Obrazy na stronie
PDF
ePub

et supplenda dare oportuit ad calcem Operum.

virorum eruditorum obtinui. Porro in reliquis com- A Ratisbonensis, cujus contenta anecdota inter addenda memorandis, quæ ab aliis quibusdam bibliothecis ad me pervenerunt, minoris momenti, non est, cur diutius lectorem detineam. Omnium enim opusculorum, quæ mihi usui fuere, mentionem semper feci in Monitis præviis. Nunc ergo, quid in hac editione præterea præestitum a me sit, breviter enarrandum, ad ea, compendii gratia, lectorem referendo, quæ in iisdem Monitis ad singulas Partes additis, prænotavi.

XVIII. Ope nimirum codicum mss. vetustorum, imo majorem partem coævorum ac optimæ notæ; opusculorum quoque quorumdam separatim editorum, quorum copiam ex variis, quas laudavi, bibliothecis habui, editionem D. Quercetani prope ubique, præter libros adversus Felicem et Elipantum scriptos, quorum nulli vetusti codices reperiri potuerunt, correxi; multa loca corrupta su integritati restitui; monumenta nonnulla, quæ ad hæc usque tempora condita delituerunt, collegi, iisque hanc meam editionem locupletavi: inter quæ præprimis memorandæ sunt epistole ultra septuaginta, quas prioribus, ante quam illæ ad me e bibliotheca Harleiana pervenissent, jam prope prelo absolutis, per modum Mantissæ addere oportuit (a). Reliqua anècdota et nunc primum in lucem eruta in Elencho operum statim subjiciendo compendii causa signo stellæ notavi. Porro opuscula dubiæ auctoritatis, atque omnino spuria et beato Alcuino supposita a genuinis, quibus in priori editione commista fuerunt, separavi: de quibus eruditi legere non gravabuntur Monita prævia unicuique opusculo præfixa. Demum toti huic collectioni triplicem Appendicem adjungere visum est, cujus consilii rationem quoque reddidi in Monito prævio.

XIX. His omnibus prelo pene absolutis forte fortuna ad manus meas delatus est cod. ms. vetustissimus, circa medium sæc. Ix scriptus, repertus nuper in bibliotheca collegii sancti Pauli hujus urbis nostræ

(a) Vide Monitum editoris novi.

B

[ocr errors]

XX. Curam demum meam eo direxi, ut hæc editio majori lectorum commoditati servire possit. Quapropter loca quædam per meas aliorumque notas illustrare studui: sanctorum Patrum sententias et integras nonnunquam commentationes, quas beatus Alcuinus in sua commentaria suosque tractatus retulit, ex optimis editionibus citavi; differentes ac aliquoties meliores lectiones adnotavi, et alia præstiti quæ hic commemorare longum esset, et ab attento lectore in ipso opere facile deprehendi possunt.

XXI. Quod ordinem quo singula opuscula in hac collectione disposita fuerunt, concernit, diversus est ab illo quem obtinent in editione D. Quercetani. Initium cepi ab epistolis, quas collector laudatus penultimo loco dedit, ob hanc potissimum rationem, et quod ab eruditis avidius expetantur, et quod ex illis, tanquam fonte limpidissimo, majorem partem profluxerint, quæ de Vita beati Alcuini sum commentatus; et ideo tanquam testimonia fidelissima haberi debeant illorum omnium quæ ili narrantur et critice expenduntur. Epistolas sequuntur secundum dignitatem materiarum opuscula exegetica, dogmatica, liturgica et moralia; historica seu Vitæ sanctorum, poetica, grammatica, rhetorica et dialectica; illa demum, quæ exstant, astronomica, de cursu et saltu lunæ ac hissexto. Idem deinde ordo servatur in opusculis dubiis et supposititiis.

Et hæc fere sunt quæ in novissima hac Operum beati Alcuini editione pro mea tenuitate inter tot et varia officii mihi incumbentis negotia, quæ totum pene hominem sola exposcunt, præstare potui: quod etiam munus impedimento fuit, ne opus, quod in stata majoris quietis cœptum fuit, citius absolveretur, aut accuratius expoliretur. Quod æqui bonique habeant benevoli et eruditi lectores.

COMMENTATIO FROBENIL

DE VITA BEATI F. ALBINI SEU ALCUINI

DE NOVO EX GENUINIS ACTIS ET ILLIUS SCRIPTIS CONCINNATA.

PROOEMIUM.

Viri eruditi, qui sanctorum Ecclesiæ Patrum aliorumque veteris ævi celebrium scriptorum operibus colligendis, aut nova editione vulgandis, operam navarunt, non tantum in illustrandis scriptis, verum etiam in ordinandis gestibus et actibus illorum, suoque tempori assignandis omrem diligentiam adhibuerunt, ut nimirum virorum sua ætate tam illustrium non tantum eruditio et doctrina, hujus nostræ setatis hominibus ac posteris communicaretur; verum etiam illorum virtutes, quibus quondam præfulserunt, ad imitandum proponerentur. Idem consilium in hac nova beati Alcuini Operum editione sequi nostri muneris esse credidimus. Quamvis enim vetustus quidam et prope coætanens scriptor anonymus Vitam beati viri ex narratione Sigulfi ejus discipuli posteris commendaverit, illius tamen narrationes, solida crisi et nonnunquam veritate destitutas esse, diu conquesti sunt eruditi. Propterea vir illustris D. Andreas Quercetanus correctiones plures illi adhibere, novamque Vitam beati Alcuini ex propriis illius scriptis et Öperibus a se vulgatis, concinnare

