare, Non ullas pecudum fibras mandaverat ille, Antiqua quicquid reliquum de sorde manebat Exstirpare omni penitus ratione parabat. Nec mora: crudeles rabies Acherontica sensit Invidiae stimulos, dirisque ultricibus acta, Artis opem ad solitae decurrit: scilicet illam Hoc super interitu sacrorum artisque nefandae, Millia quae tam multa hominum Phlegethontis avari Intulerat regno, super hoc tum scilicet illum

Irae indignantem immanes curaeque coquebant.
Ergo ille Arium, quo nemo peritior esset
Perturbare animos, vario mala pingere fuco
Dogmata, et externo pietatem fingere gestu,
Excitat: infandos illum exhortatur ad ausus
Vipeream inspirans ad coepta immania mentem.
Viderat ille quidem, non vano fulmine dogma
Defixum, ad multos quod propugnaverat, et quod
Scite exornatum verbis atque arte magistra
Protulerat, librisque et crebra voce piorum
Damnari: ipse adeo Pharia jam pulsus ab urbe,
Diversa exilia, et non notas quaerere terras
Actus erat: mox illi iterum nova furta paternae
Artis adornantur: rursus sua dogmata verbie
Pingit, et his populo fucum facit impius omni,
In partesque suas multos trahit, et sua furtim
Insinuat, motumque animis dubitantibus addit.
Praesul Alexandri clara tum primus in urbe
Vixit Alexander: qui cum vidisset, Arium
Non esse hunc hominem, quem pax tranquilla juvaret:
Quem pia Simplicitas intra sua septa teneret:
Sensissetque adeo, quid moliretur et istis

Quid strueret coeptis: quem, si fortuna faveret,
Eventum cuperet rerum, mox omnia pandit
Constantine tibi: tua supplex provocat usque
Auxilia, adversus caput insanabile vani
Lymphatique viri, qui fastu insanus et ira
Aeternum Christi numen neget ore protervo:
Nec vero ille hoc judicium neglexit: adire
Ad seipsum turbae auctorem sociosque jubebat:
Dicturos magnam magno sub judice causam.
Affuit ille ultro, et regem nil tale videntem
Circumiit, dum animum nunc hic, nunc occupat illic,
Insinuans sese: vitiumque occultat, et omni
Principis assensum captat ratione benigni.
Sicut erat veri fallax simulator, et arte
Instructus stygia, qui fando reddere nova
Candida de nigris, et de candentibus atra.
Heu nimium faciles aures tum praebuit illi
Mitis adhuc princeps, latebrosi et pectoris artes
Ignorans hujus, quo non astutior unquam
Decepit mentes hominum, monstroque fefellit,
Atque ideo ignarus fraudumque dolique latentis,
Ad sua mox iterum incolumes salvosque remittens
Pacem optate viri, pacem colite, inquit, et iras
Ponite, dissidiisque aditus occludite cunctis.
Jungite amicitias, et foedera pristina rursum
Purgatis renovate animis, et utrumque fovete
Concordes: ne vos odiis certate nefandis.
Aspicite hoc passim, quo machina foedere sese
Tota liget mundi: quaque omnia lege per aevum
Conspirent Elementa sibi, faveantque vicissim:
Aspicite, ut parvos felix concordia coetus,

Ut parvas locupletet opes: cum maxima regna
Funditus illa nocens toties discordia vertat.
Ah coëant iterum, coëant in foedera dextrae.
His aliisque illos princeps laudatus amorem
Depositis renovare odiis exhortabatur :
Cuncta prius tentanda putans, sed vana fuere
Illius hortamenta: adeo neque causa ferebat
Concordare animos: imis nec fixa medullis
Ambitio elatum passa est requiescere Arium.
Ergo novis iterum pingit sua dogmata fucis
In partesque suas nunc hos, nunc pertrahit illos.
Optimus at princeps conceptam gliscere pestem
Dum videt, et studiis certamina crescere sentit:
Multa suo super his tristi cum corde volutat.
Dumque alius medicas adhibere ad vulnera nemo
Instituitve potestve manus: se poscier ille,
Se signari oculis censet, ne noxia pestis
Corriperet coetum, de quo grassantia pridem
Arma Tyrannorum dextra victrice fugarat.
Multa alternanti potior sententia visa est
Cogere Concilium, quo res ratione modoque
Legitimo discussa patesceret, ilicet omnes

