Obrazy na stronie
PDF
ePub

Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus, te dominam aequoris
Quicunque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythae
Urbesque gentesque et Latium ferox
Regumque matres barbarorum et
Purpurei metuunt tyranni,
Injurioso ne pede proruas

Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantes, ad arma

Concitet imperiumque frangat.

Te semper anteit saeva Necessitas
Clavos trabales et cuneos manu

Gestans aëna, nec severus

Uncus abest liquidumque plumbum.

Te Spes et albo rara Fides colit

Velata panno nec comitem abnegat,

SPES.

Utcunque mutata potentes
Veste domos inimica linquis.

FIDES.

At vulgus infidum et meretrix retr Perjura cedit, diffugiunt cadis Cum faece siccatis amici,

Ferre jugum pariter dolosi.

Serves iturum Caesarem in ultimos

D

Orbis Britannos et juvenum recens
Examen Eois timendum

Partibus Oceanoque rubro.

Eheu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti
Liquimus? unde manum juventus
Metu deorum continuit? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
Incude diffingas retusum in
Massagetas Arabasque ferrum !

XXXVI.

Er thure et fidibus juvat

Placare et vituli sanguine debito Custodes Numidae deos,

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima Caris multa sodalibus,

Nulli plura tamen dividit oscula Quam dulci Lamiae, memor

Actae non alio rege puertiae

Mutataeque simul togae.

Cressa ne careat pulchra dies nota,

Neu promptae modus amphorae,

Neu morem in Salium sit requies pedum,

Neu multi Damalis meri

Bassum Threïcia vincat amystide,

Neu desint epulis rosae,

Neu vivax apium, neu breve lilium. Omnes in Damalin putres

Deponent oculos, nec Damalis novo Divelletur adultero,

Lascivis hederis ambitiosior.

XXXVII.

NUNC est bibendum, nunc pede libero Pulsanda tellus, nunc Saliaribus Ornare pulvinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales. Antehac nefas depromere Caecubum Cellis avitis, dum Capitolio

Regina dementes ruinas

Funus et imperio parabat Contaminato cum grege turpium Morbo virorum, quidlibet impotens Sperare fortunaque dulci

Ebria. Sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus, Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem

Remis adurgens, accipiter velut
Molles columbas aut leporem citus
Venator in campis nivalis

Haemoniae, daret ut catenis
Fatale monstrum: quae generosius
Perire quaerens nec muliebriter
Expavit ensem nec latentes
Classe cita reparavit oras.
Ausa et jacentem visere regiam
Vultu sereno, fortis et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

XXXVIII.

PERSICOS odi, puer, apparatus, Displicent nexae philyra coronae ; Mitte sectari rosa quo locorum Sera moretur.

Simplici myrto nihil allabores Sedulus curo: neque te ministrum Dedecet myrtus neque me sub arta Vite bibentem.

« PoprzedniaDalej »