D

necessum duxit; illamque su editioni, præfationis loco, præfixit. Quæ quidem industria tunc sufficere potuit ad Alcuinum nostrum ex opusculis tunc detectis plenius cognoscendum. Nihilominus cum ex scriptis noviter nunc repertis, quæ D. Quercetani notitiam fugerunt, commentationi viri hujus clarissimi novam lucem conciliari, et quæ adhuc obscura remanebant, plenius elucidari posse comperimus; ope ram nostram, in Vita beati viri de novo concinnanda, et quæstionibus quibusdam hinc inde motis enodandis positam, haud importunam aut inutilem fore judicabunt, ut confidimus, eruditi lectores; quorum tamen rationabili desiderio, Vitam nonnunquam primævam ac ipsius D. Quercetani commentationem inspiciendi et consulendi, deesse noluimus, sed utramque ad finem hujus nostræ elucubrationis exhibebimus.

CAPUT PRIMUM.

De beati Alcuini variis nominibus, patria, parentibus, fratribus, etc.

I. Nomen Alcuini varie in variis scriptis ac codicibus exaratum reperitur. In vetustioribus quidem of

19

DE VITA B. F. ALBINI SEU ALCUINI

[ocr errors]

correctioribus chartis, in epistolis maxime quas A sancti Augustini ibidem præfectum, nominis simili-
coævo prope charactere scriptas deprehendimus,
nomen suum ipse, ut conjicere licet, frequentius ex-
pressit scribendo vel Albinus vel Alchuinus, vel, dum
ad Davidem suum, ad Homerum, ad Damoetam, ami-
cos alios familiarius scribebat, Flaccus Albinus aut
Albinus Flaccus. Reliquas igitur appellationes, qua-
im-
les a posterioribus scriptoribus exaratae leguntur, ut
Alboinus, Alkoinus, Alchwinus, Alquinus, etc.,
peritia scribentium aut duræ aspirationi dictantium,
credam esse attribuendas. Nimis ergo acute non-
nulli hujus nominis originem per fictas prorsus deri-
vationes et vocum compositiones inquirunt cum Hen-
tero, qui in Etymis Alcwin interpretatur: undique
rem facientem augentemque, a verbo Gwin, quod
apud Germanos lucrum significat. Cæterum, Alcuin
seu Alchuin nomen patrium Germano-Saxonicum
fuisse videtur, quod posthac meliore et Latino voca-
bulo Albinus, efferre voluit; pront fecisse apparet
in epistola ad Elipantum scripta, qui in sua Respon- B
soria ad nomen istud alludens insigni scommate
ipsum vocat Albinum nigredine teterrimum.

II. Pronomen Flaccus, quod nonnunquam ante vel postposuit, e baptismate hausisse cl. Quercetano in præfat. num. 2 visum est. Vero tamen similius est, nomen hoc esse ascititium, quo beatus Alcuinus inter familiares, quos in artibus liberalibus ac scientiis excolendis socios habuit, uti consuevit, ex more scilicet sui temporis, de quo in epistola 184 (nunc 125) ad Gundradam, cognomento Eulaliam ita scribit:

Sæpe familiaritas nominis immutationem solet facere, sicut ipse Dominus Simeonem mutavit in Petrum, et filios Zebedæi, filios nominavit tonitrui : quod etiam in antiquis vel his novellis diebus probare poteris. Flaccus ergo nomen fuit Alcuino ascititium, vel ab ipso electum; Alcuinus vero seu Alchuinus primævum et proprium. Quapropter loco inscriptionis Operum illius, qua cl. Quercetanus, auctoritate Sixti Senensis et aliorum quorumdam deceptus, primo, ut ipse fatetur num. 2 præfat. usus est, ponendo: Albini Flacci Alchuini, nos ubique posuimus: Flacci Albini seu Alcuini; in contextu vero nostro semper Alcuinus scribimus, quod et frequentius fieri ab eruditis comperimus. Verum in his diutius immorari operæ pretium non est.

III. Sollicite vero cavendum est ne hic noster Al-
binus seu Alcuinus confundatur vel cum Albino ab-
bate Cantuariensi, a ven. Beda in prologo et lib. v
Hist. Angl., cap. 21, laudato, et ad quem ejusdem
Beda exstat epistola Analect. Mabillonii novæ edi-
tionis pag. 398, vel cum Albino Leonis III papæ cu-
biculario, cujus meminit Eginhardus in Annalibus
ad annum 799, vel demum cum Albuino monacho
Hersfeldensi. De duobus quidem posterioribus pau-
ciores sunt, qui se in errorem hujus confusionis in-
duci passi sunt; de priori vero Albino, cujus ven.
Beda meminit, plerique paulo recentioris ætatis scri-
ptores hallucinati sunt: et quidem Clemens Reyne-
rus, vir alias apprime dectus, Apostol. Benedict. in
Anglia tract. I, sect. 1, pag. 34 seqq., multis conten-
dit, eumdem esse Albinum Bedæ, quem vocat, disci-
pulum et Caroli Magni magistrum; hancque ait
esse communem historicorum traditionem; nec re-
pugnare existimat ætatem Bedæ et Alcuini (quam
difficultatem D. Quercetanus obmovebat), quoniam,
ut credebat, Alcuinus ætatem centum annorum at-
tigit vel etiam superavit, quippe qui in epist. 38
(nunc 43), ad Carolum, se senem valde annosum
esse indicat.

IV. Verum hanc Reyneri opinionem solide repro-
bat R. P. Michael Alfort Annal. Eccles. Britan. tom.
II, ad annum 710, num. 4 et seqq., demonstrans,
traditionem historicorum quæ prætenditur, nec com-
munem esse, nec talium virorum, qui vetustatis ha-
berent sigillum, sed quorumdam mediæ ætatis, qui
ad pauca respicientes facile pronuntiant. Istis ergo
qui putant Alcuinum Cantianum fuisse, et cœnobio

[ocr errors]

D

tudo, et temporum aliqua vicinitas imposuit, ut scri-
bit Harpsfeldius sæc. ix, c. 14, apud eumdem Alfor-
tum 1. cit. num. 8. Et sane, si scriptores illi narra-
tionem ven. Beda de Albino suo accuratius expen-
dissent, suum errorem facillime deprehendissent.
Narrat enim in libri v cap. 21 Albinum jam anno
710 in regimine monasterii sancti Augustini Cantua-
riensis Adriano successisse: et in prologo laudat
illum tanquam abbatem reverendissimum et doctis-
simum, non a se, sed a beatæ memoriæ Theodoro
archiepiscopo et ab Adriano abbate in illa ecclesia
Cantuariensi, ubi Beda nunquam munus docendi obi-
vit, institutum fuisse. Insuper ven. Beda Albinum
illum sui opusculi Historiæ gentis Anglorum au-
ctorem ante omnes et adjutorem laudat, cujus
opera et consilio in illa Historia concinnanda se usum
fuisse profitetur. Quæ omnia profecto Alcuino nostro
convenire haud posse, quisque vel parum attentus
facile perspiciet. Consule, si placet, quæ contra Rey-
nerum solide disputat Alfortus 1. cit. Inferius pariter
monstrabimus, beatum Alcuinum nunquam fuisse
ven. Bedæ discipulum. Anastasius Bibliothecarius
in Vita Adriani I papæ mentionem facit cujusdam
Albini, quem vocat regis Caroli deliciosum, qui cum
Georgio episcopo et Gulfardo abbate missus sit a
rege bellum Longobardicum suscepturo ad sedem
apostolicam anno 773. Verum hic Albinus deliciosus
alius est ab Alcuino nostro, qui illo anno Eboraci
adhucdum residens, necdum in Galliam transmigra-
verat. Vocatur tamen et ipse noster Alcuinus deli-
ciosus regis Caroli a Sigeberto Gemlacensi, Trithe-
mio et aliis, quorum testimonia suo loco inferius
afferemus. Vide Mabil. libr. xXIV Annal., num. 45,
pag. 226.

V. De hujus ergo nostri Flacci Albini seu Alcuini
nunc patria et parentibus paucis, quantum ex certis
monumentis elicere potuimus, disseramus. Illum in
Scoticis Britanniæ partibus natum fuisse quidam
lib. v Hist., non a familia, sed a gente Scotorum,
Scotia historici existimarunt, inter hos Buchananus,
qui se Albinos sua lingua vocant, nomen suum tra-
xisse contendit. Alios quoque, ut hic D. Quercetanus
notavit, reperire est qui illum in comitatu Midle-
sexiæ, non procul a Londino oriundum dixerunt.
Verum nihil est quod in unius alteriusve partis pa-
trocinium ex monumentis vetustatis possit adduci :
illorum ergo scriptorum sententia unice probanda
est, qui beatum Alcuinum ex proprio ipsius testimo-
nio Eboraci in Northumbriæ regno natum fuisse af-
firmant; ita enim ipsemet scribit in epist. 5 (nunc 6),
Vos fragiles infantiæ meæ annos
ad Eboracenses:
materno fovistis affectu; et lascivum pueritiæ tempus
disciplinis ad perfectam viri edocuistis ætatem. ›
pia sustinuistis patientia, et paternæ castigationis
Enimvero an non ibi natus censeatur, ubi non tan-
tum in virum excrevit, sed et pueritiam, imo et in-
fantiam exegit? sed crebra forte, quam beatus Al-
mentio, qui regiones Scoticas usque ad Edinburgi
cuinus in suis epistolis facit, Nordanhumbrorum
fretum possidebant, prædictis scriptoribus rerum
Scolicarum ansam dedit, inquit D. Quercetanus, ut
in Scotia procreatum eum suspicarentur. Legi quo-
que de hac quæstione meretur Richardus Smitheus
Florum Hist. eccles. Anglorum libro п, cap. 12,
sect. 3, num. 2.

VI. Non eadem certitudine constat quo genere beatus Alcuinus, aut quibus parentibus fuerit oriundus: quod quidem ipsemet ferme tacuit, et nullus actuum illius aut Vitæ scriptorum prodidit. Auctor Vitæ ejus initio cap. 1, nobili illum gentis Anglorum cap. indicat, tyrones scholæ Eboracensis, inter quos prosapia exortum asserit. Et rursum num. 7 ejusdem et Alcuinus numerabatur, e classe nobilium fuisse : erat, inquit Ecgberto præsuli, cujus disciplinæ puer quoque Alcuinus traditus fuerat, ex nobilium filiis grex scholasticorum. Hæc generis beati Alcuini nobi

21

FROBENII COMMENTATIO.

22

tationis in chartula per manus currentis viatoris
citius veniant ad filium charitatis meæ, qui est
pater meritis, frater charitate, filius ætate. În po-
steriore quoque Aquilam rogat, ut ne velit oblivisci
patrem senio, filium meritis, fratreni charitate.
Et initio epist. 115 (nunc 154) explicare videtur sc
potius fideli familiarique consuetudine quam nativa
germanitate suo Aquila conjunctum esse, ait enim :

litas inde maxime elucet, quod stirpi sancti Wiligis, A sanguinitate. In priori enim exoptat ut verba salu-
patris sancti Willibrordi cognatione junctus fuerit,
ac eo titulo cellam maritimam a sancto Wiligiso in
promontoriis, mari Oceano et Humbri fluvio vicinis,
constructam, ac deinceps a posteris suis possessam,
ipse legitima (hæreditaria, ut interpretor) succes-
sione obtinuerit, prout ipse testatur in epist. ad
Beornradum, Vitæ sancti Willibrordi in hac editione
præfixa, et cap. 1 Vitæ ejusdem. Porro de nobilitate
generis sanctorum Wiligisi et Willibrordi Alcuinus
in elegia, Vitae hujus sancti apposita, seu cap. 33,
et de sancto Willibrordo ita canit:

Nobilis iste fuit magna de gente sacerdos.

De sancto Wiligiso vero :

Vir fuit in populo dignus, cognomine Wilgis,

In Transhumbrana nobile gente degens.

Hinc B. Alcuinus Carolo Magno ipsum sub spe
amplæ mercedis vocanti respondit: Libenter etiam
paterna in regione mea non modica hæreditate ditatus, B
hac spreta, tibi ut prodessem, hic pauper stare dele-
ctor. Vitæ cap. 2, num. 12.

VII. Et hæc quidem pauca, nec plura de beati Al-
cuini genere; de parentum vero ejus nomine ac con-
ditione nihil nobis ætas indulsit. Fratres tamen et
sorores in Anglia habuit, quod ipse satis aperte
indicat in epist. 102 (nunc 130), ad Aquilam, in qua
huic intimo suo amico singularem, quo ipsum am-
plectebatur, amorem significans scribit: Credas
velim, Pater dulcissime, quod non tanta suavitate
fratrum vel sororum litterulas legere potui ultrama-
rinas, quanta tuæ dilectionis transalpinas: nec tale
post eos tædium fatigat cor meum, quale post tuæ
faciei visionem amabilem. Inter fratres porro illius
germanos an censendus sit idem Aquila seu Arno,
episcopus primum ac deinde primus archiepisco-
pus Salisburgensis, quocum beatus Alcuinus per
frequentes epistolas omnia sui pectoris arcana com-
municavit, non concordant scriptores. Viri quidam
celebres, Mabillonius, lib. XXIII Annal., pag. 87; et C
in Elogio hist. ad Vit. beati Alcuini, cap. 1, num. 3;
Rivet., Hist Lit. Franc., tom. IV, pag. 296; Ceil-
lier, Hist. Gén. des auteurs sacrés, tom. XVIII;
Quercetanus in præfat., cap. 1, num 1, D. Catelinot
in ms., nihil hæsitantes pronuntiant, beatum Alcui-
num Arnonis ejusdem fratrem germanum fuisse.
Unicum pene, quo illi ad id asserendum moventur,
argumentum, ducitur ex epistola 86 (nunc 91), quæ
inscribitur: Charissimo germano meo Aquila anti-
stiti Albinus salutem, et ex epist. 78 (nune 83), ad
fratres Juvavenses, ubi Aquilam illorum quidem pa-
trem et pastorem, suum vero germanum vocat :
olim, inquit, pio Patri Aquila pontifici, germano
meo, pastori vestro, etc. Huic nihilominus opi-
nioni contradicunt alii pariter celebres scriptores,
Cointius, Pagius, Hansizius et alii, qui vocabula
illa fratris ac germani non de sanguinis, sed de ani-
morum conjunctione accipienda esse recte judicant.
Legenti enim epistolas Alcuini ad Aquilam, ait Han- D
sizius Germ. Sacræ tom. II, pag. 102, num. 12, satis
apparet Alcuinum de industria collegisse titulos
omnes exprimendæ sincerissimæ charitatis et ami-
citiæ qua in Arnonem tanquam alter Pylades fere-
batur, quas amoris significationes supervacaneum
sane erat fratri consanguineo toties ingerere. Præ-
terea haud vero simile est, prout D. Mabillonio vi-
debatur, Arnonem in Britannia, quæ Alcuini patria
fuit, natum; sed potius Saxonem vel Bojum fuisse,
et adolevisse in gremio ecclesiæ Frisingensis, ut
idem vir cl. D. Hansizius argumentis haud contem-
nendis contendit ibidem, num. 1 et seqq. Commit-
tere haud possum quin hujus aliorumque doctorum vi-
rorum judicio meum quoque adjungam, cui ex sequen-
tibus insuper rationibus robur addi posse existimo. Ete-
nim in epistolis 76 (nunc 91) et 92 (nunc 108) Alcui-
nus ipsemet sat aperte declarat quo sensu Aquilam
fratrem suum appellet, charitate nimirum, non con-