Convocat ex omni terrarum parte magistros Christiadum, pietas quos et doctrina celebres Efficeret passim, qua sol utrumque recurrens Aspicit Oceanum, qua lucida tollitur Arctos, Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis. Nec tantum edicto rem publicat: omnia curat Insuper averti coeptis obstantia: neu quis Molirive moram, aut veniendi nectere causas Posset, praeberi currusque rotasque volucres, Mandat, quae praesto passim venientibus essent. Nec mora, diverso passim se ex orbe ferebant Tam variis linguis, habitu quam vestis et ore Dissimiles: aderant Graji, Thracesque Phrygesque, Indi, Arabes, Cretes, terraque Libysside nati. Adfuit et Scythici procerior accola Ponti, Germanusque ingens, et glebae cultor Iberae. Ille valens usu rerum arbitrioque sagaci: Ille ministerio linguarum atque arte magistra: Hic arcana bonus scripturae evolvere sensa Ad normam fidei: donis ingentibus omnes Conspicui: et multis super omnes dotibus aucti, Festinant omnes jussi, rapidisque feruntur Passibus, haud illi tantum, quibus integer aevi Sanguis erat: multi senio tardante gravati Conveniunt, ultra vires sortemque senectae. Qua celebrem tellus vidit Bithyna Niceam: Urbem olim, sed mox deletae triste cadaver Urbis et exemplum divinae terribile irae. Hic tum cernere erat crines incanaque menta Multorum, quos ante odiis crudelibus omni Terrarum tractu rabies Acherontica multo Vexarat fastu, atque odiis agitarat amaris. Cernere erat toto laceratos corpore quosdam: Lumine multatos alios: pro relligione Christe tua, et verae qui pro pietatis honore, Mittebant charas in aperta pericula vitae Pridem animas, quando diris subjecta Tyrannis Crescebat mira pictas imperdita forte. Divini vero proceres atque inclyta postquam Hinc atque hinc collecta loco convenit in uno Concio, coepti ipse ingentis non futilis auctor Constantinus adest: non ille satellite multo Terribilis, non ille armis metuendus et ense: Non torvus vultu, sed tantum simplice cultu Conspicuus, fidisque aliquot comitatus amicis Ingreditur, non tam sublimibus alta columnis, Non tam auro gemmisque aut Indo splendida luxu Limina, quam tali multum veneranda Senatu Ingreditur, facilesque oculos fert omnia circum: Et solio tandem medius consedit in aureo. Atque ibi facundo dum cunctis explicatore, Quae causa, aut quae res pro tempore suaserit illud Cogere Concilium, quantae sibi singula curae Sint, quae Christe tuum possent extendere regnum Ostenditque petitque adeo, quando optima rebus Haec dubiis medicina foret, ardentibus omnes Numinis aeterni votis sine fine petendo Auxilium, controverso de dogmate certo Constituant: et quando ipsum, quocunque mederi Afflictis possit rebus tentare viderent, Unanimes itidem partes explere studerent Quisque suas: Christo ut passim sua gloria constet. Atque ait: Haec summa est votorum tota meorum, Dogmatis unanimes, et consentanea veri Copula nos nectat: Deus haec incoepta secundet, Cui soli veros passim instauramus honores: Ut videant homines coelestis libera regni Incrementa, et magno Ecclesia floreat auctu. Quantis nos odiis ille immanissimus hostis Oppugnet: quantis hoc egerit hactenus unum Viribus, ut sacros corrupto dogmate coetus Turbaret, Christo cunctos arcere laborans, Omnia nota satis, neque nostrae vocis eget res. Huic ergo divinam Christi defendere laudem Conatus vitamque meam, studiumque laboresque

« PoprzedniaDalej »