Obrazy na stronie
PDF
ePub

de jure disserendo perturbare Lætorium poterat. Ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem; consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et concio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset; et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatæ multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem; certatumque haud incruento prælio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem sævienten precibus lenîsset, nunc orâsset tribunos, ut concilium dimitterent. Darent iræ spatium; non vim suam illis tempus adempturum; sed consilium viribus additurum; et Patres in populi, et consulem in Patrum fore potestate.

LVII. Egrè sedata ab Quinctio plebs, multò ægriùs .consul alter à Patribus. Dimisso tandem concilio plebis, senatum consules habent; ubi quum timor atque ira in vicem sententias variâssent; quò magis, spatio interposito, ab impetu ad consultandum advocabantur, eò plùs abhorrebant à certatione animi; adeò ut Quinctio gratias agerent, quòd ejus opera mitigata discordia esset. Ab Appio petitur, Ut tantam consularem majestatem esse vellet, quanta esse in concordi civitate posset, Dum tribuni consulesque ad se quisque omnia 'trahant, nihil relictum esse virium in medio; distractam laceratamque rempublicam 'magis, quorum in manu sit, quàm ut incolumis sit, quæri.' Appius contra, 'testari Deos atque homines, rempublicam 'prodi per metum ac deseri; non consulem senatui, sed senatum consuli deesse; graviores accipi leges, quàm in 'Sacro monte acceptæ sint. Victus tamen Patrum consensu quievit; lex silentio perfertur.

LVIII. Tum primùm tributis comitiis creati tribuni sunt; numero etiam additos tres, perinde ac duo anteà fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, C. Sicinium, L. Numitorium, M. Duilium, Sp. Icilium, L. Mæcilium. Volscum Æquicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum; vastaverant agros, ut,siqua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; compositis deinde rebus, castra retrò movere. Ap. Claudius in Volscos missus. Quinctio Equi provincia evenit. Eadem in 1 trahunt. 2 addito.

militia sævitia Appii, 'quæ domi, esse liberior, quòd sine tribuniciis vinculis erat. Odisse plebem plùs quàm paterno odio; se victum ab ea; se unico consule objecto adversus tribuniciam potestatem, perlatam legem esse; quam minore conatu, nequaquam tanta Patrum spe, priores impedierint consules. Hæc ira indignatioque ferocem animum ad vexandum sævo imperio exercitum stimulabat. Nec ulla vi domari poterat ; tantum certamen animis imbiberant. Segniter, otiosè, negligenter, contumaciter omnia agere; nec pudor, nec metus coërcebat. Si citiùs agi vellet agmen, tardiùs sedulò incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; præsenti vultus demittere, tacitè prætereuntem exsecrari; ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. Omni nequicquam acerbitate prompta, nihil jam cum militibus agere; à centurionibus corruptum exercitum dicere; tribunos plebei' cavillans interdum et Volero'nes' vocare.

LIX. Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eò magis, sperantes, idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset. Cæterùm multò Appio, quàm Fabio, violentior fuit. Non enim vincere tantò noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in aciem turpi fuga petit castra; nec antè restitit, quàm signa inferentem Volscum munimentis vidit fœdamque extremi agminis cædem. Tum expressa vis ad pugnandum, ut victor jam à vallo submoveretur hostis; satis tamen appare ret, capi tantùm castra militem Romanum noluisse; alii gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appii animus, quum insuper sævire vellet, concionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes, ne utique experiri vellet imperium, cujus vis omnis in consensu obedientium esset. Negare vulgò milites, se ad concionem ituros ; passimque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur. Hostem victorem paulò antè propè in portis ac vallo fuisse ; ingentisque mali non suspicionem modò, sed apertam speciem obversari ante oculos. Victus tandem, (quandoquidem nihil præter tempus noxæ lucrarentur) remissa concione, iter in sequentem diem pronunciari quum jussisset, prima qua domi esse, eò liberior,

1

ΤΟΣ

luce classico signum profectionis dedit. Quum maximè agmen è castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus, eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri, neque instrui acies possent; nemo ullius, nisi fugæ, memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut priùs hostis desisteret sequi, quàm Romanus fugere. Tandem, collectis ex dissipato cursu militibus, consul, quum revocando nequicquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocataque concione, invectus haud falsò in proditorem exercitum militaris disciplinæ, desertorem signorum; ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos; ad hoc centuriones duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis casos, securi percussit; cætera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.

