Per hoc inane purpuræ decus, precor, Ut hæc tremente questus ore constitit Impube corpus, quale posset impia Et ossa ab ore rapta jejunæ canis, At expedita Sagana, per totam domum Horret capillis, ut marinus, asperis, Echinus, aut currens aper. Abacta nullâ Veia conscientiâ, Ligonibus duris humum Exhauriebat, ingemens laboribus; Quo posset infossus puer Longo die bis terque mutatæ dapis Inemori spectaculo; Cum promineret ore, quantum exstant aquâ Suspensa mento corpora: [Exusta] uti medulla, et aridum jecur 'Amoris esset poculum; Interminato cum semel fixæ cibo Intabuissent pupulæ. Non defuisse masculæ libidinis Ariminensem Foliam, Et otiosa credidit Neapolis, Et omne vicinum oppidum; 35 40 Quæ sidera excantata voce Thessalâ, Hic irresectum sæva dente livido Quid dixit? aut quid tacuit? O rebus meis, Nox, et Diana quæ silentium regis, Arcana cum fiunt sacra! Nunc, nunc adeste: nunc in hostiles domos Iram atque numen vertite : Formidolosæ dum latent silvis feræ, Dulci sopore languidæ, Senem (quod omnes rideant) adulterum Nardo perunctum, quale non perfectius Quid accidit? cur dira barbaræ minus Quibus superbam fugit ulta pellicem, Cum palla, tabo munus imbutum, novam Atqui nec herba, nec latens in asperis Radix fefellit me locis. Tellure porrectâ super, 80 Quam non amore sic meo flagres, uti Sub hæc puer, jam non, ut ante, mollibus Sed, dubius unde rumperet silentium, Misit Thyesteas preces : Venena magnum fas nefasque, non valent Convertere humanam vicem. Diris agam vos; dira detestatio Nullâ expiatur victimâ. Quin, ubi perire jussus exspiravero, Nocturnus occurram Furor, Petamque vultus umbra curvis unguibus, (Quæ vis Deorum est Manium) Et, inquietis assidens præcordiis, Pavore somnos auferam. Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens Contundet obscoenas anus; Post, insepulta membra different lupi, Et Esquilinæ alites : Neque hoc parentes (heu! mihi superstites) Effugerit spectaculum. ODE VI. In Cassium Severum. Quid immerentes hospites vexas, canis, Quin huc inanes, si potes, vertis minas, Nam, qualis aut Molossus, aut fulvus Lacon, Agam per altas aure sublatâ nives, Quæcumque præcedet fera. Tu, cum timendâ voce complêsti nemus, Projectum odoraris cibum. Cave, cave; namque in malos asperrimus 83 85 90 95 100 10 Qualis Lycambæ spretus infido gener, An, si quis atro dente me petiverit, Inultus ut flebo puer? ODE VII. Ad Populum Romanum. Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris Parumne campis atque Neptuno super Non ut superbas invidæ Carthaginis Intactus aut Britannus ut descenderet Sacrâ catenatus viâ; Sed ut, secundum vota Parthorum, suâ Urbs hæc periret dexterâ. Neque hic lupis mos, nec fuit leonibus, Ut immerentis fluxit in terram Remi 13 15 10 15 20 ODE VIII. In Anum libidinosam. Rogare longo putidam te sæculo, Vires quid enervet meas! Cum sit tibi dens ater, et rugis vetus Frontem senectus exaret; Hietque turpis inter aridas nates Podex, velut crudæ bovis. Sed incitat me pectus, et mammæ putres, Equina quales ubera; Venterque mollis, et femur tumentibus Exile suris additum. Esto beata; funus atque imagines Nec sit marita, quæ rotundioribus Quid, quod libelli Stoïci inter sericos Illiterati num minus nervi rigent? Quod ut superbo provoces ab inguine, 5 10 15 ODE IX. Ad Mecenatem. Quando repôstum Cæcubum ad festas dapes, Tecum sub altâ (sic Jovi gratum) domo, Beate Mæcenas, bibam, Sonante mixtum tibiis carmen lyrâ, Hac Dorium, illis Barbarum? L |