Obrazy na stronie
PDF

clesia probata fuerat, gravissimo decreto authenticam declaravit. Nam, ut illud omittamus, quod ex recentibus editionibus non paucae ad haereses hujus temporis confirmandas licenter detortae sidebantur: ipsa certe tanta versionum varietas, atque diversitas magnam in Ecclesia Dei confusionem parere potuisset. Jam enim hac nostra aetate illud fere evenisse constat, quod sanctus Hieronymus 4) tempore suo accidisse testatus est, tot scilicet fuisse exemplaria, quot codices; cum unusquisque pro arbitrio suo adderet, vel detraheret. Hujus autem veteris ac vulgatae editionis tanta semper fuit auctoritas, tamque excellens praestantia, ut eam ceteris omnibus Latinis editionibus longe anteferendam esse, apud aequos judices in dubium revocari non posset. Qui namque in ea libri continentur (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) partim ex sancti Hieronymi translatione, vel emendatione suscepti sunt; partim retenti ex antiquissima quadam editione Latina, quam S. Hieronymus ) communem et vulgatam, sanctus Augustinus c) Italam, sanctus Gregorius d) Veterem translationem appellat. Ac de veteris quidem hujus, sive Italae editionis sinceritate atque praestantia praeclarum sancti Augustini e) testimonium extat in secundo libro de Doctrina Christiana, ubi Latinis omnibus editionibus, quae tunc plurimae circumferebantur, Italam praeferendam censuit, quod esset, ut ipse loquitur, verborum tenacior cum perspicuitate sententiae. De sancto vero Hieronymo multa extant veterum Patrum egregia testimonia: eum enim sanctus ) Augustinus hominem doctissimum, ac trium linguarum peritissimum vocat, atque ejus translationem ipsorum quoque Hebraeorum testimonio veracem esse confirmat. Eundem sanctus Gregorius 6) ita praedicat, ut ejus translationem, quam novam appellat, ex Hebraeo eloquio cuncta verius transfudisse dicat: atque idcirco dignissimam esse, cui fides in omnibus habeatur. Sanctus autem Isidorus !) non uno in loco Hieronymianam versionem ceteris omnibus anteponit, eamque ab Ecclesiis Christianis communiter recipi ac probari affirmat, quod sit in verbis clarior, et veracior

a) Praefat. in Josue. b) S. Hieron. in cap. 49. Isaj. c) S. Aug. lib. 2. de Doctrina Christ. cap. 14. d) S. Greg. Epistola dedic. ad Leandrum cap. 5. in fin. e) S. August. uti supra. f) Lib. 18. de Civit. Dei, cap. 43. g) Lib. 20. moral. 24. h) Lib. 6. Etymol. cap. 5. Lib. 1. de Divin. off. 12.

in sententiis. Sophronius quoque, vir eruditissimus, S. Hieronymi translationem non Latinis modo, sed etiam Graecis valde probari animadvertens, tanti eam fecit, ut Psalterium et prophetas ex Hieronymi versione in Graecum eleganti sermone transtulerit. Porro qui secuti sunt, viri doctissimi, Remigius, Beda , Rabanus , Haymo, Anselmus, Petrus Damiani, Richardus, Hugo, Bernardus, Rupertus, Petrus Lombardus, Alexander, Albertus, Thomas, Bonaventura, ceterique omnes, qui his nongentis annis in Ecclesia floruerunt, sancti Hieronymi versione ita sunt usi, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de manibus Theologorum, penitus obsoleverint. Quare non immerito Catholica Ecclesia S. Hieronymum doctorem maximum, atque ad Scripturas sacras interpretandas divinitus excitatum ita celebrat, ut jam difficile non sit illorum omnium damnare judicium, qui vel tam eximii Doctoris lucubrationibus non acquiescunt, vel etiam meliora, aut certe paria praestare se posse confidunt. Ceterum ne tam fidelis translatio, tamque in omnes partes Ecclesiae utilis, vel injuria temporum, vel impressorum incuria, vel temere emendantium audacia, ulla ex parte corrumperetur, eadem sacrosancta Synodus Tridentina illud decreto suo sapienter adjecit, ut haec ipsa vetus ac vulgata editio emendatissime, quoad fieri posset, imprimeretur; neque ulli liceret eam sine facultate et approbatione Superiorum excudere. Quo decreto simul Typographorum temeritati ac licentiae modum imposuit, et pastorum Ecclesiae in tanto bono quam diligentissime retinendo, et conservando, vigilantiam atque industriam excitavit. Et quamvis insignium academiarum theologi in editione vulgata pristino suo nitori restituenda magna cum laude laboraverint; quia tamen in tanta re nulla potest esse nimia diligentia, et codices manuscripti complures et vetustiores summi Pontificis jussu conquisiti, atque in urbem advecti erant; et demum, quoniam executio generalium Conciliorum, et ipsa Scripturarum integritas ac puritas ad curam apostolicae sedis potissimum pertinere cognoscitur; ideo Pius IV. Pontifex max. pro sua in omnes Ecclesiae partes incredibili vigilantia, lectissimis aliquot sanctae Rom. Ecclesiae Cardinalibus, aliisque tum sacrarum literarum, tum variarum linguarum peritissimis viris, eam provinciam demandavit, ut vulgatam edit. Lat. adhibitis antiquissimis codicibus manuscriptis, inspectis quoque Hebraicis, Graecisque Bibliorum fontibus; consultis denique veterum Patrum commentariis, accuratissime castigarent. Quod

itidem institutam Pius V. prosecutus est. Verum conventum illum ob varias, gravissimasque sedis apostolicae occupationes jamdudum intermissum, Sixtus V. divina providentia ad summum Sacerdotium evocatus, ardentissimo studio revocavit, et opus tandem confectum typis mandari jussit. Quod cum jam esset excusum, et ut in lucem emitteretur *), idem Pontifex operam daret, animadvertens non pauca in sacra Biblia praeli vitio irrepsisse, quae iterata diligentia indigere viderentur, totum opus sub incudem revocandum censuit atque decrevit. Id vero cum morte praeventus praestare non potuisset, Gregorius XIV, qui post Urbani VII. duodecim dierum Pontificatum Sixto successerat, ejus animi intentionem executus perficere aggressus est, amplissimis aliquot Cardinalibus, aliisque doctissimis viris ad hoc iterum deputatis. Sed eo quoque, et qui illi successit, Innocentio IX. brevissimo tempore de hac luce subtractis; tandem sub initium Pontificatus Clementis VIII., qui nunc Ecclesiae universae gubernacula tenet, opus, in quod Sixtus V. intenderat, Deo bene juvante perfectum est. Accipe igitur Christiane Lector , eodem Clemente summo Pontifice annuente , ex Vaticana Typographia veterem ac vulgatam sacrae Scripturae editionem , quanta fieri potuit diligentia castigatam: quam quidem sicut omnibus numeris absolutam, pro humana imbecillitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus, quae ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem, purioremque esse, minime dubitandum. Et vero quamvis in hac Bibliorum recognitione in codicibus manuscriptis , Hebraeis, Graecisque fontibus, et ipsis veterum Patrum commentariis conferendis non mediocre studium adhibitum fuerit; in hac tamen pervulgata lectione sicut nonnulla consulto mutata, ita etiam alia, quae mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt, tum quod ita faciendum esse ad offensionem populorum vitandam S. Hieronymus a) non semel admonuit: tum quod facile fieri

) Quod dictum Bellarmini a veritate abest; correctio enim bibl. Sixtinorum, in quibus multa erant perperam mutata, neque tantum culpa et erratis typographorum, instituta demum est Gregorio XIV. et Clemente VIII. pontificibus, in conventu Cardinalium et doctorum virorum. Hujus rei narrator is idem est Bellarminus in Vita sua. Inde factum est, ut post mortem ejus relatio inter Sanctos canonizatos, de qua consilia Romae agebantur, ab aliquot Cardinalibus ei negaretur, quod a mendacio non refugerit. Cf. van Ess I. c. p. 298 sq.

w) Epist. ad Sunniam et Fretellam praef. Evangel. ad Damasum

posse credendum est, ut majores nostri, qui ex Hebraeis, et Graecis Latina fecerunt, copiam meliorum et emendatiorum librorum habuerint, quam ii, qui post illorum aetatem ad nos pervenerunt, qui fortasse tam longo tempore identidem describendo minus puri, atque integri evaserint; tum denique quia sacrae congregationi amplissimorum Cardinalium , aliisque eruditissimis viris ad hoc opus a sede apostolica delectis propositum non fuit, novam aliquam editionem dedere, vel antiquum interpretem ulla ex parte corrigere vel emendare; sed ipsam veterem, ac vulgatam editionem Latinam a mendis veterum librariorum, nec non pravarum emendationum erroribus repurgatam, suae pristinae integritati, ac puritati, quoad ejus fieri potuit, restituere; eaque restituta, ut quam emendatissime imprimeretur juxta concilii oecumenici decretum pro viribus operam dare. Porro in hac editione nihil non canonicum, nihil adscititium, nihil extraneum, apponere visum est: atque ea causa fuit, cur liber tertius et quartus Esdrae inscripti, quos inter canonicos libros sacra Tridentina Synodus non annumeravit, ipsa etiam Manasse regis Oratio, quae neque Hebraice, neque Graece quidem extat, neque in manuscriptis antiquioribus invenitur, neque pars est ullius canonici libri, extra canonicae scripturae seriem posita sint: et nullae ad marginem concordantiae (quae posthac inibi apponi non prohibentur), nullae notae, nullae variae lectiones, nullae denique praefationes, nulla argumenta ad librorum initia conspiciantur. Sed sicut apostolica sedes industriam eorum non damnat, qui concordantias locorum, varias lectiones, praefationes sancti Hieronymi, et alia id genus in aliis editionibus inseruerunt; ita quoque non prohibet, quin alio genere characteris in hac ipsa Vaticana editione ejusmodi adjumenta pro studiosorum commoditate, atque utilitate in posterum adjiciantur; ita tamen, ut lectiones variae ad marginem ipsius textus minime annotentur.

CLEMENS PAPA OCTAVUS.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Cum sacrorum Biblioruin vulgatae editionis textus summis laboribus, ac vigiliis restitutus, et quam accuratissime mendis expurgatus, benedicente Domino, ex nostra Typographia Vaticana in lucem prodeat; nos, ut in posterum idem textus incorruptus, ut decet, conservetur, opportune providere volentes, auctoritate apostolica, tenore praesentium districtius inhibemus, ne intra decem annos a data praesentium numerandos, tam citra, quam ultra montes alibi quam in nostra Vaticana Typographia a quoquam imprimatur. Elapso autem praefato decennio, eam cautionem adhiberi praecipimus, ut nemo hanc sanctarum Scripturarum editionem typis mandare praesum at, nisi habito prius exemplari in Typographia Vaticana excuso: cujus exemplaris forma, ne minima quidem particula de textu mutata, addita, vel ab eo detracta, nisi aliquod occurrat, quod Typographicae incuriae manifeste adscribendum sit, inviolabiliter observetur. Si quis vero Typographus in quibuscunque regnis, civitatibus, provinciis, et locis tam nostrae et S. R. E. ditioni in temporalibus subjectis, quam non subjectis, hanc eandem sacrarum Scripturarum editionem intra decennium prae

dictum quoquo modo, elapso autem decennio, aliter quam juxta aj hujusmodi exemplar, ut praefertur, imprimere, vendere, ve

nales habere, aut alias edere vel evulgare, aut si quis bibliopola a se vel ab aliis quibusvis, post datam praesentium, hujus editionis impressos libros, seu imprimendos a praefato restituto et correcto textu in aliquo discrepantes, seu ab alio, quam a typographo Vaticano, intra decennium excusos, pariter vendere, venales proponere vel evulgare praesumpserit, ultra amissionem omnium librorum, et alias arbitrio nostro infligendas poenas temporales, etiam majoris excommunicationis sententiam eo ipso incurrat: a qua nisi a Romano Pontifice , praeterquam in mortis articulo constitutus, absolvi non possit. Mandamus itaque universis et singulis, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque ecclesiarum, et locorum , etiam regularium Praelatis, ut praesentes litteras in suis

« PoprzedniaDalej »