Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

'conjuge ac fortunis omnibis commigrasse; majorem par'tem ætatis ejus, qua civilibus officiis fungantur homines, Romæ se, quàm in vetere patria, vixisse; domi militi'æque sub haud pœnitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se jura, Romanos ritus didicisse. Obsequio et obser'vantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum 'rege ipso certasse.' Hæc eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare jussit. Ergo virum, cætera egregium, secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minùs regni sui firmandi, quàm augendæ reipublicæ, memor, centum in Patres legit; qui deinde minorum gentium sunt appellati; factio haud dubia regis, cujus beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Appiolas vi cepit; prædaque inde majore, quàm quanta belli fama fuerat, revecta, ludos opulentius instructiusque, quàm priores reges, fecit. Tum primùm circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est; loca divisa Patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra specta cula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit, equi pugi. lesque ex Etruria maximè acciti; solennes deinde annui mansere ludi, Romani magnique variè appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis ædificanda divisa sunt loca; porticus, tabernæque factæ.

XXXVI. Muro quoque lapideo circumdare urbem pa rabat, quum Sabinum bellum cœptis intervenit. Adeòque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quàm obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romæ est; et primò dubiâ victoriâ, magnâ utrinque cæde, pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad com parandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maximè suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Tatienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare 1Attus Navius, inclitus ea tem pestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, 'Agedum,' inquit, divine tu, inaugura, 'fierine possit, quod nunc ego mente concipio' Quum ille, 1 Accius.

[ocr errors]

in augurio rem expertus, profectò futuram dixisset; At 'qui 'hoc animo agitavi,'inquit, 'te novacula cotem discissu'rum; cape hæc, et perage, quod aves tuæ fieri posse por"tendunt.' Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad lævam curiæ fuit; cotem quoque codem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad pos teros miraculi ejus monumentum. Auguriis certè sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato, gereretur; concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adjecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modò sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt ; quas nunc, quia geminatæ sunt, sex vocant centurias.

XXXVII. Hac parte copiarum aucta, iterum cum Sa. binis confligitur. Sed præterquam quòd viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent; ventoque juvante accensa ligna, et pleraque, in ratibus impacta, sublicis quum hærerent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis; effusis eadem fugam impediit; multique mortales, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi priùs penè, quàm nunciari posset, insignem victoriam fecere. Eo prælio præcipua equitum gloria fuit; utrinque ab cornibus positos, quum jam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modò Sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subitò in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere ; maxima pars, ut antè dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tar quinius, instandum perterritis ratus, præda captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porrò in agrum Sabinum exercitum inducere; et, quanquam malè gesta res erat, nec gesturos meliùs sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario 1 bec: 2 Accii posita capite Sc. 3 succendunt. 3 succendunt. 4 verterent.

milite; iterumque ibi fusi, perditis jam propè rebus, pacem petiere.

[ocr errors]

XXXVIII. Collatia, et quicquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiæ in præsidio relictus; deditosque Collatinos ita accipio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit. Estisne vos legati oratoresque, missi à populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Su· mus. Estne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque ' omnia, in meam populique Romani ditionem? Dedimus. 'At ego recipio.' Bello Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit. Inde priscis Latinis bellum fecit ; ubi nusquam ad universæ rei dimicationem ventum est, ad singula oppida circumferendo arma, omne nomen Latinum domuit. Corniculum, 1Ficulnea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, hæc de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Majore inde animo pacis opera inchoata, quàm quanta mole gesserat bella; ut non quietior populus domi esset, quàm militiæ fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierat, cingere parat; et infima urbis loca circa forum aliasque interjectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facilè evehebant aquas, cloacis è fastigio in Tiberim ductis siccat; et aream ad ædem in Capitolio Jovis, quam voverat bello Sabino, jam præsagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantæ rei miraculum orto excitos reges; et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum; sedatoque eam tumultu, moveri vetuisse puerum; donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abiisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil, 'Viden' tu puerum hunc' inquit, quem tam humili cultu educamus? Scire licet, "hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, præFiculea

6

*sidiumque regiæ afflictæ. Proinde materiem ingentis publicè privatimque decoris omni indulgentia nostra nutria'mus.' Inde puerum liberum loco cœptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnæ fortunæ cultum excitantur. Evenit facilè, quod Diis cordi esset. Juvenis evasit verè indolis regiæ; nec, quum quæreretur gener Tarquinio, quisquam Romanæ juventutis ulla arte conferri potuit; filiamque ei suam Rex despondit Hic, quacunque de causa, tantus illi honos habitus credere prohi bet serva natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiæ sum, qui, Corniculo capto, Servii Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romæ edidisse, Prisci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo à parvo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quòd capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, fecisse.

XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare cœperat Tarquinius, non apud regem modò, sed apud Patres plebemque, longè maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romæ advenam, non modò civicæ, sed ne Italicæ quidem stirpis; tum impensiùs his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed præceps inde porrò ad servitia caderet; ut in eadem civitate post centesimum ferè annum, quàm Romulus Deo prog. natus, Deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat; tum commune Romani nominis, tum præcipuè id domus suæ dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salva, non modò advenis, sed servis etiam, regnum Romæ pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. Sed et injuriæ dolor in Tarquinium ipsum magis, quàm in Servium, eos stimulabat; et quia gravior ultor cædis, si superesset, Rex futurus erat, quàm privatus; tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus videbatur. Ob hæc ipsi regi insidiæ parantur. Ex pas

toribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiæ, quàm potuere tumultuosissimè, specie rixæ in se omnes apparitores regios convertunt; inde, quum ambo Regem appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primò uterque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere, coërciti ab lictore, et jussi in vicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se Rex totus averteret, alter elatam securim in caput dejecit; relictoque in vulnere telo, ambo se foras ejiciunt.

[ocr errors]

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Ta naquil inter tumultum claudi regiam jubet, arbitros ejicit; simul, quæ curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset, sedulò comparat; simul, si destituat spes, alia præsidia molitur. Servio, properè accito, quum penè exsanguem virum ostendisset; dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. Tuum est,' inquit, Servi, si vir es, regnum; non 'eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, Deosque duces sequere, qui clarum hoc fore ca'put divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc 'te illa cœlestis excitet flamma; nunc expergiscere verè. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus 'sis, reputa. Si tua re subita consilia torpent, at tu mea sequere.' Quum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte ædium per fenestras, in novam viam versas, (habitabat enim rex ad Jovis Statoris) populum Tanaquil alloquitur. Jubet 'bono animo esse, so pitum fuisse regem subito ictu ; ferrum haud altè in cor'pus descendisse; jam ad se redisse. Inspectum vulnus, ab'sterso cruore; omnia salubria esse; confidere, propediem ipsum eos visuros. Interim Servio Tullio jubere populum ⚫ dicto audientem esse. Eum jura redditurum, obiturum'que alia regis munia esse.' Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. Itaque, per aliquor dies, quum jam expirasset Tarquinius, celata morte, per

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »