Obrazy na stronie
PDF
ePub

D. Viglius comitatus Waldeck octo esse oppidula et quæ ex hisce quisque comitum teneret, novit. Interrogavit quoque Eubulum, qui fieret ut modo in arce Waldeck commorationem suam non haberet, item quisnam hac ætate eam comitatus partem obtineret, quam olim comes Otto obtinuit. Non quidem de fratre nostro germano piæ memoriæ, sed de eo Ottone, qui in Wetterburga habitabat, loquebatur, qui musculum heredem non reliquerat. Et cum respondissem Waldeciæ ob oppignoratos redditus per novercam non esse tantum proventuum, quo perpetuam habitationem istic habere possem. De derelicta hæreditate Ottonis cum latius non interrogaret, et ipse obticui.

Jam tertio res immutata. Nam Seldo jam et recognitionem et capitulationem describi curare injunctum est.

Dum modo hæc modo illa mihi, quæ in cæsarem commiserim, imputarentur, tandem erat qui ex aulicis magnatibus rimarum plenus effutiret, disputationem me quondam cum comite Friderico a Furstenberg Ratisbonæ in colloquio habuisse; eam non minimam nunc esse partem, quod malam gratiam imperatoris inciderim. Hæc autem concertatio sic se habet. Cum anno salutiferæ redemptionis nostræ 1546 jussu Philippi Cattorum principis et ab aliquot ordinibus imperii ad colloquium de controversiis in religione me invito et repugnante animo in auditorem destinatus essem, ac dum in tractatione rerum in domo senatoria in penitiori hybernaculo, ubi Mauritius ab Hutten episcopus Eichstatensis et Fridericus comes a Furstenberg dominus in Helgenberg et landtgravius in Bar cæsareæ majestatis nomine præsedissent, ac verbalis velitatio inter d. Martinum Bucerum ex nostris collocutoribus et dominum Petrum a Malvenda, antesignanum papisticorum sive (ut ipsi vocari malebant) cæsareorum collocutorum incidisset, Petrus a Malvenda sic fere loqui exorsus est: Ego vobis perspicue et evidentissimis argumentis vestram fidem, quam vos somniatis, non haberi in scriptura nec unquam a patribus cogitatam, sed' esse vanam persuasionem nec quidem esse in rerum natura, demonstrabo. His atrocissimis blasphemiis Eubulus commotus nec linguam nec animum continere potuit, sed »Si, inquit, tanto principum et statuum nostrorum impendio hic de una persuasione agitur, male adsumus. Ac mox ad Fridericum comitem, quem sibi quia et ipse comes esset ad hoc Germanus, cui res Germaniæ plus episcopis et exteris hominibus cordi esse (licet in hoc falsus sit) putabat, sermonem convertens, eo quod idem Fridericus non ex omni parte linguæ latinæ gnarus existeret, germanice conveniens ait: Schwager vnnd herr Graff

Friderich, sitzen wir hir, vnnd redenn von schlechtem wohnn Inn sollichenn sachenn: So seint wir wahrlich schwerlich hie. Ad hæc Fridericus torve Eubulum intuens et autoritate sua (si diis placet) usus respondit: Her Grave, wir haben von der Rom. Key. Majestat austrucklich bevelich, das die Colloquentenn sollenn Redenn vnnd nicht die auditornn. Hoc oraculo Eubulus perculsus, quasi ex tripode Apollinis profecto, obticuit. Labia igitur premit, licet Bucerus, Zog, Schnepfius, Gultlingen nostri collegæ strenue Eubulo calcar addere satagebant, ut apertius cum comite Friderico in harenam descenderet, verum et loco et tempori cessit. Ne tamen Fridericum vel timere, vel mihi ipsi de iis, quæ illi dixeram, male conscius viderer, vel illi non habita dignitatis meæ ratione, maxime in re tam seria palmam tribuere inculparer, post solutum consessum recta ipsum adii, licet voluerit declinare viam, dicens: Domine Friderice, certe male me habet, quod hispanus nebulo tam frivole et ridicule de re tam sancta, fide nostra christiana, loquitur. At Fridericus, ut astutam sub pectore vulpem tegit, sermonem nostrum interrumpens, Profecto, ait, mi domine comes, rogo ut mihi hoc condones. Quod enim dixi, ex ratione officii mihi incumbebat dicere, potissimum quia sacra cæsarea majestas serio huc perscripsit, ne auditores in colloquio loqui permitteremus. Sed si cui ex auditoribus cum præsidentibus res sit, is præsidentes ad partem (ut ipse loquebatur, nam et hæc vox modo latina, modo germanica est) alloquatur. Brevibus ergo Eubulus respondit: Mi domine Friderice, rogo et mihi veniam des. Nam res de prora et puppi religionis nostræ et negocium domini nostri Jesu Christi et salutis nostræ agitur, et persancte contestor, ego jam hic ago partes principis hominis, si quis hujus in hoc colloquio minus honestam mentionem faceret, non possem bono stomacho devorare, quo magis nefarii illius Hispani verba animum meum male afficiant. Verum Fridericus nescio quid pro more aulico secum mussitans honorem exhibens dextramque præbens, atque ita ex loco colloquii abitum est. Sed testis mihi xxpdtoyváσrns ille dominus in die illa magna domini nostri Jesu Christi, quo animo Ratisbonæ hæc gesta sint, qui dubio procul omnibus ostendet, quæ vel perperam, vel insidiose ab utrisque dicta sunt.

