Obrazy na stronie
PDF
ePub

XX.

NON usitata nec tenui ferar

Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor

Longius, invidiaque major

Urbes relinquam. Non ego, pauperum Sanguis parentum, non ego quem vocas, Dilecte Maecenas, obibo

Nec Stygia cohibebor unda. Jam jam residunt cruribus asperae Pelles, et album mutor in alitem Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae.

Jam Daedaleo ocior Icaro
Visam gementis littora Bospori
Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor.

Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae ;
Compesce clamorem ac sepulcri
Mitte supervacuos honores.

Q. HORATII

FLACCI

CARMINUM

LIBER III.

I.

ODI profanum vulgus et arceo;
Favete linguis: carmina non prius
Audita Musarum sacerdos
Virginibus puerisque canto.

Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Jovis
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.
Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in Campum petitor,
Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit major: aequa lege Necessitas
Sortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen. Districtus ensis cui super impia Cervice pendet non Siculae dapes

Dulcem elaborabunt saporem,

Non avium citharaeque cantus Somnum reducent. Somnus agrestium Lenis virorum non humiles domos Fastidit umbrosamque ripam, Non Zephyris agitata Tempe. Desiderantem quod satis est neque Tumultuosum sollicitat mare, Nec saevus Arcturi cadentis Impetus aut orientis Haedi, Non verberatae grandine vineae Fundusque mendax, arbore nunc aquas Culpante nunc torrentia agros Sidera nunc hiemes iniquas. Contracta pisces aequora sentiunt Jactis in altum molibus; huc frequens Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae Fastidiosus. Sed Timor et Minae Scandunt eodem quo dominus, neque Decedit aerata triremi, et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum
Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabina
Divitias operosiores?

II.

ANGUSTAM amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat, et Parthos feroces

Vexet eques metuendus hasta,
Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus.

Illum ex moenibus hosticis

Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta virgo

Suspiret, eheu, ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum
Tactu leonem, quem cruenta
Per medias rapit ira caedes.
Dulce et decorum est pro patria mori:
Mors et fugacem persequitur virum,
Nec parcit imbellis juventae
Poplitibus timidoque tergo.
Virtus repulsae nescia sordidae
Intaminatis fulget honoribus,
Nec sumit aut ponit secures
Arbitrio popularis aurae.

Virtus recludens immeritis mori
Caelum negata tentat iter via,
Coetusque vulgares et udam

Spernit humum fugiente penna. Est et fideli tuta silentio

Merces: vetabo qui Cereris sacrum
Vulgarit arcanae sub isdem

Sit trabibus fragilemve mecum
Solvat phaselon; saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum.
Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

III.

JUSTUM et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Jovis;
Si fractus illabatur orbis
Impavidum ferient ruinae.

Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas,

Quos inter Augustus recumbens
Purpureo bibit ore nectar.

Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres indocili jugum
Collo trahentes; hac Quirinus
Martis equis Acheronta fugit,

« PoprzedniaDalej »