Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tum herculè illo die, quo ego consul sum creatus, malè gesta respublica est, pejus multò, quàm quum P.Valerius consul periit, si tuleritis. Jam primùm omnium,' inquit,Quirites, in Volscos et Æquos mihi atque college •legiones ducere in animo est. Nescio quo fato magis bellantes, quàm pacati, propitios habemus Deos; quantum 'periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de præterito, quàm re ipsa ' experiri, est melius.

[ocr errors]
[ocr errors]

XX. Moverat plebem oratio consulis ; erecti Patres restitutam credebant rempublicam; consul alter, comes animosior, quàm auctor, suscepisse collegam priorem actionem tam gravis rei facilè passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat. Tum tribuni, eludentes velut vana dicta, persequi quærendo, quonam modo exercitum educ⚫turi consules essent, quos delectum habere nemo passurus ' esset? Nobis verò,' inquit Quinctius, nihil delectu opus est; quum, quo tempore P. Valerius ad recipiendum 'Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba juraverint, 'conventuros se jussu consulis, nec injussu abituros. Edi'cimus itaque, omnes, qui in verba jurâstis, crastina die 'armati ad lacum Regillum adsitis.' Cavillari tum tribuni, et populum exsolvere religione velle; privatum eo 'tempore Quinctium fuisse, quum sacramento adacti sint.' Sed nondum hæc, quæ nunc tenet seculum, negligentia Deûm venerat ; nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potiùs mores ad ea accommodabat. Igitur tribuni, ut impediendæ rei nulla spes erat, de proferendo exercitu agere; eò magis, quòd et 'augures jussos adesse ad Regillum lacum' fama exierat, ⚫ locumque inaugurari, ubi auspicatò cum populo agi posset; ut, quicquid Romæ vi tribunicia rogatum esset, id comitiis ibi abrogaretur. Omnes id jussuros, quod con 'sules vellent ; neque enim provocationem esse longiùs ab urbe mille passuum; et tribunos, si eò adveniant, in alia turba Quiritium subjectos fore consulari imperio.' Terrebant hæc; sed ille maximus terror animos agitabat, quòd sæpius Quinctius dictitabat, se consulum comi

tia non habiturum. Non ita civitatem ægram esse, ut • consuetis remediis sisti possit; dictatore opus esse reipubli 1 Omno. 2 dictabat,

[ocr errors]

cæ, ut, qui se moverit ad solicitandum statum civitatis, 'sentiat, sine provocatione dictaturam esse.

XXI. Senatus in Capitolio erat; eò tribuni cum perturbata plebe veniunt, Multitudo clamore ingenti, nunc consulum, nunc Patrum, fidem implorant; nec antè moverunt de sententia consulem, quàm tribuni, se in auctoritate Patrum futuros esse, polliciti sunt. Tunc, referente consule de tribunorum et plebis postulatis, senatusconsulta fiunt, 'Neque tribuni legem eo anno ferrent, neque consules 'ab urbe exercitum educerent. In reliquum magistratus continuari, et eosdem tribunos refici, judicare senatum contra rempublicam esse.'Consules fuere in Patrum potestate; tribuni, reclamantibus consulibus, refecti. Patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. 'Mirer,' inquit, si vana vestra, Patres ⚫conscripti, auctoritas ad plebem est ? Vos eleyatis eam; 'quippe, quia plebs senatusconsultum in continuandis ma'gistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeri'tati multitudinis cedatis; tanquam id sit plus posse in 'civitate, plus levitatis ac licentiæ habere; levius enim 'vaniusque profectò est, sua decreta et consulta tollere,quàm ' aliorum. Imitamini, Patres conscripti, turbam inconsultam; et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exem'plo peccetis potiùs, quàm alii vestro rectè faciant; dum ego, ne imiter tribunos, nec me contra senatusconsultum 'consulem renunciari patiar. Te verò, C.Claudi, adhortor, ' ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas; et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ut non honorem meum à te impeditum, sed gloriam spreti honoris ' auctam, invidiamque, quæ 'ex continuato eo impenderet, levatam putem.' Communiter inde edicunt, Ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id 'suffragium non observaturos.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXII. Consules creati Q. Fabius Vibulanus tertiùm et L. Cornelius Maluginensis. Census actus eo anno; lustrum, propter Capitolium captum, consulem occisum, condi religiosum fuit. Q. Fabio, L. Cornelio consulibus, principio anni statim res turbulentæ. Instigabant plebem tribuni; bellum ingens à Volscis et Equis Latini atque Hernici nunciabant; jam Antii Volscorum legiones esse; 1 ex del.

et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; ægreque impetratum à tribunis, ut bellum præverti sinerent. Consules inde partiti provincias. Fabio, ut Antium legiones duceret, datum; Cornelio, ut Romæ præsidio. esset; ne qua pars hostium, qui Æquis mos erat, ad populandum veniret. Hernici et Latini jussi milites dare ex fædere; duæque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit. Postquam ad diem præstitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat; inde, lustrato exercitu, Antium profectus, haud procul oppido stativisque hostium consedit. Ubi quum Volsci, quia nondum ab Æquis venisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti vallo se tutarentur, pararent; postero die Fabius, non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit. Ipse erat medius cum legionibus Romanis; inde signum observare jussit, ut pariter et socir rem inciperent, referrentque pedem, si receptui cecinisset; equites item suæ cuique parti post principia collocat. Ita trifariam adortus castra circumvenit; et, quum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. Transgressus inde munitiones, pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde effusè fugientes eques, cui superare vallum haud facilè fuerat, quum ad id spectator pugnæ adstitisset, libero campo adeptus, parte victoriæ fruitur, territos cedendo. Magna et in castris et extra munimenta cædes fugientium fuit; sed præda major; quia vix arma secum efferre hostis potuit ; deletusque exercitus foret, ni fugientes silvæ texissent..

