Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPODON

LIBER.

I.

IBIS Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,

Paratus omne Caesaris periculum

Subire, Maecenas, tuo.

Quid nos, quibus te vita sit superstite
Jucunda, si contra gravis?
Utrumne jussi persequemur otium
Non dulce ni tecum simul,

An hunc laborem mente laturi decet
Qua ferre non molles viros?
Feremus et te vel per Alpium juga
Inhospitalem et Caucasum,

Vel Occidentis usque ad ultimum sinum
Forti sequemur pectore.

Roges tuum labore quid juvem meo,
Imbellis ac firmus parum?

Comes minore sum futurus in metu,

Qui major absentes habet;

18

Ut assidens implumibus pullis avis
Serpentium allapsus timet
Magis relictis, non, ut adsit, auxili
Latura plus praesentibus.

[graphic]

Libenter hoc et omne militabitur
Bellum in tuae spem gratiae,
Non ut juvencis illigata pluribus
Aratra nitantur mea,

Pecusve Calabris ante sidus fervidum

Lucana mutet pascuis,

Neque ut superni villa candens Tusculi

Circaea tangat moenia.

Satis superque me benignitas tua

Ditavit: haud paravero

Quod aut avarus ut Chremes terra premam,
Discinctus aut perdam nepos.

34

II.

BEATUS ille qui procul negotiis,
Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis,
Solutus omni fenore,

Neque excitatur classico miles truci,
Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium
Potentiorum limina.

Ergo aut adulta vitium propagine
Altas maritat populos,

Aut in reducta valle mugientium
Prospectat errantes greges,
Inutilesque falce ramos amputans
Feliciores inserit,

Aut pressa puris mella condit amphoris,
Aut tondet infirmas oves;

Vel cum decorum mitibus pomis caput
Auctumnus agris extulit,

Ut gaudet insitiva decerpens pira,
Certantem et uvam purpurae,
Qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane, tutor finium!

Libet jacere modo sub antiqua ilice,
Modo in tenaci gramine.
Labuntur altis interim ripis aquae,
Queruntur in silvis aves,

Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,

Somnos quod invitet leves.

At cum tonantis annus hibernus Jovis

Imbres nivesque comparat,

Aut trudit acres hinc et hinc multa cane

Apros in obstantes plagas,

Aut amite levi rara tendit retia,

Turdis edacibus dolos,

34

Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem
Jucunda captat praemia.

Quis non malarum quas amor curas habet

Haec inter obliviscitur?

Quodsi pudica mulier in partem juvet
Domum atque dulces liberos,
Sabina qualis aut perusta solibus
Pernicis uxor Apuli,

Sacrum vetustis exstruat lignis focum
Lassi sub adventum viri,

Claudensque textis cratibus laetum pecus
Distenta siccet ubera,

Et horna dulci vina promens dolio
Dapes inemptas apparet:
Non me Lucrina juverint conchylia
Magisve rhombus aut scari,
Si quos Eois intonata fluctibus

Hiems ad hoc vertat mare;

Non Afra avis descendat in ventrem meum,
Non attagen Ionicus

Jucundior, quam lecta de pinguissimis

Oliva ramis arborum

Aut herba lapathi prata amantis et gravi
Malvae salubres corpori,

Vel agna festis caesa Terminalibus,

Vel haedus ereptus lupo.

Has inter epulas ut juvat pastas oves

Videre properantes domum,

Videre fessos vomerem inversum boves

Collo trahentes languido,

Positosque vernas, ditis examen domus,

Circum renidentes Lares!

Haec ubi locutus fenerator Alphius,

Jam jam futurus rusticus,

Omnem redegit Idibus pecuniam,
Quaerit Kalendis ponere.

70

III.

PARENTIS olim si quis impia manu
Senile guttur fregerit,

Edit cicutis allium nocentius.

O dura messorum ilia!

Quid hoc veneni saevit in praecordiis?

Num viperinus his cruor

Incoctus herbis me fefellit? an malas
Canidia tractavit dapes?

Ut Argonautas praeter omnes candidum
Medea mirata est ducem,

Ignota tauris illigaturum juga

Perunxit hoc Jasonem;

Hoc delibutis ulta donis pellicem
Serpente fugit alite.

Nec tantus unquam siderum insedit vapor

Siticulosae Apuliae,

Nec munus humeris efficacis Herculis

Inarsit aestuosius.

At si quid unquam tale concupiveris,
Jocose Maecenas, precor

Manum puella savio opponat tuo
Extrema et in sponda cubet.

IV.

LUPIS et agnis quanta sortito obtigit,
Tecum mihi discordia est,
Hibericis peruste funibus latus
Et crura dura compede.

Licet superbus ambules pecunia,
Fortuna non mutat genus.
Videsne, Sacram metiente te viam
Cum bis trium ulnarum toga,

8

« PoprzedniaDalej »