Solet charitas olim germanitate fideli compacta
novis sæpius litteris reformari, ut firma agnoscatur
in fide, quæ est dulcis in consuetudine. Similiter
epistolam 177 (nunc 118) dilectissimo filio Aquila
inscriptam ita incipit: Scio te patrem esse digni-
tate et meritis, sed ex charitatis dulcedine (filii) tibi.
nomen imposui, quia nihil debet patri charius esse,
quam filius. In his omnibus plane nihil apparet
unde concludi possit beatum Alcuinum Aquilam
suum agnovisse fratrem consanguineum, sed sem-
per illum eo affectu appellasse fratrem, quo filium,
nimirum ex dulcedine charitatis. Imo ex verbis
epist. 102 (nunc 130) paulo ante citatis potius in-
telligitur Aquilam a beato Alcuino in fratrum nu-
mero non computari; ibi siquidem contestatur
Aquila dulcissimo Patri quod magis illius epistolis
delectetur, quam iis quas a fratribus ac sororibus
suis in Britannia relictis acciperet. Si æque illum
fratrem naturalem habuisset, alio certe stylo usus
fuisset, ex quo intelligi possit se Aquilam fratrem
inter alios fratres habere chariorem. Si vero cui-
piam placuerit, hæc ipsa epistolæ 102 verba inter-
pretari de fratribus ac sororibus non naturalibus,
sed affectu dilectionis ita vocatis, non repugnabo:
hoc ipso etenim innotescet, quo sensu beatus Al-
cuinus alios quoque amicos, et maxime Aquilam
suum appellare fratres consueverit.

VIII. Cognitis jam iis quæ de patria, parentibus
ac fratribus beati Alcuini ex citatis documentis eli-
cere licuit, nullam diligentiam intermisimus, qua
vel ex vita ejus primæva, vel ex Alcuini ipsius scri-
ptis, vel ex aliis vetustis monumentis tempus aut
annus nativitatis illius erui ac determinari possit;
verum nullibi certi quidpiam ad hoc præstandum
subvenit. Celebriores nostræ ætatis scriptores in eo
fere conveniunt, beatum Alcuinum ante obitum
Ven. Bedæ, hoc est, ante annum 735 vix natum
fuisse. Mabill. lib. xx1 Annal num. 17, pag. 94, et
lib. xx, num. 37, pag. 187; Řivet. Hist. Lit. Franc.
tom. IV, pag. 295; Ceillier Hist. Gén. des auteurs
sacrés, tom. XVHI, pag. 248. Illi ergo annum na-
tivitatis beati Alcuini circa annum 735, quo, ut
paulo inferius patebit, Ven. Beda obiit, constituunt ;
quorum calculum et nos vel idcirco sequimur, quod
is cum reliquis actis vitæ suæ optime conveniat
et in nullo dissentiat.

CAPUT H.

Beati Alcuini educatio et magistri.

IX. Beatum Alcuinum Eboraci ut natum, ita et
educatum fuisse supra cap. 1, num. 5, ostendimus.
Exactis prope in monasterio ibidem annis pueritiæ,
haustisque primis scientiarum elementis, cum jam
psalmorum lectionem memoriter teneret, traditur
disciplinæ Hechberti seu Egberti illius sedis archi-
episcopi, fortioribus jam scientiarum ac pietatis ci-
bis alendus, ut scribit Vitæ ejus auctor cap. 1, num.
7. Successerat præsul ille religiosissimus Wilfrido
juniori solitudinem petenti in cathedra Eboracensi non
anno 735, ut Alfortus ad hunc annum, num. 18, et ad
annum 738 num. 1, contendit, sed anno 752, prout
testatur vetus scriptor, qui post Bedam historiam
Anglorum continuavit et ad hunc annum, quo Gym-
bertus Lindisfatorami episcopus obiit, etiam ordina
tionem Ecgberti retulit Constat porre ex ipso Al-
cuino in poemate de episcopis Eboracensibus Ecg-
bertum sedem Eboracensem tenuisse »nuis triginta
quatuor:

Rexit hic ecclesiam triginta et quatuor annis. Ex consensu vero auctorum indubium est, ut ipsemet Alfortus fatetur, Ecgbertum obiisse anno 766. Ab hoc anno si illos 34 subtraxeris, remanet annus 732 initi regiminis episcopalis. Hic episcopus Ecgbertus, quem Malmesburiensis omnium artium liberalium armarium vocat, in monasterio suo scholam constituit filiorum nobilium, quorum alii artis gramnaticæ rudimentis, alii disciplinarum liberalium studiis, alii divinarum Scripturarum scientia instruebantur. Hos omnes condiscipulos suos Alcuinus itterarum ac pietatis studio anteibat; suo vero magistro cum tanta confiden ia et fidelitate adhærebat, ut nihil ageret quod magistri auctoritas non probasset adeo ut arcana quoque cordis sui, imo et stimulos libidinis, quibus aliquando impetebatur, eidem aperire non erubesceret, non ignarus illius quod sanctissimus monachorum legislator Benedictus cap. 8 suæ regulæ suis sectatoribus præscripsit, ut malas cogitationes cordi suo advenientes abbati non celent suo. Quod sane præsentissimum remedium est pro domandis tentationibus illis periculosissimis.

