Historia ecclesiastica gentis Anglorum

Przednia okładka
J. C. B. Mohr (P. Siebeck), 1895 - 314
 

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 45 - Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Strona 98 - Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
Strona 152 - Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelorum.
Strona 52 - Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi: videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur ; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur: quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequio veri Dei debeant commutari...
Strona 23 - De Saxonibus, id est, ea regione quae nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, venere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est, de illa patria quae Angulus dicitur et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter provincias lutarum et Saxonum perhibetur...
Strona 36 - At ubi datam sibi mansionem intrauerant, coeperunt apostolicam primitiuae ecclesiae uitam imitari; orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque uel etiam ad moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo.
Strona 3 - Praeterea omnes, ad quos haec eadem historia peruenire poterit nostrae nationis legentes siue audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius interuenire meminerint...
Strona 90 - Christo consecrarentur. Et annuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita et nouus diuinitatis, qui praedicabatur , cultus uideretur. Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: 'Tu...
Strona 278 - Nequeueromehaecitaprosecutum aestimes, quasi eos, qui hanc tonsuram habent, condemnatos iudicem, si fide et operibus unitati catholicae fauerint: immo confidenter profiteor plurimos ex eis sanctos ac deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regem missus nostrum quoque monasterium...
Strona 237 - Urbem Romuleam vidit, templumque verendum Aspexit, Petri mystica dona gerens. Candidus inter oves Christi sociabilis ibit : Corpore nam tumulum, mente superna tenet. Commutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse vides.

Informacje bibliograficzne