LX. Contra ea, in Æquis inter consulem ac militem comitate ac beneficiis certatum est; et natura Quinctius erat lenior, et sævitia infelix college, quo is magis guaderet ingenio suo, effecerat. Huic tantæ concordiæ ducis exercitusque non ausi offerre se qui; vagari populabundum hostem per agros passi. Nec ullo antè bello latiùs inde actæ prædæ; omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus, haud minùs quàm præmio, gaudent militum animi. Tum duci, tum propter ducem Patribus quoque placatior exercitus rediit; sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu, memorans. Varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum, insignem maximè comitia tributa efficiunt; res major victoria suscepti certaminis, quàm usu; plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est, Patribus ex concilio submovendis, quâm virium aut plebi additum 'est aut demptum Patribus.

LXI. Turbulentior inde annus excepit, L. Valerio, Tib. Emilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria, tum propter judicium Ap. Claudii ; cui, acerrimo adversario legis, causamque possessorum publici agri, tanquam tertio consuli, sustinenti, M. Duilius et C. Sicinius diem dixere. Nunquam antè tam invisus plebi reus ad judicium vocatus populi est, plenus 1 est dela

2 tum.

suarum, plenus paternarum irarum. Patres quoque non temerè pro ullo æquè annisi sunt; propugnatorem senatus, majestatisque vindicem suæ, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum duntaxat in certamine egressum, iratæ objici plebi. Unus è Patribus, ipse Ap. Claudius, et tribunos, et plebem, et suum judicium pro nihilo habebat. Illum non minæ plebis, non senatus preces perpellere unquam potuere, non modò ut vestem mutaret, aut supplex prensaret homines; sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis (quum ad populum agenda causa esset) aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in vultu,' idem in oratione spiritus erat: adeò ut magna pars plebis Appium non minùs reum timeret, quàm consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu; adeòque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent; trahi deinde rem sinerent. Haud ita mul

tum interim temporis fuit; antè tamen, quàm prodicta dies veniret, morbo moritur; cujus quum laudationem tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari solenni honore supremum diem tanti viri noluit; et laudationem tam æquis auribus mortui audivit, quàm vivi accusationem audierat; et exsequias frequens celebravit.

LXII. Eodem anno Valerius consul, cum exercitu in Equos profectus, quum hostem ad prælium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda tempestas, cum grandine ac tonitribus cœlo dejecta. Admirationem deinde auxit, signo receptui dato, adeò tranquilla serenitas reddita; ut, velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum, religio fuerit; omnis ira belli ad populationem agri vertit. Alter consul Æmilius in Sabinis bellum gessit; et ibi, quia hostis manibus se tenebat, vastati agri sunt. Incendiis deinde, non villarum modò, sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti, quum prædatoribus occurrissent, ancipiti prælio digressi, postero die retulere castra in tutiora loca. Id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.

LXIII. Inter hæc bella, manente discordia domi, T. Numicius Priscus, A. Virginius consules facti. Non ultra

videbatur latura plebes dilationem agrariæ legis, ultimaque vis parabatur, quum, Volscos adesse, fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. Ea res maturam jam seditionem 1ac propè erumpentem repressit. Consules, coacti extemplo ab senatu ad bellum, educta ex urbe juventute, tranquilliorem cæteram plebem fecerunt. Et hostes quidem, nihil aliud quàm perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt. Numicius Antium adversus Volscos, Virginius contra Æquos profectus; ibi ex insidiis propè magna accepta clade, virtus militum rem, prolapsam negligentia consulis, restituit. Meliùs in Volscis imperatum est. Fusi primo prœlio hostes, fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti; quam consul oppugnare non ausus, Cenonem, aliud oppidum, nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Equi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere ; deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in fines, plus cladium, quàm intulerant, acceperunt.

LXIV. Extremo anno pacis aliquid fuit; sed, ut semper aliàs, solicitæ certamine Patrum et plebis. Trata plebs interesse consularibus comitiis noluit. Per Patres clientesque Patrum consules creati T. Quinctius, et Q. Servilius; similem annum priori consules habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini, Crustuminos campos citato agmine transgressi, quum cædes' et incendia circum Anienem flumen fecissent, à porta pro pè Collina manibusque pulsi ingentes tamen prædas hominum pecorumque egere; quos Servilius consul infesto exercitu insecutus, ipsum quidem agmen adipisci æquis locis non potuit; populationem adeò effusè fecit, ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta præda rediret. Et in Volscis respublica egregiè gesta, quum ducis, tum militum opera. Primùm æquo campo signis collatis pugnatum, ingenti cæde utrinque, plurimo sanguine; et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum retulissent; ni salubri mendacio consul, fugere hostes ab cornu altero clamitans, concitâsset aciem ; impetu facto, dum se putant vincere, vicere. Consul, metuens ne nimis instando renovaret certamen, signum recep1 ac del.

2 tum.

« PoprzedniaDalej »