X. Ecgberto anno 766 x Kal. Decembris mortuo Alcuinus divino munere Elcbertum seu Ælbertum virum beatum et clarum loco amissi magistrum accepit, ut scribit auctor Vitæ cap. 2, num. 9, quod non ita intelligendum esse censeo, quasi Ælbertus ille munus docendi in schola Eboracensi non obtinuerit vivente adhuc Ecgberto, sed primum post illius obitum. Illum enim magistrum scholæ Eboracensis ab Ecgberto adhuc in vivis agente rectorem constitutum fuisse ipse Alcuinus testatur in poemate de Pont. Eborac., ubi postquam narravit Elbertum, jam sacerdotem ordinatum, suo pontifici semper individuum comitem adhæsisse, addit:

A tis pene omnes veluti indubitatum supponunt, recentiores vero omnia ad severiorem crisin vocantes refutant, et gravibus rationibus demonstrant Ven. Bedam obiisse prope annum 735 quo beatum Alcuinum vix natum, aut certe disciplinis severioribus minus aptum adhuc fuisse credunt. Certe puer erat cum primo traditus fuit disciplinæ Ecgberti archiepiscopi Eboracensis anno 732, ut paulo ante diximus, ordinati. Obiit vero Ven. Beda primis annis episcopatus ejusdem antistitis, uti constat ex ipsius Alcuini testimonio in fine hujus cap. referendo: nimirum anno 755 triennio post Ecgberti ordinationem, quando Alcuinus lucem vix aspexisse creditur, aut certe, ut primum diximus, puer erat.

B

A quo defeusor clero decernitur omni, Et simul Euborica præfertur in urbe magister. Quamvis ergo Ecgbertus apostolico zelo ductus nun- C quam a munere docendi pueros et adolescentes cessaverit, præcipuam tamen scholarum curam, sollicitudine suæ ecclesiæ plurimum impeditus, Ælberto demandavit, cui etiain maxime tanquam proprio ac præcipuo suo magistro, Alcuinus omnem pene suum in litteris profectum in eodem pocmate refert acceptum. Hinc illum a sapientia, doctrina et munere docendi unice deprædicat, ostendens quas ante adeptum episcopatum varii generis disciplinas docuerit; quod exteras etiam regiones adierit :

Sophiæ deductus amore;

Si quid forte novi librorum sen studiorum Quod secum ferret, terris reperiret in illis. la hac peregrinatione litteraria Albertus, opinor, Alcuinum adolescentem comitem habuit; de hac enim interpretor initium epistolæ 222 (nunc 53), bi ait, se olim magistri sui vestigia secutum apud Gorbeienses [An Moriacenses? ] divertisse, illiusque congregationis laudabilem conversationem vidisse et amasse. Vid. notas ad eamdem epistolam. Narrat præterea Alcuinus in cit. loc. quod Ælbertus ex illo itinere rediens pastoralem quidem curam sumere compulsus sit, nihil tamen in illo munere a studio legendi ac docendi remiserit :

Sed neque decrevit, curarum pondera propter, Scripturas ferveus industria prisca legendi, Factus utrumque, sagax doctor, pius atque sacerdos. Demum narrat quod idem Elbertus præsul plenus dierum ac meritorum ante obitum suum Eanbaldo condiscipulo suo pontificale decus, sibi vero librorum.gazas, seu bibliothecæ op imis libris refertæ curam ipsumque schole regiten dragiderit. De quo rebit sermo infra cap. 4...

XI.. Quoniam de magistris beati Alėtini sermonem cepimus, inquirere porro haud supervacaneum, ino necesse erit, num iis quoque Ven. Beda sit accensendus? quod quidem scriptores anterioris arta

D

XII. Verumenimvero de ætate Ven. Beda longe aliter sentit celebris scriptor Franciscus Chiffletius in dissertatione, quam novæ suæ editioni Hist. Eccles. Gentis Anglorum a Ven. Beda compilatæ præmisit, ubi pluribus argumentis evincere conatur, vir doctus, Ven. Bedam vitam suam usque ad annum 762 produxisse, ac demum nonagenarium obiisse, ut vitæ Alcuini scriptor testatur. Quod si verum sit, tunc sane ætas haud repugnaret, quin Alcuinus potuerit esse Bede discipulus; eo siquidem anno 762, ipse prope triginta annos ætatis numerasset. Hæe ergo Chiffletii singularis sententia absque discussione præteriri nequit.

XIII. Præcipuum et pene unicum quo hæc illius sententia niti videtur fundamentum structum est super testimonio, quod nullam, ut ipse putabat, patitur exceptionem, testis nimirum oculati, qui viro beato in extremis constituto astitit, Cuthberti scilicet ejus discipuli, cujus exstat de transitu Ven. Beda epistola ad Cuthwinum, edita sæpius, et apud Mabillonium Act. SS. sæc. Ben., part. 1, pag. 537, et emendatior, ut prætenditur, a Chiffletio cit. opere, cap. 2 dissertationis, pag. 11. Argumentum suum Chiffletius ita instruit cap. 1, p. 4: Cuthbertus diserte ait Bedam beatam animam exhalasse quarta feria ad vesperam, septimo Kal. Junii, sive die mensis Maii 26 accurate. Fuit enim anno Christi 762 Pascha 18 Aprilis, Ascensio Maii 27. Quod ergo præmiserat Cuthbertus, vitam duxisse usque ad diem Ascensionis Dominicæ, exclusive intelligendus est, vel accipiendus de die ecclesiastico Ascensionis, qui a primis vesperis, adeoque a feria quarta exeunte incipiebat. Ita Chiffletius. Ast nescio qua subreptione deceptus vir doctus asserere potuerit Cuthbertum diserte dixisse: Bedam beatam animam exhalasse quarta feria ad vesperam, và Kalendas Junii. Feriam quartam enim illo Kalendarum Junii die accidisse, in Cuthberti epistola minime legimus; sed sat aperte ibi dicitur, festum ipsum Ascensionis illo die, vii Kal. Junii, celebratum fuisse. Postquam enim Cuthbertus circa epistolæ initium narravit Bedam duabus fere ante Resurrectionis festum hebdomadis morbo correptum vitam duxisse usque ad diem Ascensionis, id est, septima Kal. Junii (ita enim ibi verba nectit) post longius intervallum narrat, quod feria quarta a mane usque ad vesperam diem duxerit, ac demum decantans Gloria Patri, etc., spiritume corpore ultimum exhalaverit. Hæc profecto narratio sensum quem D. Chiffletius comminiscitur haud insinuat, nimirum Ven. Bedam animam exhalasse feria quarta ad vesperam Vи Kal. Junii; sed hunc unice, ut textus habet, vitam duxisse usque ad diem Ascensionis Dominicæ, id est, septimam Kal. Junii. Quod idem plane sonat, ac si dixisset: Vitam duxit usque ad diem Ascensionis, id est, usque ad vir Kal. Junii, ita nimirum, ut ex mente Cuthberti eadem fuerit dies septima Kal. Junii et dics Ascensionis Dominicæ. Testimonium igitur Cuthberti, in quo D. Chiffletius maximum suæ sententiæ præsidium collocabat, illi potius refragatur, quia dies Ascensionis ex computi legibus non anno 762, sed anno 755 in diem 26 Maii, hoc est, VII Kal. Junii, incurrit.

XIV. Cum igitur præcipuum argumentum, quo ci.

Chiffletius obitum Ven. Beda ad annum 762 usque A Lulli archiepiscopi Moguntini, quæ inter Bonifacianas producere voluit, illius intentioni minime faveat, sed ex illo Cuthberti testimonio potius relatio auctoris Chronologia Hist. Gent. Angl. adjectæ, Simeonis quoque Dunelmensis seu Turgoti libr. 11 de Danelm. eccles. cap. 4. Stubesii Dominicani in Act. Pont. Eborac. atque virorum doctissimorum, Pagii Mabillonii aliorumque recentiorum criticorum sententia, qua obitus Bedæ in anno Christi 755 statuitur, confirmetur; reliqua argumenta, quibus D. Chiffletius ex testimonio scriptoris Vitæ Alcuini, ex Carthusianorum Coloniensium additione ad Martyrologium, ex epitaphio Beda a Wione Ligni Vitæ libr. v, cap. 101 relato, ac demum ex epistolis quibusdam Lulli archiepiscopi Moguntini, Bedam nonagenarium obiisse probare contendit, omne ad id persuadendum pondus amittunt. Nam additiones ille Carthusianorum Coloniensium ad Usuardi Martyrologium recentiores sunt quam ut fidem contra tot alia antiquiora testimo"nia facere queant, ut pote factae ac edite primum anno 1521, ut ipsemet Chiffletius fatetur. Similiter recentius est epitaphium illud apud Wionem, in quo legitur incomptus hic versus:

B

Annos in hac vita ter duxit vitæ triginta, quodque sacris reliquiis Beda inditum fuisse monet Wion, postquam e Girvo, ubi primum sepultæ jacebant, Dunelmum translate fuere circa annum millesimum, trecentis prope annis post ven. viri obitum: nihil vero ejusmodi legitur in altero epitaphio, quod ex cod. Thuanaco edidit Mabill. ad Vitam Ven. Bede, pag. 559. Vide etiam Acta SS. Antverpiensia ad diem 27 Maii, not. e. Occasionem erroris de Bedæ ætate nonaginta annorum abs dubio præbuit scriptor Vite beati Alcuini, quem etiam pro sua opinione D. Chiffletius adhibuit, scribens cap 1, num. 7 Bedam nonagenarium ad Dominum migrasse. Verum scriptor ille sat clare significat, se de ea re nihil certi habere, sed ex quorumdam narratione id accepisse ait; non C ergo a Sigulfo Alcuini discipulo ac socio, a quo reliqua beati Alcuini acta didicerat, eam quoque notitiam de ætate et obitu Ven. Bedæ hausit, sed ab aliis quibusdam, quorum fidei id dubius reliquit. Similem fabulam ex aliorum relatione idem scriptor iki subjunxit de tempore quod Beda in scribendis libris suis insumpsit: Decimo no::o ætatis suæ anno, inquit, levita, trigesimo vero sacerdos efficitur, a quo tempore, quæ ante per triginta annos didicerat Ecclesiae profutura usque quinquagesimo nono, cum sudore non inerti, dignis memoria libris inserere proprio stylo studuit. Per alios autem triginta annos, ferunt ea, quæ scripserat, correxisse. Figmentum! evilescit sane penitus hoc præfati scriptoris testimonium, dum ibidem scribit, Bedam anno 731, die Ascensionis Dominicæ, VII Kal. Junii obiisse, et nonagenarium ad Dominum migrasse, ubi scriptor ille multipliciter allucinatur. Quomodo enim scribitur (verbis utor ipsius D. Chiffletii 1. cit. pag. 6) Beda obiisse anno D Christi 731 nonagenarius, qui anno eodem testatur, fuisse se annorum non amplius quinquaginta novem? Aut quomodo dici potest obiisse Beda anno 751, die Ascensionis Dominicæ, et vi Kal. Junii, cum ex veteris computi regulis certissimum sit, illo anno 751 Ascensionem Domini non vu Kal. Junii, sed vi Ilus Maji evenisse? Allucinationem quidem istam D. Chiffletins non auctoris, sed librarii vitio tribuendam, et idcirco loco 751 legendum existimat 762 prout ipsua auctorem scripsisse non dubitat. Verum quis non palpet hanc Chiffletii conjecturam, nullo adhibito idoneo argumento, ex præcepta semel opinione manasse? Testimonium ergo scriptoris Vita beati Alculni tam evidenter allucinantis pro confirmatione opinionis Chiffletiana ineptum et inidoneum

est.

XV. Demum haud majoris ponderis est argumentum quod D. Chiffletius ex quibusdam epistolis heati

tom. XIII, Bibl. Fatrum ex editione Nicolai Serrarii recensentur, instruit, ex quibus vir doctus evincere contendit, Ven. Bedam non nisi post martyrium sancti Bonifacii e vita migrasse, atque adeo ultra annum 755 in vivis egisse et nonagenarium obiisse. Ita vero ipse loc. cit. pag. 6 et 7 ex epistolis 89, 95, 111 et 150 ratiocinatur: Epistola 150, in qua Beda nuper in Ecclesia fulsisse dicitur, male sancto Bonifacio Moguntino in editis ascripta est, cum vere sit Lulli ejus successoris, quod gemina ratione sie ostendo: prior petitur ex tribus epistolis supra memoratis. Per primam petierat Lullus a Cuthberto omnia Bedæ opuscula, e quibus cum pauca obtinuisset, quorum mentio in epistolis 89 et 95, supererat, ut reliqua quæ sibi deerant postularet, hoc vero facit epistola illa 150. Altera ratio est quod constel Bedam Bonifacio fuisse superstitem; etenim Bonifacius glorioso martyrio vitam sibi in cœlum stravit anno Christi 755. Porro Lullus post Bonifacium jam episcopus misit pallam holosericam ad cobonestandas Beda recens exstincti reliquias: ejusdem ergo Lulli est epistola illa ad Cuthbertum abbatem, quæ est in collectione centesima quinquagesima, in qua Bedæ nuper in Ecclesia lucentis, adeoque tunc vita jam perfuncti, mentionem facit. His præmissis ita concludit Chiffletius: Cum igitur ex his liquido appareat Bedam in vivis fuisse ultra annum Christi 755, examussim ætas ejus nonagenaria quam ex ejus epitaphio aliisque argumentis astruximus, obitum ejus defigit anno 762 qui fuit Lulli post Bonifacium seden is septimus. ›

XVI. Mirum certe est Chiffletium ex rationibus levi-simis et pene nullis epistolam 150 collectionis illius, sancto Bonifacio ahjudicare, et beato Lullo vindicare voluisse. Prior quidem ratio probat Lullum ita scribere potuisse, uti scripsit auctor epistolæ 150, non vero probat Lullum, et non Bonifacium, ita revera scripsisse. Altera ratio est aperta petitio principii. Lullum enim esse epistolæ 150 auctorem inde concluditur, quod ipse jam episcopus post sanctum Bonifacium anno 755 martyrio coronatum, illam scripserit, et cum illa miserit pallam holosericam ad cohonestandas Beda recens exstincti reliquias. Imo Bonifacium Beda fuisse superstitem ex aliis certe genuinis ejusdem epistolis, in collectione illa sæpius memorata 8 et 9, evincitur. In prima siquidem vir sanctus petit ab Egberto archiepiscopo Eboracensi ut sibi ex opu-culis Bede aliquos tractatus conscribere et dirigere dignetur, quem, inquit, nuper, ut audivimus, divina gratia in vestra provincia fulgere concessit. › In epistola 9 ab Huetberto abbate similiterrogat, ut aliqua de opusculis sagacissimi investigatoris Scripturarum Bedan monachi, quem nuper in domo Dei, inquit, apud vos . . . fulsisse audivimus conscripta nobis transmittere dignemini. Sicut ergo Chiffletius ex verbis epistole 150, quibus mentio fit Beda nuper in Ecclesia lucentis, infert ipsum tunc vita jam defunctum, ita ex simili mentione, quam facit sanctus Bonifacius in epistolis 8 et 9 recie infertur, Bedam ante martyrium sancti Bonifacii, atque adeo ante anmm 755 obiisse: et cum sanctus Bonifacius in præfatis epistolis eodem stylo utatur, quo utitur auctor epistole centesimae quinquagesimae, nulla causa subest cur hæc, de cujus auctore nemo ante D. Chiff 3tium dubitavit, eidem sancto Germanorum apostolo aljudicetur. Advertendum vero hic esse moneo, cpistolam 150 præfatæ collectionis, quam Serrarius tanquam ineditam ex Baronio tom. IX Annal. pag. 96 descripsit, non differre ab epist. 9 ejusdem collectionis, sed unam eamdemque esse cum illa, cum hac solam differentia, quod ubi in priori, nempe 150, legitur: « Rogamus, ut reliqua, etc. in posteriori nempe 9 legatur: Rogamus ut aliqua, etc.; et ubi in ista legitur : 4 Et si vobis laboriosum non sit, ut clocCam unam transmittatis, in illa legatur: ut corum unum (apud Baronium, partem unam) nobis

« PoprzedniaDalej »