Obrazy na stronie
PDF
ePub

Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit patriae quid debeat et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque jubebo
Doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
Fabula nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere. "Dicat
Filius Albini: Si de quincunce remota est
Uncia, quid superat? Poteras dixisse." "Triens."

Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit ?”
"Semis." At haec animos aerugo et cura peculi
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso ?
Aut prodesse volunt aut delectare poëtae,
Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles;
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris,
Nec quodcunque volet poscat sibi fabula credi,
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poëmata Ramnes:
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo;
Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus;

S

320

"Eu!

330

340

350

360

Nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum;
Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque
Quamvis est monitus venia caret; ut citharoedus
Ridetur chorda qui semper oberrat eadem :
Sic mihi qui multum cessat fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
Indignor quandoque bonus dormitat Homerus ;
(Verum operi longo fas est obrepere somnum.)
Ut pictura poësis: erit quae si propius stes
Te capiat magis, et quaedam si longius abstes.
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus juris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia coena sine istis :
Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paulum summo decessit vergit ad imum.
Ludere qui nescit campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae:
Qui nescit versus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.

370

380

Tu nihil invita dices faciesve Minerva;

Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris in Maeci descendat judicis aures

Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis: delere licebit

Quod non edideris ; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno;

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes;
Et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis; ludusque repertus
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena

390

400

Nec rude quid possit video ingenium; alterius sic

410

Altera poscit opem res et conjurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen didicit prius extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: "Ego mira poëmata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
Et quod non didici sane nescire fateri."

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta

Dives agris, dives positis in fenore nummis.

420

Si vero est unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim Pulchre! bene! recte!
Pallescet super his, etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis

Et torquere mero quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quintilio si quid recitares, "Corrige sodes

430

Hoc," aiebat, "et hoc :" melius te posse negares

Bis terque expertum frustra, delere jubebat

440

Et male tornatos incudi reddere versus.

Si defendere delictum quam vertere malles,

Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Traverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus; non dicet: "Cur ego amicum
Offendam in nugis ?" Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam
Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps

450

In puteum foveamve, licet, "Succurrite," longum
Clamet, "Io cives !" non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
"Qui scis an prudens huc se projecerit atque
Servari nolit?" dicam, Siculique poëtae
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis :
Invitum qui servat idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit jam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet cur versus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit ac velut ursus
Objectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

460

470

595

« PoprzedniaDalej »