Obrazy na stronie
PDF
ePub

gaudio; armati per urbem silentio amunt, et superbiæ unt; ibi extemplo, pontifice maximo con venire pœnas; bunos plebis creaverunt, omnium primum 'A. Vnplorare inde L. Icilium, et P. Numitorium avunculum Vrapiauctores secessionis. Tum C. Sicinium, progeniem orquem primum tribunum plebis creatum in Sacro moris proditum memoriæ est; et M. Duilium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat, nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. Spe deinde magis, quàm meritis, clecti, M. Titinius, M. Pomponius, C. Apronius, P. Villius, C. Oppius. Tribunatu inito, L, Icilius extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta. Confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duilius rogatio nem pertulit; ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc Circum Flaminium appellant.

LV. Per interregem deinde consules creati, L. Vale. tius, M. Horatius; qui extemplo magistratum, occepe runt; quorum consulatus popularis sine ulla Patrum injuria, nec sine offensione fuit; quicquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant. Omnium primùm, quum veluti in controverso jure esset, teneren turne Patres plebiscitis, legem centuriatis comitiis tulere, Ut, quod tributim plebes jussisset, populum teneret;' qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. Aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum præsidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modò, sed etiam in posterum muniunt, sancien do novam legem, 'Ne quis ullum magistratum sine pro* vocatione crearet; qui creâsset, eum jus fasque esset occidi; neve ea cædes capitalis noxæ haberetur.' Et quuma plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmâssent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, (cujus rei propè jam memoria aboleverat) relatis quibusdam ex magno intervallo cæremoniis, renovarunt; et quum religione inviolatos cos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo, Ut, qui tribunis plebis, ædilibus, judicibus, decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum esset; fa milia ad ædem Cereris, Liberi, Liberæque venum iret.' Hac lege juris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse; sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, 1 L.

[ocr errors]

❝quippe qui crudelitae ædilem prehendi ducique à ma us penè, quàm us; quod etsi non jure fiat, (noceri rios vultiui hac lege non liceat) tamen argumentum esse, pliciis.beri pro sacrosancto ædilem; tribunos vetere jure. Patado plebis, quum primùm eam potestatem creavit, Scrosanctos esse. Fuere, qui interpretarentur, eadem 'hac Horatia lege consulibus quoque et prætoribus, quia iisdem auspiciis, quibus consules, crearentur, cautum esse judicem enim consulem appellari. Quæ refellitur interpretatio, quòd his temporibus nondum consulem judicem, sed prætorem, appellari mos fuerit. Hæ consu lares leges fuere. Institutum etiam ab iisdem consulibus, *ut senatusconsulta in ædem Cereris ad ædiles plebis de 'ferrentur;' quæ antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. M. Duilius deinde tribunus plebis ple bem rogavit, plebesque scivit; qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione creâsset, ⚫tergo ac capite puniretur.' Hæc omnia ut invitis, ita non adversantibus, patriciis transacta; quia nondum in quemquam unum sæviebatur.

[ocr errors]

LVI. Fundata deinde et potestate tribunicia, et plebis libertate, tum tribuni aggredi singulos tutum maturum. que jam rati, accusatorem primum Virginium, et Appium reum deligunt. Quum diem Appio Virginius dixisset, et Appius, stipatus patriciis juvenibus, in forum descendisset; redintegrata extemplo est omnibus memoria fœdissimæ potestatis, quum ipsum satellitesque ejus vidissent. Tum Virginius, 'Oratio,' inquit, rebus dubiis inventa est. 'Itaque 'neque ego accusando apud vos eum tempus teram, ́à cujus crudelitate vosmet ipsi armis vindicâstis; necistum ad cætera scelera impudentiam in defendendo se adjicere 'patiar. Omnium igitur tibi, Appi Claudi, quæ impiè 'nefarièque per biennium, alia super alia es ausus, gratiam 'facio; unius tantùm criminis, ni judicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincula te duci jubeo.' Nec in tribunicio auxilio Appius, nec in judicio populi ullam spem habebat; attamen et tribunos appellavit; et, nullo morante, arreptus à viatore, Provoco,' inquit. Audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciæ nuper ab libertate dictæ erant, silentium fecit. Et, dum pro se quisque, Deos tandem 1 noque del.

esse, et non negligere humana,' fremunt, et superbiæ • crudelitatique, etsi seras, non leves tamen venire pœnas ; 'provocare, qui provocationem sustulisset; et implorare 'præsidium populi, qui omnia jura populi obtrisset; rapi que in vincula egentem jure libertatis, qui liberum cor'pus in servitutem addixisset ;' ipsius Appii, inter concionis murmur fidem populi Romani implorantis, vox audiebatur. Majorum merita inrempublicam domi militiæque commemorabat ; 'suum infelix erga plebem Romanam studium, 'quòd æquandarum legum causa cum maxima offensione • Patrum consulatu abîsset; suas leges, quibus manentibus lator earum in vincula ducatur. Cæterùm sua propria • bona malaque, quum causæ dicendæ data facultas sit, 'tum se experturum. In præsentia se communi jure civi 'tatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut judicium populi Romani experiri; non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in æquitate et misericordia ' civium suorum spei habeat. Quòd si indicta causa in vin'cula ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere, ne imitentur, quos oderint. Quòd si tribuni eodem 'fœdere obligatos se fateantur tollendæ appellationis cau'sa, in quam conspirâsse decemviros criminati sint;' ait 'se provocare ad populum; implorare leges de provocatione, et consulares, et tribunicias, eo ipso anno latas. Quem ' enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? Cui plebeio et humili præsidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento futurum, utrùm 'novis legibus dominatio, an libertas firmata sit; et appellatio provocatioque adversus injuriam magistratuum ostentata tantùm inanibus literis, an verè data sit.

