Obrazy na stronie
PDF
ePub

xxiij Aprilis hora sexta in templo Mauritii D. Joannes Henricus ex cap. xij epistolæ ad Romanos de his verbis Pauli: Dilectio non sit simulata, sitis odio prosequentes quod malum est, adhærentes ei quod bonum est, per fraternam caritatem ad mutuo vos diligendos propensi, honore alius alium præcedentes etc. Ajebat Paulum hic dicere de tribus maximis operibus, excusans nostros, quod illis adversarii objicerent, se nihil clamare præter fides, fides, fides, interim nullam de operibus bonis mentionem eos facere. Impossibile enim est, inquit, eum qui sinceriter prædicat Evangelium, non etiam bona opera docere, sed ea quæ Deus præceperit. Item primum et summum opus esse fidem, quæ Christi meritum apprehendit aque Deo cuncta bona expectat, adducens non unum hujus rei exemplum. Deinde secundum opus esse caritatem, proferens passim e scriptura locos de caritate, multa disserens de fucata et ficta simulatione caritatis. Item impossibile esse, eum qui fide caritatem erga Deum conceperit, non salvari. Adducens exemplum quam gratum sit Deo ejus verbo et obedientiam præstare et id ipsum credere. Si quispiam, inquit, a rege sibi dici audiverit, Tu mihi fidito, meæ curæ te relinquito, mihi enim commendatus eris, majoraque tibi daturus sum, quam a me expetere ausus fuisses, nonne si is imperatori fidem habeat, illi gratissimus erit? Licet rex vel imperator quæ pollicitus est non statim ipsa præstat. Nonne hic bona spe lætus omnia quæ Cæsari cordi esse (scit) 1 facit? at forte cæsarem morte præveniri eveniat, quo minus, quæ promiserat, exsequi posset. Est enim omnis homo mendax. Quanto magis Deus redamaturus est, a quo omnia exspectamus? Is enim solus est verax, et quæcunque voluit et præstare et facere potest. Item quod is cultus Dei, quem papistæ in solo templo sub divinis (ut ipsi vocant) probitatem quandam præ se ferendo præstant, Deo abominabilis sit. Verum Christianum in omni loco dominationis domini debere se Deo obedientem, fide pura et vita bene instituta exhibere etc. Ob temporis autem penuriam de tertio opere absolvere non potuit, suscipiens id se proxima concione facturum. In obsecrationibus pro captivis omnibus et pro iis, qui sive apud Turcas, sive alibi locorum ob veritatis agnitionem persequerentur, orare jussit. Qui potest capere, capiat. •

1

A concione nobis forte fortuna obviam fit Matthiæ ab Aldenboken filius, baliuus Steinfordiæ et Ladæ, ordinis D. Joannis Baptistæ, qui heri primum a profectione ex insula Malta se reversum et Augustam ve

1 Dieses wort fehlt im mscr.

*

nisse dixit. Comitabatur et hunc Nicolaus Gallus Monasteriensi præsuli a pedibus, Herbertus a Landen, qui et una duobus his prædictis Maltam petierat, ibidem vita excessit.

Eadem nostri doctorem Hasen consulunt, is jubet priorem supplicationem iterare.

Cum tempus prandii instaret nobis insciis Wilhelmus comes a Witgenstein, Philippus a Homberg, Joannes comes a Rethberg, Dido de Kniephausen et Joannes Hagk secretarius comitum a Hoia nobiscum pransuri veniunt. Fit potatio liberalior.

Induciae quinquennales inter imperatorem, Romanorum regem et Turcicum cæsarem renovatae dicuntur.

Eadem ante casam bibliopolae (qui forte papistarum gratiam venabatur) vidimus icones Joannis Friderici electoris et Turci imperatoris se mutuo intuentes suspensas, quod probrum piissimi principis non absque animi dolore videntes, ambas eas nobis emimus.

Propitius esto domine peccato nostro, multum est enim, da caritatem non fictam, da odisse malum et adhaerere bono.

xxiiij Aprilis ad D. Mauritium quidem concio fiebat, at ob Liborii ægritudinem, qui misere calculo cruciabatur, me cum Wendelino et Melchiore Lindio sollicitatum ire conveniebat. Primo igitur ædes Domini Viglii Zuicheni petentes, eum solum reperimus, qui postquam præsentiam nostram compertam habuit, obviam nobis egressus nos intra hibernaculum suum duxit. Ibi Wendelinus breviter solitam petitionem repetiit, me quoque eapropter et mei et fratrum nomine adesse dixit. Ad hæc Viglius respondit, si nos ipsi vel nostri consilium ipsius secuti fuissent, negotium hoc vel ante menses quinque ad finem produci potuisse, antequam causa Coloniensis huc devoluta sit. Item retulit nobis Hermannum a Molspurg disertis verbis dixisse, si Colonienses centum equites Volckmariam mitterent, Cattorum princeps ducentos ad his resistendum missurus, atque his verbis cæsaream majestatem maxime irritatam, utpote qui dixisset, si Hessus ducentos, ego trecentos mittam. Item absolutionem a commissariis factam quidem non negavit. Sed quoniam comites Waldeccenses se pro subditis, etsi vasalli Cattorum essent, reputarent, id ipsum hic in disputatione esse. Addens præterea conditionem absolutioni adjunctam esse, eam scilicet, Reinhardum comitem et Joannem Georgium Schaden a Mittelbibrach quidem Waldeccanos absolvisse, verum ea lege, ut cæsareæ majestati se obedientes sisterent et de hac re ipsius clementiae clarius responsum reciperent. Tum Wolradus, Pro

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

vie est jus.un je nekem rua jeuibe me aftvert er aner Was Dr Deendum es. Nature Svau tonimte Zewn stenen auf men wenn mesema Tight gine ili usuje nemoran is sart comitans not setisames, un yil vucnu iecerunta iazzirarts se mermer, quod e pse igente vitres polienus suam mean. Corven & Tig Jun soil. yuetan ga ses ili fanden farzan. Novit suusa Zem, que veura d ̧udica Siege RE LUN

Ja voten Fluers 3 Banen Maynardum alocus sumus. Is præ** ***** * Lukinu geson 10 prebu, spondens, se apud ***.own talks wenn 2011 Btn. Ex ori autem docto★ va vorbe jaguar, prove it og esse notes iam feri, bocque Mucha Maryartsua dela, quia comites a Cantis pressos et premi azim*Avery, wm in infrugterm videri, ut comites apud Cæsarem inshah, quo com tubus liber roddatur imperio, de qua re multis verbis dis

. Came nos diceremms, videre quidem nos, quid nobis commodius est, verum nos et vasallos Cattorum principis esse, et eidem jurejurando astridue, Referre autem casaris ut ipse clementer cum principe nostro de hac re ngat, ne noster et honos et conscientia male afficiantur. Id instituts Marquardus laudans, probe, ait, hoc a vobis dictum, hac enim via aggredienda res esset, ut comitatus sit liber imperio, Catto untem fat quod illi debetur, et detur opera ne vos vestrique subditi aden in servitutem redigantur. Habeat vos Hessus ut vasallos, sed habeat quoque ut comites liberos imperii. Nam si is ordo interruptus non fuisset, non potuisset tantus tumultus suscitari etc. Ait item: Imperator

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Eadem & fuam me To Let's

mus, qui mox ad derman aber Sa

cipientes de vas

[ocr errors]

cognovimus D. Bura de Te prese pe zi

[ocr errors]

satellitibus aulicis, uno mazeidous Burs & Dryiah tida

et urbis Augustane egne mine huse

huc advenerit antea quoque in groan nye wa visikia w

tentus fuit; multa cum hoc homine optimo et persuasionibus et minis nec non et pollicitationibus peragere papistica gens cupiebat, sed nihil aut parum effectum est, licet Logus et Mustela multa gloriantes garrient. Musculus annis xviij Augustæ in verbo Domini præfuit. Liberos habet octo etc. Libros Zenonis, Socratis, Pamphili martyris et aliorum triginta quinque ex græco in latinum transtulit, quorum aliquot Hervagius excudit, alii adhuc apud authorem latitant.

1

Fuggeri quatuor Anthonius, Joannes Jacobus, Joannes Georgius et Hieronymus vita excessit. Jam per annos aliquot locuples habitus non est, qui sexaginta aut octuaginta milia numûm non excederet.

Joannes Agricola ab Eisleben hic Joachimo electori brandenburgensi a concionibus est sacris.

Villa et habitatio Schertel Burtenbach non procul ab Augusta est, quam Augustani pro quadraginta millibus numûm ab ipso se emere illi promiserunt.

Hispanus Babadilla dum Musculo diceret, sibi a Ferdinando rege exprobratum quod Lutheranos concionatores adiret, ac illum respondisse, Quid vestra majestas cum Lutheranis principibus Mauritio, marchione et aliis familiariter loquitur, insuper comedit et potitat? D. Musculus infit: Scis quod te nunquam vocaverim; ita te nec domo excedere etiam jussi; venis cum tibi libuerit et abis ubi placuerit. Si bonus intrasti, bonus exibis, mea nihil refert.

Vitus Theodorus ad Musculum perscripsit inter triduum. Adest et Julius Pflug.

Accidit intra hos dies, ut duo pedites ingluvie et mero distenti ambulacrum ante dominicum transirent, et alter conspecta effigie Joannis Friderici electoris in cicatricem, quam in sinistra maxilla fert, futiliter deblaterans, cum ab altero hæc verba facessere juberetur, mox evaginato gladio compotatorem suum invadit, qui et ipse adeo strenue et electoris honorem et proprium corpus defendit, ut conviciator ille electoris exanimis in terram concideret, qui vero eum percusserat, fuga saluti suæ consuluit.

Petrus Barbirius dum æs alienum aut debitum a rege Ferdinando, quod se ad myriades aliquot auri extendit, repetit, Lutheranus et esse accusatur et castro suo exuitur. Hanc quod longo tempore austriacæ domui inservierit mercedem reportans nunc aulas deridens summo Domino seruit.

1 Lücke von fast einer zeile.

*

« PoprzedniaDalej »