Christophorus et Philippus Seldi patre cive Augustano, qui aurifabrum gessit, et matre ex ejusdem opificii parente procreata nati sunt. Ob felicitatem vero ingenii a Raiemundo Fuggero unice adamati sunt, ejus quoque opera et impensis, posteaquam Augustæ prima elementa litterarum addidicerant, Lugduni Franciæ in doctoratus honorem pro

[graphic][subsumed]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Atrebatensem. T

sarem emallin .00

es superi sorant. no

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ie Blawe dictures: ie Schomberg quod remissions

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

I manastum

rausus est.

er, veniam petitur: imm

cap. 15 Jonis

que ego præepio ous. Se st, quid faciat commoss

audivi a patre men.

dominum dissatis

lectione observat

ATURE Sus diligeret, utique pra qu

SIREE FRER WERE paratus sit, ostenderet. Deinde
Brent, in vera enim amicitia duo her

es primum ut qui amat, ejus, quem amat, profectum e
mius idem bene velit; alterum ut is, qui di
sta gratitudine erga ipsum affectas st. Je

[ocr errors]
[ocr errors]

ddimer amici Christ. Xam user et signum . qui Tristam

[ocr errors]
[ocr errors]

war veu dm audrus quam necessarius sit sk. male patris voluiraten didicisse, et quod hæc je pre au ale bus fabulis, sed ex and re yurea r 1.quod non sufficiat haut it en vert, usijung conemur, juxta iud. » ses vunnanen tomie vor laten. plagis multis variabit ken quot & yur jer muran tero, præ audire nollet. et tamen iguritan pressure voir, un guvaition non excusare. Hic autem serian aduvuriouen af ve bus cure w missas Mascalus hainit, diem: Kajera uwer: zima izvenir to in ciendi, quæ ipsi edocti erat, un taler sonura be the wom adeo dilucide ac nobis jau suruvate evangeli nex, 1x saw, Anaye, indicata fuerit. Sed nos proi dior tan maquid igid suur. Wa nentes tantam benignitaten De et ali zen 18 De Bona we wha salutis tangimur, patribus declarat urat 26, wyva zena be es est. Quapropter pro Christi amor. You

vecti sunt, eo dignitatis modo evecti, ut alter, nimirum Philippus, cæsarís vicecancellarium, alter, Christophorus, urbis Augustanæ cancellarium agat.

Ajunt Atrebatensem, doctores et Viglium omnem movisse lapidem, verum cæsarem emolliri non posse, ut summa nobis imposita minueretur. Ast hæc superi norunt, non novum est aulicis fumum vendere.

Dominus de Blawe dicitur ad custodiam Marschalci de Schomberg translatus esse, quod remissioris quoddam animi cæsareani signum esse dicitur. Eadem duces duo peditatus militiei huc captivi adducti sunt.

Cæsar valetudine affectus dicebatur.

Ferdinandus præter quatuor centies millia alia centena millia a statibus imperii in promptu sibi deponi exigit.

ut tutelam cognato

Eadem Dido a Kniephusen nobiscum agere, rum nostrorum comitum de Hoja suscipere vellemus, conabatur, verum cum audiret consilium comitis Wilhelmi et quæ nos negotiorum moles premeret, tandem his supersedit.

Nota quicquid comitum a Waldeck querelas vel privilegia concernit, nunc ex archivis camera imperii exquiritur.

Eadem Nicolaum Maier invisimus.

Wilhelmus comes a Witgenstein, Ernestus comes a Schaumberg, Philippus et Eubulus nec non Dido a Kniephausen apud comitem Wilhelmum ab Anaxone pransi sunt.

Viglius apud Coloniensem pransus est.

Eadem electores cæsarem adiere, veniam petituri domum abeundi et ad suos remeandi.

viij Junii Wolfgangus Musculus ex cap. 15 Joannis hunc textum >> Vos amici mei estis, si feceritis quæcunque ego præcipio vobis. Non posthac vos dico servos, quia servus nescit, quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, qui omnia, quæ audivi a patre meo, nota feci vobis <<, enarravit. Dixit itaque Christum dominum duo hæc discipulis proposuisse, scilicet ut mandatum de dilectione observarent et simul quod re ipsa quanta dilectione suos diligeret, utique pro quibus dulcissimam vitam ponere paratus sit, ostenderet. Deinde ut si eum amarent, præcepta ejus servarent, in vera enim amicitia duo hæc convenire debere, primum ut is, qui amat, ejus, quem amat, profectum quærat, et in omnibus eidem bene velit; alterum ut is, qui diligitur, adamantem redamet et mutua gratitudine erga ipsum affectus sit. Nam, inquit, ista

« PoprzedniaDalej »