[ocr errors]

6

LVII. Contra 'ea Virginius, unum Ap. Claudium et legum expertem et civilis et humani fœderis esse, aiebat. Respicerent tribunal homines, castellum omnium scelerum; ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, 'Deorum hominumque contemptor; carnificibus, non lic'toribus, stipatus, jam ab rapinis et cædibus animo ad ⚫ libidinem verso, virginem ingenuam in oculis populi Ro'mani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam, 'ministro cubiculi sui clienti dono dederit. Ubi crudeli 'decreto nefandisque vindiciis dexteram patris in filiam 1 ea del.

'armaverit; ubi, tollentes corpus semianime virginis, spon'sum avunculumque in carcerem duci jusserit; stupro 'interpellato magis, quàm cæde, motus; et illi carcerem ædificatum esse, quod domicilium plebis Romanæ vocare sit solitus. Proinde, ut ille iterum ac sæpius provocet, ⚫sic se iterum ac sæpius judicem illi ferre, ni vindicias ab li⚫bertate in servitutem dederit; si ad judicem non eat, pro • damnato in vincula duci jubere.' Ut haud quoquam improbante, sic magno motu animorum, quum tanti viri supplicio suamet plebi jam nimia libertas videretur, in carcerem est conjectus; tribunus ei diem prodixit. Inter hæc ab

Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia Patrum ac plebis Romam venerunt; donumque ob eam Jovi optimo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res haud opulentæ erant, colebanturque religiones piè magis, quàm magnificè. Iisdem auctoribus cognitum est, quos Volscosque summa vi bellum apparare. Itaque partiri provincias consules jussi. Horatio Sabini, Valerio Æqui Volscique evenere. Quum ad ea bella delectum edixissent, favore plebis non juniores modò, sed emeritis etiam stipendiis, pars magna voluntariorum, ad nomina danda præsto fuere; eoque non copia modò, sed genere etiam militum, veteranis admistis, firmior exercitus fuit. Priusquam urbem egrederentur, ledecemvirales, quibus tabulis duodecim' est nomen, ges in æs incisas in publico proposuerunt. Sunt, qui jussu tribunorum ædiles functos eo ministerio scribant.

[ocr errors]
[ocr errors]

LVIII. C. Claudius, (qui, perosus decemvirorum scelera, et ante omnes fratris filii superbiæ infestus, Regillum, antiquam in patriam, se contulerat) is magno jam natu, quum ad pericula ejus deprecanda redisset, cujus vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos; orabatque, 'Ne Claudiæ genti eam ⚫inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni; virum, honoratissimæ imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani juris, jacere 'vinctum inter fures nocturnos ac latrones. Averterent 'ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos; et potiùs unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, • quàm propter unius odium multorum preces aspernarenSe quoque id generi ac nomini dare, nec cum eo in

tur.

gratiam redisse, cujus adversæ fortunæ velit succursum. Virtute libertatem recuperatam esse; clementia concor'diam ordinum stabiliri posse. Erant, quos moveret sua magis pietate, quàm ejus, pro quo agebat, causa; sed Virginius, 'sui potiùs ut misererentur,' orabat, 'filiæque; nec 'gentis Claudia, regnum in plebem sortitæ, sed necessariorum Virginia 'trium tribunorum preces audirent; qui, * ad auxilium plebis creati, ipsi plebis fidem atque auxili 'um implorarent.' Justiores he lacrima videbantur; itaque, spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius sibi mortem conscivit. Subinde arreptus à P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiæ, quòd in urbe fuerat, quum injustæ vindiciæ à collega dicerentur. Plus turen facta injuria Oppio, quàm non prohibita, invidiæ fecit; testis productus, qui, septem et viginti enumeratis stipendiis, octies extra ordinem donatus, donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans, quin, si quam suam noxam reus 'dicere posset, privatus iterum in se sæviret.' Oppius quoque ductus in vincula est, et ante judicii diem finem ibi vitæ fecit. Bona Claudii Oppiique tribuni publicavere ; collegæ eorum exsilii causa solum verterunt; bona publicata sunt ; et M.Claudius, assertor Virginia, die dicta damnatus, ipso remittente Virginio ultimam pœnam, dimissus Tibur exsulatum abiit; manesque Virginiæ, mortuæ quàm vivæ felicioris, per tot domos ad petendas pænas vagati, nullo relicto sonte tandem quieverunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LIX. Ingens metus incesserat Patres, vultusque jam iidem tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, quum M. Duilius tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiæ potestatis, Et libertatis,' inquit, nostræ et poenarum ex inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam, nec in vincula duci quemquam sum passurus. Nam neque vetera peccata repeti jam obliterata placet, quum nova expiata sint decemvirorum suppliciis; et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpe• tua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura.' Ea primùm moderatio tribuni metum Patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam ; quòd adeò toti plebis fuissent, ut Patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui, quam patricio, cura fuisset; et antè inimicos sati. 1 et add.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »