Obrazy na stronie
PDF
ePub

Proeliis audax neque te silebo
Liber, et saevis inimica Virgo
Beluis, nec te, metuende certa
Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit.

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,
Et minax, quod sic voluere, ponto
Unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fasces dubito, an Catonis
Nobile letum.

Regulum et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno,
Gratus insigni referam Camena,
Fabriciumque.

Hunc et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit et Camillum

Saeva paupertas et avitus apto

Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor aevo

Fama Marcelli; micat inter omnes
Julium sidus velut inter ignes
Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo

Caesare regnes.

Ille, seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho
Sive subjectos Orientis orae
Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem;
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes
Fulmina lucis.

[graphic][merged small]

CUм tu, Lydia, Telephi Cervicem roseam, cerea Telephi Laudas brachia, vae meum Fervens difficili bile tumet jecur.

Tum nec mens mihi nec color

Certa sede manet, humor et in genas Furtim labitur, arguens

Quam lentis penitus macerer ignibus. Uror, seu tibi candidos

Turparunt humeros immodicae mero

Rixae, sive puer furens

Impressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
Speres perpetuum dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius

Quos irrupta tenet copula, nec malis
Divulsus querimoniis
Suprema citius solvit amor die.

XIV.

O NAVIS, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis? Fortiter occupa
Portum. Nonne vides ut

Nudum remigio latus

Et malus celeri saucius Africo
Antennaeque gemant ac sine funibus
Vix durare carinae

Possint imperiosius

Aequor? Non tibi sunt integra lintea,
Non di, quos iterum pressa voces malo.
Quamvis Pontica pinus,

Silvae filia nobilis,

Jactes et genus et nomen inutile;
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis

Debes ludibrium, cave.

Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,
Interfusa nitentes

Vites aequora Cycladas.

XV.

PASTOR Cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
Ingrato celeres obruit otio

Ventos ut caneret fera

Nereus fata: Mala ducis avi domum
Quam multo repetet Graecia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias
Et regnum Priami vetus.

[graphic][subsumed]

Heu heu quantus equis, quantus adest viris
Sudor! quanta moves funera Dardanae
Genti! Jam galeam Pallas et aegida
Currusque et rabiem parat.

Nequicquam Veneris praesidio ferox
Pectes caesariem grataque feminis

C

Imbelli cithara carmina divides;
Nequicquam thalamo graves
Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis strepitumque et celerem sequi
Ajacem; tamen heu serus adulteros
Crines pulvere collines.
Non Laërtiaden exitium tuae
Genti, non Pylium Nestora respicis?
Urgent impavidi te Salaminius
Teucer et Sthenelus sciens

Pugnae, sive opus est imperitare equis
Non auriga piger; Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides melior patre,

Quem tu servus uti vallis in altera Visum parte lupum graminis immemor Sublimi fugies mollis anhelitu,

Non hoc pollicitus tuae.
Iracunda diem proferet Ilio

Matronisque Phrygum classis Achilleï;
Post certas hiemes uret Achaïcus
Ignis Iliacas domos.

XVI.

O MATRE pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cunque voles modum
Pones ïambis, sive flamma

Sive mari libet Hadriano.
Non Dindymene, non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque, non acuta

Sic geminant Corybantes aera
Tristes ut irae, quas neque Noricus
Deterret ensis nec mare naufragum

« PoprzedniaDalej »