XXIII. Dum ad Antium hæc geruntur, interim Æqui, robore juventutis præmisso, arcem Tusculanam improvisò nocte capiunt; reliquo exercitu haud procul manibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. Hæc celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata, movent Romanos haud secus, quàm si Capitolium captum nunciaretur; adeò et recens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium videbatur. Fabius, omissis omnibus, prædam ex castris raptim Antium convehit. Ibi modico præsidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit ; nihil præter arma, et quod cocti ad manum fuit cibi, ferre

་་

militi licuit. Commeatum ab Roma consul Cornelius subvebit. Aliquot menses Tusculi bellatum; parte exercitus consul castra Æquorum oppugnabat; partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. Vi nunquam eò subiri potuit; fames postremò inde detraxit hostem. Quò postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub jugum ab Tusculanis missi; hos, ignominiosa fuga domum se recipientes, Romanus consul in Algido consecutus, ad unum omnes occidit. Victor ad CoJumen (id loco nomen est) exercitu relicto castra locat. Et alter consul, postquam manibus jam Romanis, pulso hoste, periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. Ita bifariam consules ingressi hostium fines, ingenti certamine hinc Volscos, hinc quos populantur. Eodem anno descisse Antiates, apud plerosque auctores invenio. L. Cornelium consulem id bellum gessisse, oppidumque cepisse, certum affirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores ejus rei mentio est, non ausim.

[ocr errors]

XXIV. Hoc bello perfecto, tribunicium domi bellum Patres territat. Clamant, fraude fieri, quòd forìs tene'atur exercitus; frustrationem eam legis tollendæ esse; se ⚫ nihilo minùs rem susceptam peracturos.' Obtinuit tamen P. Lucretius præfectus urbis, ut actiones tribuniciæ in adventum consulum differrentur. Erat et nova exorta causa motûs. A. Cornelius et Q. Servilius quæstores M. Volscio, quòd falsus haud dubiè testis in Casonem exstitisset, diem dixerant; multis enim emanabat indiciis, neque fratrem Volscii, ex quo semel fuerit æger, unquam non modò visum in publico, sed ne assurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensium mortuum; nec his temporibus, in qua testis crimen conjecisset, Cæsonem Romæ visum; affirmantibus, qui unà meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse; ni ita esset, multi privatim ferebant Volscio 1judices. Quum ad judicium ire non auderet, omnes ex res, in unum congruentes, haud magis dubiam damnationem Vol. scii, quàm Cæsonis Volscio teste fuerat, faciebant.

In

mora tribuni erant, qui comitia quæstores habere de reo, nisi priùs habita de lege essent, passuros negabant; ita extracta utraque res in consulum adventum est. Qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia 1 judicem.

silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos. At illi (etenim extremum anni jam erat) quartum affectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant ; et quum consules nihilo minùs adversus continuationem tribunatûs, quàm si lex minuendæ suæ majestatis causa promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. Eodem anno Æquis pax est petentibus data. Census,res priore anno inchoata, perficitur; idque lustrum ab origine urbis decimum conditum. Fuerunt censa civium capita 1centum septemdecim millia trecenta novemdecim. Consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit; quod et forìs pacem peperere, et domi, etsi non concors, minùs tamen, quàm alias, infesta civitas fuit.

XXV. L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt. Eodem modo consules legem, tribuni judicium de Volscio impediebant; sed in quæstoribus novis major vis, major auctoritas erat. Cum M. Valerio, Valerii filio, Volesi nepote, quæstor erat T.Quinctius Capitolinus, qui tér Consul fuerat. Is, quoniam neque Quinctiæ familiæ Cæso, neque reipublicæ maximus juvenum restitui posset, falsum testem, qui dicendæ causæ innoxio potestatem ademisset, justo ac pio bello persequebatur. Quum Virginius maximè et tribuni de lege agerent, duûm mensium spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem; ut, quum edocuissent populum, quid fraudis occultæ ferretur, sinerent deinde suffragium inire; hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit. Nec diuturnam quietem Æqui dederunt; qui, rupto fædere, quod ictum erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum Cloelium deferunt. Is tum longè princeps in Æquis erat. Graccho duce in Lavicanum agrum, inde in Tusculanum,hostili populatione veniunt, plenique prædæ in Algido castra locant. In ea castra Q. Fabius, P.Volumnius, A. Postumius, legati ab Roma, venerunt questum injurias, et ex fœdere res repetitum ; eos quorum imperator, 'quæ mandata habeant ab senatu Romano, 'ad quercum'jubet dicere; se alia interim aucturum;'quercus ingens arbor prætorio imminebat, cujus umbra opaca sedes erat. Tumi ex legatis unus abiens, 'et hæc,' inquit,' sacrata quercus, et quicquid Deorum est, audiant fœdus à vobis 1 centum triginta duo millia quadringenta novem.

« PoprzedniaDalej »