Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lautis mane senex manibus currebat; et, Unum (Quiddam magnum addens) unum me surpite morti, Dis etenim facile est, orabat; sanus utrisque

Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, 285 Exciperet dominus, cum venderet. Hoc quoque vulgus

290

Chrysippus ponit fecundâ in gente Menenî.
Jupiter, ingentes qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus
In Tiberi stabit. Casus medicusve levârit
Egrum ex præcipiti, mater delira necabit
In gelidâ fixum ripâ, febrimque reducet:
Quone malo mentem concussa? timore Deorum.
Hæc mihi Stertinius, sapientûm octavus, amico 296
Arma dedit, posthac ne compellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet; atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.

Stoïce, post damnum sic vendas omnia pluris : 300 Quâ me stultitiâ (quoniam non est genus unum) Insanire putas? ego nam videor mihi sanus.

305

Quid? caput abscissum demens cum portat Agaue Nati infelicis, sibi tum furiosa videtur ? ¶ Stultum me fateor, (liceat concedere veris) Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me Ægrotare putes animi vitio? ¶ Accipe: primum Edificas; hoc est, longos imitaris, ab imo Ad summum totus moduli bipedalis; et idem Corpore majorem rides Turbonis in armis Spiritum et incessum; quî ridiculus minus illo ? An, quodcumque facit Mæcenas, te quoque verum est, Tanto dissimilem, et tanto certare minorem ? Absentis ranæ pullis vituli pede pressis, Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens Bellua cognatos eliserit. Illa rogare,

310

315

Quantane? num [tantum, sufflans se,] magna fuisset? Major dimidio. ¶Num tanto? ¶ Cum magis atque

Se magis inflaret; Non, si te ruperis, inquit, 319 Par eris. Hæc a te non multum abludit imago. Adde poëmata nunc; hoc est, oleum adde camino; Quæ si quis sanus fecit, sanus facis et tu.

Non dico horrendam rabiem. ¶ Jam desine. ¶Cul

tum

Majorem censu. ¶Teneas, Damasippe, tuis te. ¶ Mille puellarum, puerorum mille furores. ¶O major, tandem parcas, insane, minori.

SATIRA IV.

325

Unde, et quo Catius? Non est mihi tempus aventi
Ponere signa novis præceptis, qualia vincunt
Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona.
Peccatum fateor, cum te sic tempore lævo
Interpellârim: sed des veniam bonus, oro.
Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox;
Sive est naturæ hoc, sive artis; mirus utroque,
¶ Quin id erat curæ, quo pacto cuncta tenerem ;
Utpote res tenues, tenui sermone peractas.

9

Ede hominis nomen; simul et, Romanus an hospes. ¶Ipsa memor præcepta canam; celabitur auctor. Longa quibus facies ovis erit, illa memento, Ut succi melioris, et ut magis alma rotundis, Ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. Caule suburbano, qui siccis crevit in agris, Dulcior; irriguo nihil est elutius horto. Si vespertinus subito te oppresserit hospes, Ne gallina malum responset dura palato, Doctus eris vivam mixto mersare Falerno;

15

Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis 20
Natura est: aliis male creditur. Ille salubres
Estates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quæ legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,
Mendose; quoniam vacuis committere venis

25

26

30

30

Nil nisi lene decet: leni præcordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
Mytilus et viles pellent obstantia conchæ,
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia lunæ.
Sed non omne mare est generosæ fertile testæ.
Murice Baiano melior Lucrina peloris :
Ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini;
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
Nec sibi cœnarum quivis temere arroget artem, 35
Non prius exactâ tenui ratione saporum.
Nec satis est carâ pisces averrere mensâ,
Ignarum quibus est jus aptius, et quibus assis
Languidus in cubitum jam se conviva reponet.
Umber, et ilignâ nutritus glande, rotundas
Curvet aper lances carnem vitantis inertem :
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edules.
Fecundæ leporis sapiens sectabitur armos.

40

Piscibus atque avibus quæ natura et foret ætas, 45 Ante meum nulli patuit quæsita palatum.

50

55

Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re unâ consumere curam;
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
Quali perfundat pisces securus olivo.
Massica si cœlo supponas vina sereno,
Nocturnâ, si quid crassi est, tenuabitur aurâ,
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet fæce Falernâ
Vina, columbino limum bene colligit ovo;
Quâtenus ima petit volvens aliéna vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afrâ
Potorem cochleâ; nam lactuca innatat acri
Post vinum stomacho: pernâ magis ac magis hillis
Flagitat in morsus refici; quin omnia malit
Quæcumque immundis fervent illata popinis.
Est operæ pretium duplicis pernoscere juris.

61.

Naturam: simplex e dulci constat olivo,
Quod pingui miscere mero muriâque decebit,
Non aliâ quam quâ Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis,
Corycioque croco sparsum stetit; insuper addes
Pressa Venafranæ quod bacca remisit olivæ.
Picenis cedunt pomis Tiburtia succo;
Nam facie præstant. Venucula convenit ollis;
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.

[blocks in formation]

75

80

Hanc ego cum malis, ego fæcem primus et halec,
Primus et invenior piper album, cum sale nigro
Incretum, puris circumposuisse catillis.
Immane est vitium, dare millia terna macello,
Angustoque vagos pisces urgere catino.
Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit ;
Sive gravis veteri crateræ limus adhæsit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantus
Consistit sumtus? neglectis, flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulentâ radere palmâ,
Et Tyrias dare circum illota toralia vestes;
Oblitum, quanto curam sumtumque minorem
Hæc habeant, tanto reprendi justius illis,
Quæ nisi divitibus nequeant contingere mensis?
Docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus,
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
Nam, quamvis referas memori mihi pectore cuncta,
Non tamen interpres tantumdem juveris: adde 91
Vultum habitumque hominis; quem tu vidisse,
beatus,

Non magni pendis, quia contigit: at mihi cura
Non mediocris inest, fontes ut adire remotos,
Atque haurire queam vitæ præcepta beatæ.

85

95

SATIRA V.

In Captatores et Hæredipetas.

10

Hoc quoque, Tiresia, præter narrata, petenti
Responde, quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis. Quid rides? Jamne doloso
Non satis est Ithacam revehi, patriosque penates 4
Adspicere? O nulli quidquam mentite! vides, ut
Nudus inopsque domum redeam, te vate; neque illic
Aut apotheca procis intacta est, aut pecus: atqui
Et genus et virtus, nisi cum re, vilior algâ est.
Quando pauperiem, missis ambagibus, horres;
Accipe, quâ ratione queas ditescere. Turdus,
Sive aliud privum, dabitur tibi; devolet illuc
Res ubi magna nitet, domino sene; dulcia poma,
Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores,
Ante Larem, gustet venerabilior Lare dives;
Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus; ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.
¶Utne tegam spurco Damæ latus? haud ita Troja
Me gessi, certans semper melioribus. ¶ Ergo
Pauper eris. ¶ Fortem hoc animum tolerare jubebo:
Et quondam majora tuli. Tu protinus, unde
Divitias ærisque ruam, dic, augur, acervos.
¶ Dixi equidem, et dico. Captes astutus ubique
Testamenta senum: neu, si vafer unus et alter
Insidiatorem præroso fugerit hamo,

Aut spem deponas, aut artem illusus omittas.
Magna minorve foro si res certabitur olim,
Vivet uter locuples sine natis, improbus ultro
Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto
Defensor: famâ civem causâque priorem
Sperne, domi si natus erit, fecundave conjux.

15

21

25

30

« PoprzedniaDalej »